Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 4, CAPUT XXVIII. Ut idem in vita anachoretica et fontem de arente [Al., saxosa] terra orando produxerit, et segetem de labore manuum ultra tempus serendi [Al., reddendi] acceperit.
1 | Exin Cudberct crescentibus meritis religiosae intentionis, ad anachoreticae quoque contemplationis, quae diximus, silentia secreta pervenit [DCLXXVI]. Verum quia de vita illius et virtutibus ante annos plures sufficienter et versibus heroicis, et simplici oratione conscripsimus, hoc tantum in praesenti commemorare satis sit, quod aditurus insulam protestatus est fratribus, dicens: 'Si mihi divina gratia in loco illo donaverit, ut de opere manuum mearum vivere queam, libens ibi morabor; sin alias, ad vos citissime Deo volente revertar. |
2 | ' Erat autem locus et aquae prorsus et frugis et arboris inops, sed et spirituum malignorum frequentia humanae habitationi minus accommodus: sed ad votum viri Dei habitabilis per omnia factus est, siquidem ad adventum eius spiritus recessere [Al., recesserunt] maligni. Cum autem ipse sibi ibidem expulsis hostibus mansionem angustam circumvallante aggere, et domos in ea necessarias, iuvante fratrum manu, id est, oratorium, et habitaculum commune construxisset, iussit fratres in eiusdem habitaculi pavimento foveam facere: erat autem tellus durissima et saxosa, cui nulla omnino spes [Al., species] venae fontanae videretur inesse. Quod dum facerent, ad fidem et preces famuli Dei, alio die aqua plena inventa est, quae usque ad hanc diem, sufficientem cunctis illo advenientibus gratiae suae caelestis copiam ministrat [Al., subministrat]. Sed et ferramenta sibi ruralia cum frumento adferri rogavit, quod dum praeparata [Al., praefata] terra tempore congruo seminaret, nil omnino, non dico spicarum, sed ne herbae quidem ex eo germinare usque ad aestatis tempora contigit. |
3 | Unde visitantibus se ex more fratribus, hordeum iussit adferri, si forte vel natura soli illius, vel voluntas esse superni largitoris, ut illius frugis ibi potius seges oriretur. Quod dum sibi adlatum, ultra omne tempus serendi, ultra omnem spem fructificandi, eodem in agro sereret, mox copiosa seges exorta desideratam proprii laboris viro Dei refectionem praebebat. |
4 | Cum ergo multis ibidem annis Deo solitarius serviret [DCLXXXIV], tanta autem erat altitudo aggeris quo mansio eius erat vallata, ut caelum tantum ex ea, cuius introitum sitiebat, aspicere posset, contigit ut congregata synodo non parva sub praesentia regis Ecgfridi iuxta fluvium Alne [Al., Alnae], in loco qui dicitur Adtuifyrdi, quod significat, ad duplex vadum, cui beatae memoriae Theodorus archiepiscopus praesidebat, uno animo omniumque [Al., unanimo omnium] consensu ad episcopatum Ecclesiae Lindis farnensis eligeretur. |
5 | Qui cum multis legatariis ac literis ad se praemissis, nequaquam suo monasterio posset erui; tandem rex ipse praefatus, una cum sanctissimo antistite Trumuine, nec non [Al. om. nec non] et aliis religiosis ac potentibus viris insulam navigavit. Conveniunt et de ipsa insula Lindisfarnensi in hoc ipsum multi de fratribus, genuflectunt omnes, adiurant per Dominum, lacrimas fundunt, obsecrant; donec ipsum quoque lacrimis plenum dulcibus extrahunt latebris, atque ad [Al., in] synodum pertrahunt. |
6 | Quo dum perveniret, quamvis multum renitens, unanima cunctorum voluntate superatur, atque ad suscipiendum episcopatus officium collum submittere compellitur: eo maxime victus sermone, quod famulus Domini Boisil, cum ei [Al. om. ei] mente prophetica cuncta quae eum essent superventura patefaceret, antistitem quoque eum futurum esse praedixerat. Nec tamen statim ordinatio decreta, sed peracta hieme quae imminebat, in ipsa sollemnitate Paschali compieta est Eburaci sub praesentia praefati [Al. om. praefati] regis Ecgfridi, convenientibus ad consecrationem eius septem episcopis in quibus beatae memoriae Theodorus primatum tenebat. |
7 | Electus est autem primo in episcopatum Hagustaldensis Ecclesiae pro Tunbercto qui ab episcopatu [Al., episcopis] fuerat depositus: sed quoniam ipse plus Lindisfarnensi Ecclesiae in qua conversatus fuerat, dilexit praefici; placuit ut Eata reverso ad sedem Ecclesiae Hagustaldensis cui regendae primo fuerat ordinatus, Cudberct Ecclesiae Lindisfarnensis gubernacula susciperet. |
8 | Qui susceptum episcopatus gradum ad imitationem beatorum apostolorum virtutum ornabat operibus. Commissam namque sibi plebem et orationibus protegebat adsiduis, et admonitionibus saluberrimis ad caelestia vocabat. Et, quod maxime doctores iuvare solet, ea quae agenda docebat, ipse prius agendo praemonstrabat. Erat quippe ante omnia divinae caritatis igne fervidus, patientiae virtute modestus, orationum devotioni sollertissime intentus, affabilis omnibus qui ad se consolationis gratia veniebant; hoc ipsum quoque orationis loco ducens, si infirmis fratribus opem suae exhortationis tribueret; sciens quia qui dixit, Diliges Dominum Deum tuum; dixit et, Diliges proximum [Al. add. tuum sicut teipsum]. Erat [Al. add. et] abstinentiae castigatione insignis erat gratia compunctionis semper ad caelestia suspensus. Denique cum sacrificium Deo victimae salutaris offerret, non elevata in altum voce, sed profusis ex imo pectore lacrymis, Domino sua vota commendabat. |
9 | Duobus autem annis in episcopatu peractis, repetiit insulam ac monasterium suum [DCLXXXVII], divino admonitus oraculo quia dies sibi mortis vel vitae magis illius quae sola vita dicenda est, iam adpropiaret introitus: sicut ipse quoque tempore eodem nonnullis, sed verbis obscurioribus, quae tamen postmodum manifeste intelligerentur, solita sibi simplicitate pandebat; quibusdam autem hoc idem etiam manifeste revelabat. |