Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 4, CAPUT XXX. Ut corpus illius, post undecim annos sepulturae, sit corruptionis immune repertum; nec multo post successor episcopatus eius de mundo transierit.
1 | [DCXCVIII] Volens autem latius demonstrare divina dispensatio, quanta in gloria vir Domini Cudberct post mortem viveret, cuius ante mortem vita sublimis crebris etiam miraculorum patebat indiciis, transactis sepulturae eius annis undecim, immisit in animo [Al., animos] fratrum ut tollerent ossa illius, quae [Al., qui] more mortuorum consumpto iam et in pulverem redacto corpore reliquo [Al., corpore, reliqua], sicca invenienda putabant: atque in novo recondita loculo, in eodem quidem loco, sed supra pavimentum dignae venerationis gratia locarent. Quod dum sibi placuisse Eadbercto antistiti suo referrent, adnuit consilio eorum, iussitque ut die depositionis eius hoc facere meminissent. |
2 | Fecerunt autem ita: et aperientes sepulcrum, invenerunt corpus totum quasi adhuc viveret, integrum, et flexilibus [Al., flexibilibus] artuum compagibus multo dormienti quam mortuo similius; sed et vestimenta omnia quibus indutum erat, non solum intemerata, verum etiam prisca novitate et claritudine [Al., claritate] miranda parebant [Al., apparebant]. Quod ubi videre fratres, nimio mox timore perculsi, festinaverunt referre antistiti quae invenerant, qui tum forte in remotiore ab ecclesia loco refluis undique pelagi fluctibus cincto, solitarius manebat. |
3 | In hoc etenim semper Quadragesimae tempus agere, in hoc quadraginta ante dominicum natale dies in magna continentiae, orationis et lacrymarum devotione transigere solebat: in quo etiam venerabilis praedecessor eius Cudberct priusquam insulam Farne peteret, aliquandiu secretus [Al., secretius] Domino militabat. |
4 | Adtulerunt autem ei et partem indumentorum quae corpus sanctum ambierant, quae cum ille et munera gratanter acciperet et miracula libenter audiret, nam et ipsa indumenta quasi patris adhuc corpori circumdata miro deosculabatur affectu, 'Nova, inquit, indumenta corpori pro his quae tulistis, circumdate, et sic reponite in arca quam parastis. Scio autem certissime quia non diu vacuus remanebit locus ille, qui tanta miraculi caelestis gratia sacratus est; et quam beatus est cui in eo facultatem quiescendi Dominus totius beatitudinis auctor atque largitor praestare dignabitur. |
5 | ' Haec et huiusmodi plura ubi multis cum lacrymis et magna compunctione antistes lingua etiam tremente complevit, fecerunt fratres ut iusserat, et involutum novo amictu corpus novaque in theca reconditum, supra pavimentum sanctuarii posuerunt. Nec mora, Deo dilectus antistes Eadberct morbo correptus est acerbo, ac per dies crescente multumque ingravescente ardore languoris, non multo post, id est, pridie Nonas Maias etiam ipse migravit ad Dominum: cuius [Al. add. etiam] corpus in sepulcro benedicti Patris Cudbercti ponentes, adposuerunt desuper arcam in qua incorrupta eiusdem Patris membra locaverant: in quo etiam loco signa sanitatum aliquoties facta, meritis amborum testimonium ferunt, e quibus aliqua in libro Vitae illius olim memoriae mandavimus. |
6 | Sed et in hac Historia quaedam quae [Al., unum quod] nos nuper audisse contigit, superadiicere commodum duximus. |