Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 4, CAPUT XXVI. De morte Ecgfridi et Hlotheri regum.
1 | Anno dominicae incarnationis sexcentesimo octogesimo quarto, Ecgfrid rex Nordanhymbrorum misso Hiberniam cum exercitu duce Bercto, vastavit misere gentem innoxiam et nationi Anglorum semper amicissimam; ita ut ne ecclesiis quidem, aut monasteriis manus parceret hostilis. |
2 | At Insulani, et quantum valuere, armis arma repellebant, et invocantes divinae auxilium pietatis, caelitus se vindicari continuis diu imprecationibus [Al., precationibus] postulabant. Et quamvis maledici regnum Dei possidere non possint, creditum est tamen quod hi qui merito impietatis suae maledicebantur, ocius Domino vindice poenas sui reatus luerent. |
3 | Siquidem anno post hunc proximo idem rex, cum temere exercitum ad vastandam Pictorum provinciam duxisset, multum prohibentibus amicis et maxime beatae memoriae Cudbercto qui nuper fuerat ordinatus episcopus, introductus est, simulantibus fugam hostibus, in angustias inaccessorum montium, et cum maxima parte copiarum quas secum adduxerat, exstinctus anno aetatis suae quadragesimo, regni autem quinto decimo, die XIII Kalendarum Iuniarum. |
4 | Et quidem, ut dixi, prohibuerunt amici ne hoc bellum iniret; sed quoniam [Al., quomodo] anno praecedente noluerat audire reverentissimum Patrem Ecgberctum, ne Scottiam nil se laedentem impugnaret, datum est illi ex poena peccati illius, ne nunc eos qui ipsum ab interitu revocare cupiebant, audiret. |
5 | Ex quo tempore spes coepit et virtus regni Anglorum fluere, ac retro sublapsa referri. Nam et Picti terram possessionis suae quam tenuerunt Angli et Scotti qui erant in Brittania, [Al. add. est] Brittonum quoque pars nonnulla, libertatem receperunt, quam et hactenus habent per annos circiter quadraginta sex; ubi inter plurimos gentis [Al., plurimas gentes] Anglorum vel interemptos gladio, vel servitio addictos, vel de terra Pictorum fuga lapsos, etiam reverentissimus vir Dei Trumuini qui in eos episcopatum acceperat, recessit cum suis qui erant in monasterio Aebbercurnig, posito quidem in regione Anglorum, sed in vicinia freti quod Anglorum terras Pictorumque disterminat; eosque ubicumque poterat, amicis per monasteria commendans, ipse in saepedicto famulorum famularumque Dei monasterio quod vocatur Streanaeshalch, locum mansionis elegit; ibique cum paucis suorum in monachica districtione vitam non sibi [Al. om. sibi] solummodo, sed et multis utilem plurimo annorum tempore duxit: ubi etiam defunctus, in ecclesia beati Petri apostoli, iuxta honorem et vita et gradu [Al., gratia] eius condignum conditus est. Praeerat quidem tunc eidem monasterio regia virgo Aelbfled una cum matre Eanflede quarum supra fecimus mentionem. Sed, adveniente illuc episcopo, maximum regendi auxilium simul et suae vitae solatium devota Deo doctrix invenit. Successit autem Ecgfrido in regnum Alfrid, vir in Scripturis doctissimus, qui frater eius et filius Osuiu regis esse dicebatur: destructumque regni statum, quamvis intra fines angustiores, nobiliter recuperavit. |
6 | Quo videlicet anno, qui est ab incarnatione dominica sexcentesimus octogesimus quintus, Hlotheri Cantuariorum rex, cum post Ecgberctum fratrem suum qui novem annis regnaverat, ipse duodecim annis regnasset, mortuus erat octavo Idus Februarias [Al., Februarii]. Vulneratus namque est in pugna Australium Saxonum, quos contra eum Edric filius Ecgbercti adgregarat, et inter medendum defunctus. Ac post eum idem Edric anno uno ac dimidio regnavit: quo defuncto regnum illud per aliquod temporis spatium reges dubii vel externi disperdiderunt; donec legitimus rex Uictred, id est, filius Ecgbercti, confortatus in regno, religione simul et industria gentem suam ab extranea invasione liberaret. |