monumenta.ch > Beda Venerabilis > 25
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 4, XXIV. Quod in monasterio eius fuerit frater cui donum canendi sit divinitus concessum. <<<     >>> XXVI. De morte Ecgfridi et Hlotheri regum.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 4, CAPUT XXV. Qualis visio cuidam viro Dei apparuerit, priusquam monasterium Coludanae urbis esset incendio consumptum.

1 His temporibus [DCLXXIX] monasterium virginum quod Coludi urbem cognominant, cuius et supra meminimus, per culpam incuriae flammis absumptum est. Quod tamen a malitia inhabitantium in eo, et praecipue illorum qui maiores esse videbantur contigisse, omnes qui novere facillime potuerunt advertere. Sed non defuit puniendis admonitio divinae pietatis qua correcti, per ieiunia, fletus et preces iram a se, instar Ninivitarum, iusti Iudicis averterent.
2 Erat namque in eodem monasterio vir de genere Scottorum, [Adamnanus. In Coludiensi mon. Adamnanus presbyter vixit, cuius sanctitatem Beda praedicat IV, 25. Eius natalem in Catalogo SS. Hiberniae, hoc die retulit Henricus Fitzsimon qui Adamnanum vocat; at non recte abbatem facit, et forte cum Hiiensi abbate confudit. Eumdem hoc die habet Ioannes Wilsonus in priore Editione Martyrologii Anglicani: ast in posteriori eiusdem Martyrologii Editione ad XVI Martii, haud scimus qua causa, revocavit. Utrobique praefectum vocat Colud. mon.; non recte, nam et viris et feminis una Aebba praeerat. David Camerarius eum refert ad XXVII Ian.: «Hoc, inquit, eodem die S. Adamnanus abb. Coludius, de quo vide Westmonast. ad an. 701.» At neque abbas fuit hic; et Westm. de altero agit Adamnano. Monachum fuisse asserunt, Hugo Menardus lib. II Observat., ad XXIX Aug., et Leflaeus lib. IV de Gestis Scottorum. De eo quoque fuse agit Nicolaus Harpsfeld., sec. 7, Capgr. in Vita S. Aebbae; Trithemius lib. III de Viris illustrib. ord. S. Benedicti, cap. 124.] Adamnanus vocabulo, ducens vitam in continentia et [Al., vel] orationibus multum Deo devotam, ita ut nihil unquam cibi vel potus, excepta [Al., exceptis] die Dominica et quinta Sabbati perciperet; saepe autem noctes integras pervigil in oratione transigeret.
3 Quae quidem illi districtio vitae arctioris, primo ex necessitate emendandae suae pravitatis obvenerat. Sed procedente tempore necessitatem in consuetudinem verterat.
4 Siquidem in adolescentia sua sceleris aliquid commiserat, quod commissum, ubi ad cor suum rediit, gravissime exhorruit, et se pro illo puniendum a districto Iudice timebat. Accedens ergo ad sacerdotem a quo sibi sperabat iter salutis posse demonstrari, confessus est reatum suum, petiitque ut consilium sibi daret quo posset fugere a ventura [Al. add. Dei] ira. Qui audito eius commisso dixit: 'Grande vulnus grandioris curam medelae desiderat: et ideo ieiuniis, psalmis et orationibus, quantum vales, insiste, quo praeoccupando faciem Domini in confessione propitium eum invenire merearis.
5 ' At ille quem nimius reae conscientiae tenebat dolor, et internis peccatorum vinculis quibus gravabatur, ocius desiderabat absolvi: 'Adolescentior sum, inquit, aetate, et vegetus corpore: quidquid mihi imposueris agendum, dummodo salvus fiam in die Domini, totum facile feram, etiamsi totam noctem stando in precibus peragere, si integram septimanam iubeas abstinendo transigere.
6 ' Qui dixit: 'Multum est ut tota septimana absque alimento corporis perdures; sed biduanum vel triduanum sat est observare ieiunium. Hoc facito, donec post modicum tempus rediens ad te, quid facere debeas, et quamdiu poenitentiae insistere tibi plenius ostendam.' Quibus dictis, et descripta illi mensura poenitendi, abiit sacerdos, et ingruente causa subita, secessit [Al. add. in] Hiberniam unde originem duxerat [Al., traxerat], neque ultra ad eum iuxta suum condictum rediit.
7 At ipse memor praecepti eius simul et promissi sui, totum se lacrymis poenitentiae, vigiliis sanctis, et continentiae mancipavit; ita ut quinta solum Sabbati et Dominica, sicut praedixi, reficeret [Al., reficeretur], caeteris septimanae diebus ieiunus permaneret. Cumque sacerdotem suum Hiberniam secessisse ibique defunctum esse audisset, semper ex eo tempore iuxta condictum eius memoratum, continentiae modum observabat; et quod causa divini timoris semel ob reatum compunctus coeperat, iam causa divini amoris delectatus praemiis indefessus agebat.
8 Quod dum multo tempore sedulus exsequeretur, contigit eum die quadam de monasterio illo longius egressum, comitante secum uno de fratribus, peracto itinere redire: qui cum monasterio propinquarent et aedificia illius sublimiter erecta aspicerent, solutus est in lacrymis vir Dei, et tristitiam cordis vultu indice prodebat.
9 Quod intuens comes, quare faceret inquisivit. At ille: 'Cuncta, inquit, haec quae cernis aedificia publica vel privata, in proximo est ut ignis absumens in cinerem convertat.' Quod ille audiens, mox ut intraverunt monasterium, matri congregationis, vocabulo Aebbae, curavit indicare. At illa merito turbata de tali praesagio vocavit ad se virum, et diligentius ab eo rem, vel unde hoc ipse nosset, inquirebat. Qui ait: 'Nuper occupatus noctu vigiliis et psalmis, vidi adstantem mihi subito quendam incogniti vultus: cuius praesentia cum essem exterritus, dixit mihi ne timerem; et quasi familiari me voce alloquens, Bene facis, inquit, qui tempore isto nocturno [Al., nocturnae] quietis non somno indulgere, sed vigiliis et orationibus insistere maluisti [Al., valuisti]. At ego, Novi, inquam [Al., inquit], multum mihi esse necesse vigiliis salutaribus insistere, et pro meis erratibus sedulo Dominum deprecari.
10 Qui adiiciens, Verum, inquit, dicis, quia et tibi [Al., quia ibi] et multis opus est peccata sua bonis operibus redimere, et cum cessant a laboribus rerum temporalium, tunc pro appetitu aeternorum bonorum liberius laborare; sed hoc tamen paucissimi faciunt. Siquidem modo totum hoc monasterium ex ordine perlustrans singulorum casas ac lectos [Al., lectulos] inspexi, et neminem ex omnibus praeter te erga sanitatem animae suae occupatum reperi: sed omnes prorsus et viri et feminae aut somno torpent inerti, aut ad peccata vigilant.
11 Nam et domunculae quae ad orandum vel legendum factae erant, nunc in commessationum, potationum, fabulationum, et caeterarum sunt inlecebrarum cubilia conversae. Virgines quoque Deo dicatae, contempta reverentia suae professionis, quotiescumque vacant, texendis subtilioribus indumentis operam dant quibus aut seipsas ad vicem sponsarum in periculum sui status adornent, aut externorum sibi virorum amicitiam comparent. Unde merito loco huic et habitatoribus eius gravis de caelo vindicta flammis saevientibus praeparata est.
12 ' Dixit autem abbatissa: 'Et quare non citius hoc compertum mihi revelare voluisti?' Qui respondit: 'Timui propter reverentiam tuam, ne forte nimium conturbareris; et tamen hanc consolationem habeas, quod in diebus tuis haec plaga non superveniet.' Qua divulgata visione, aliquantulum loci accolae paucis diebus timere, et seipsos intermissis facinoribus castigare coeperunt.
13 Verum post obitum ipsius abbatissae redierunt ad pristinas sordes, immo sceleratiora fecerunt. Et cum dicerent, Pax et securitas, extemplo praefatae ultionis sunt poena multati.
14 Quae mihi cuncta sic esse facta reverentissimus meus compresbyter Aedgils referebat, qui tunc in illo monasterio degebat. Postea autem discedentibus inde ob desolationem plurimis incolarum, in nostro monasterio plurimo tempore conversatus ibidemque defunctus est. Haec ideo nostrae Historiae inserenda credidimus, ut admoneremus lectorem operum Domini, quam terribilis [Al. add. sit] in consiliis super filios hominum; ne forte nos tempore aliquo carnis inlecebris servientes minusque Dei iudicium formidantes, repentina eius ira corripiat, et vel temporalibus damnis iuste saeviens affligat, vel ad perpetuam perditionem districtius examinans tollat.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.265 csg247.221 csg547.615 hab34.258 ubk402.41

Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 4, XXIV. Quod in monasterio eius fuerit frater cui donum canendi sit divinitus concessum. <<<     >>> XXVI. De morte Ecgfridi et Hlotheri regum.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 25

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik