Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 4, CAPUT XXXI. Ut quidam ad tumbam eius sit a paralysi sanatus [Al., curatus].
1 | Erat in eodem monasterio frater quidam, nomine Badudegn, tempore non pauco hospitum ministerio deserviens, qui nunc usque superest, testimonium habens ab universis fratribus cunctisque supervenientibus hospitibus [Al. om. c. sup. hosp.] quod vir esset multae pietatis ac religionis, iniunctoque sibi officio supernae tantum mercedis gratia subditus. |
2 | Hic cum quadam die lenas sive saga quibus in hospitale utebatur, in mari lavasset, rediens domum repentina medio itinere molestia [Al. add. corporali] tactus est, ita ut corruens in terram et aliquandiu pronus iacens, vix tandem resurgeret; resurgens autem sensit dimidiam corporis sui partem a capite usque ad pedes paralysis languore depressam: et maximo cum labore baculo innitens domum pervenit. Crescebat morbus paulatim, et nocte superveniente gravior effectus est, ita ut, die redeunte, vix ipse per se exsurgere aut incedere valeret. |
3 | Quo affectus incommodo, concepit utillimum [Al., utile] mente consilium, ut ad ecclesiam quoquo modo posset perveniens, intraret ad tumbam reverentissimi Patris Cudberct, ibique genibus flexis supplex supernam pietatem rogaret, ut vel ab huiuscemodi languore, si hoc sibi utile esset, liberaretur; vel si se tali molestia diutius castigari divina providente gratia oporteret, patienter dolorem ac placida mente sustineret inlatum. |
4 | Fecit igitur ut animo disposuerat, et imbecilles artus baculo sustentans intravit ecclesiam; ac prosternens se ad corpus viri Dei pia intentione, per eius auxilium Dominum sibi propitium fieri precabatur: atque inter preces velut in soporem solutus sensit, ut ipse postea referre erat solitus quasi magnam latamque manum caput sibi in parte qua dolebat, tetigisse, eodemque tactu totam illam quae languore pressa fuerat corporis sui partem, paulatim fugiente dolore, ac sanitate subsequente, ad pedes usque pertransisse [Al., subsequente pertransisse]. Quo facto, mox evigilans sanissimus surrexit, ac pro sua sanitate Domino gratias denuo referens, quid erga se actum esset fratribus indicavit: cunctisque congaudentibus ad ministerium quod solicitus exhibere solebat, quasi flagello probante castigatior rediit. |
5 | Sed et indumenta, quibus Deo dicatum corpus Cudbercti, vel vivum antea, vel postea defunctum vestierant, etiam ipsa a gratia curandi non vacarunt, sicut in volumine Vitae et virtutum eius quisque legerit, inveniet. |