monumenta.ch > Beda Venerabilis > 29
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 4, XXVIII. Ut idem in vita anachoretica et fontem de arente terra orando produxerit, et segetem de labore manuum ultra tempus serendi acceperit. <<<     >>> XXX. Ut corpus illius, post undecim annos sepulturae, sit corruptionis immune repertum; nec multo post successor episcopatus eius de mundo transierit.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 4, CAPUT XXIX. Ut idem iam episcopus obitum suum proxime futurum Herebercto anachoretae praedixerit.

1 Erat enim [Al. add. quidam] presbyter vitae [Al. add. et morum probitate] venerabilis, nomine Hereberct [Al., Heriberct], iamdudum viro Dei spiritalis amicitiae foedere copulatus; qui in insula stagni illius pergrandis de quo Deruentionis fluvii primordia erumpunt, vitam ducens solitariam, annis singulis eum visitare et monita ab eo perpetuae salutis audire solebat. Hic cum audiret eum ad civitatem [Lugubaliam. Rex Ecgfridus praesente Theodoro archiepiscopo una cum terra praedicta apud Eboracum dedit. «S. Cudbercto Villam Crecam et tria in circuitu ipsius Villae milliaria, ut haberet Eboracum iens vel rediens, mansionem ubi quiescere posset: ubi monachorum habitationem instituit. Et quia illa terra minus sufficiens erat, Lugubaliam, quae Luel vocatur, in circuitu quindecim milliaria habentem in augmentum suscepit: ubi etiam sanctimonialium congregatione stabilita, reginam dato habitu religionis consecravit, et in profectum divinae servitutis scholas instituit. Aliae quoque terrarum possessiones ei donatae sunt, quas hic longum est, et non necessarium ponere: scriptae sunt in cartulis ecclesiae. Sim. Dun., I, 9. Harum donationum chartam e registris Dunelm. ex scriptam, cum subscriptis Theodori et septem episcoporum nominibus, vide append. n. 22.] Lugubaliam [Al., Leguraliam] devenisse, venit ex more, cupiens salutaribus eius exhortationibus ad superna desideria magis magisque accendi.
2 Qui dum sese alterutrum caelestis vitae poculis debriarent, dixit inter alia antistes: 'Memento, frater Hereberct, ut modo quidquid opus habes, me interroges, mecumque loquaris: postquam enim ab invicem digressi fuerimus, non ultra nos in hoc saeculo carnis obtutibus invicem aspiciemus. Certus sum namque quod tempus meae resolutionis instat, et velox est depositio tabernaculi mei.
3 ' Qui haec audiens provolutus est eius vestigiis, et fusis cum gemitu lacrymis, 'Obsecro, inquit, per Dominum, ne me deseras, sed tui memor sis fidissimi sodalis, rogesque supernam pietatem, ut cui simul in terris servivimus, ad eius videndam gratiam simul transeamus ad caelos. Nosti enim quia ad tui oris imperium semper vivere studui, et quicquid ignorantia vel fragilitate deliqui, aeque ad tuae voluntatis examen mox emendare curavi.
4 ' Incubuit precibus antistes, statimque edoctus in spiritu impetrasse se [Al. om. se] quod petebat a Domino: 'Surge, inquit, frater mi, et noli plorare, sed gaudio gaude quia quod rogavimus, superna nobis clementia donavit.'
5 Cuius promissi et prophetiae veritatem sequens rerum astruxit eventus, quia et digredientes ab invicem non se ultra corporaliter viderunt, sed uno eodemque die, hoc est, tertia decima Kalendarum Aprilium, egredientes e corpore, spiritus eorum mox beata invicem visione coniuncti sunt, atque angelico ministerio pariter ad regnum caeleste translati. Sed [Hereberct. Vide Bedae Vitam S. Cudbercti, cap. 28. In insula stagni Deruentionis fl. iuxta Keswick, in qua Hereberct mansionem vitae solitariae posuit, constructa est postea ecclesia in honorem sancti illius anachoretae, et devotio in locum indulgentiis episcopalibus communita. Vide append. n. 23.] Hereberct divina prius infirmitate decoquitur; illa, ut credibile est, dispensatione dominicae pietatis, ut si quid minus haberet meriti a beato Cudbercto, suppleret hoc castigans longae aegritudinis dolor: quatenus aequatus gratia suo intercessori, sicut uno eodemque tempore cum eo de corpore egredi, ita etiam una atque indissimili sede perpetuae beatitudinis meruisset recipi.
6 Obiit autem Pater reverentissimus in insula Farne, multum deprecatus fratres ut ibi quoque sepeliretur, ubi non parvo tempore pro Domino militarat. Attamen tandem eorum precibus victus assensum dedit, ut ad insulam Lindisfarnensium relatus, in ecclesia deponeretur. Quod dum factum esset, episcopatum Ecclesiae illius anno uno servabat venerabilis antistes Uilfrid, donec eligeretur qui pro Cudbercto antistes ordinari deberet.
7 Ordinatus est autem [Al., om. autem] post haec Eadberct [DCLXXXVIII], vir scientia divinarum [Al. om. divinarum] Scripturarum simul et praeceptorum caelestium observantia, ac maxime eleemosynarum operatione insignis; ita ut, iuxta legem, omnibus annis decimam non solum quadrupedum, verum etiam frugum omnium atque pomorum, necnon et vestimentorum partem pauperibus daret.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.276 csg247.231 csg547.617 hab34.269 ubk402.48

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik