Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 4, CAPUT XXIV. Quod in monasterio eius fuerit frater cui donum canendi sit divinitus concessum.
1 | In huius monasterio abbatissae fuit frater quidam divina gratia specialiter insignis, quia [Al., qui] carmina religioni et pietati apta facere solebat; ita ut quicquid ex divinis literis per interpretes disceret, hoc ipse post pusillum verbis poeticis maxima suavitate et compunctione compositis, in sua, id est, Anglorum lingua proferret. |
2 | Cuius carminibus multorum saepe animi ad contemptum saeculi, et [Al. add. ad] appetitum sunt vitae caelestis accensi. Et quidem et alii post illum in gente Anglorum religiosa poemata facere tentabant; sed nullus eum [Al., ei] aequiparare potuit. Namque ipse non ab hominibus, neque per hominem institutus canendi artem didicit; sed divinitus adiutus gratis canendi donum accepit. Unde nihil unquam frivoli et supervacui poematis facere potuit; sed ea tantummodo quae ad religionem pertinent, religiosam eius linguam decebant. |
3 | Siquidem in habitu saeculari usque ad tempora provectioris aetatis constitutus nil carminum aliquando didicerat. Unde nonnunquam in convivio, cum esset laetitiae causa ut omnes per ordinem cantare deberent, ille ubi adpropinquare sibi citharam cernebat, surgebat a media coena et egressus ad suam domum repedabat. |
4 | Quod dum tempore quodam faceret, et relicta domo convivii egressus esset ad stabula iumentorum quorum ei custodia nocte illa erat delegata, ibique hora [Al. add. iam] competenti membra dedisset sopori, adstitit ei quidam per somnium, eumque salutans, ac suo appellans nomine: ' Caedmon, inquit, canta mihi aliquid. |
5 | ' At ille respondens, 'Nescio, inquit, cantare; nam et ideo de convivio egressus huc secessi, quia cantare non poteram.' Rursum ille qui cum eo loquebatur, 'Attamen, ait, mihi cantare habes.' 'Quid, inquit, debeo cantare?' At ille, 'Canta, inquit, principium creaturarum.' Quo accepto responso, statim ipse coepit cantare in laudem Dei conditoris versus, quos nunquam audierat, quorum iste est sensus: 'Nunc laudare debemus auctorem regni caelestis, potentiam creatoris, et consilium illius facta Patris gloriae. Quomodo ille cum sit aeternus Deus, omnium miraculorum auctor exstitit, qui primo filiis hominum caelum pro culmine tecti, dehinc terram custos humani generis omnipotens creavit. |
6 | ' Hic est sensus, non autem ordo ipse verborum quae dormiens ille canebat; neque enim possunt carmina, quamvis optime composita, ex alia in aliam linguam ad verbum sine detrimento sui decoris ac dignitatis transferri. Exsurgens autem a somno, cuncta quae dormiens cantaverat, memoriter retinuit, et eis mox plura in eundem modum verba Deo digni carminis adiunxit. |
7 | Veniensque mane ad villicum qui sibi praeerat, quid doni percepisset indicavit, atque ad abbatissam perductus, iussus est, multis doctioribus viris praesentibus, indicare somnium et dicere carmen, ut universorum iudicio quid vel unde esset quod referebat, probaretur. Visumque est omnibus, caelestem ei a Domino concessam esse gratiam. |
8 | Exponebantque illi quendam sacrae historiae sive doctrinae sermonem, praecipientes ei, si posset, hunc in modulationem carminis transferre. At ille suscepto negotio abiit, et mane rediens, optimo carmine quod iubebatur, compositum reddidit. Unde mox abbatissa amplexata gratiam Dei in viro, saecularem illum habitum relinquere, et monachicum suscipere [Al., recipere] propositum docuit, susceptumque in monasterium cum omnibus suis fratrum cohorti adsociavit, iussitque illum seriem sacrae historiae doceri. |
9 | At ipse cuncta quae audiendo discere poterat, rememorando secum et quasi mundum animal, ruminando, in carmen dulcissimum convertebat; suaviusque resonando, doctores suos vicissim auditores sui [Al., suos] faciebat. Canebat autem de creatione mundi, et origine humani generis, et tota Genesis historia, de egressu Israel ex [Al., de] Aegypto et ingressu in terram repromissionis, de aliis plurimis sacrae Scripturae historiis, de incarnatione dominica [Al., Domini ac] passione, resurrectione, et ascensione in caelum, de Spiritus sancti adventu, et apostolorum doctrina. |
10 | Item de terrore futuri iudicii, et horrore poenae gehennalis, ac dulcedine regni caelestis multa carmina faciebat; sed et alia perplura de beneficiis et iudiciis divinis, in quibus cunctis homines ab amore scelerum abstrahere, ad dilectionem vero et sollertiam bonae actionis excitare curabat. Erat enim vir multum religiosus, et regularibus disciplinis humiliter subditus; adversum vero illos qui aliter facere volebant, zelo magni fervoris accensus: unde et pulchro vitam suam fine conclusit. |
11 | Nam propinquante hora sui decessus [Al., discessus], quatuordecim diebus, praeveniente corporea infirmitate, pressus est [DCLXXX]; adeo tamen moderate, ut et loqui toto eo tempore posset et ingredi. Erat autem in proximo [Al., proxima] casa, in qua infirmiores et qui prope morituri esse videbantur, induci solebant. |
12 | Rogavit ergo ministrum suum vespere incumbente, nocte qua de saeculo erat exiturus, ut in ea sibi locum quiescendi praepararet: qui miratus cur hoc rogaret, qui nequaquam adhuc moriturus esse videbatur, fecit tamen quod dixerat. Cumque ibidem positi vicissim aliqua gaudente animo, una cum eis qui ibidem ante inerant, loquerentur ac iocarentur, et iam mediae noctis tempus esset transcensum, interrogavit [Al. add. omnes], si Eucharistiam intus haberent. Respondebant. 'Quid opus est Eucharistia? |
13 | neque enim mori adhuc habes qui tam hilariter nobiscum velut sospes loqueris.' Rursus ille: 'Et tamen, ait, afferte mihi Eucharistiam.' Qua accepta in manu, interrogavit, si omnes placidum erga se animum, et sine querela controversiae ac rancoris haberent. Respondebant omnes placidissimam se mentem ad illum, et ab omni ira remotam habere: eumque vicissim rogabant [Al. add. an] placidam erga ipsos mentem habere [Al., haberet]. Qui confestim respondit: 'Placidam ego mentem, filioli, erga omnes Dei famulos gero. |
14 | ' Sicque se caelesti muniens viatico, vitae alterius ingressui paravit; et interrogavit, quam prope esset hora qua fratres ad dicendas Domino laudes nocturnas excitari deberent. Respondebant, 'Non longe est.' At ille: 'Bene ergo, exspectemus horam illam.' Et signans se signo sanctae crucis, reclinavit caput ad cervical, modicumque obdormiens, ita cum silentio vitam finivit. |
15 | Sicque factum est ut quomodo simplici ac pura mente tranquillaque devotione Domino servierat, ita etiam tranquilla morte [Al., mente] mundum relinquens ad eius visionem veniret, illaque lingua quae tot salutaria verba in laudem Conditoris composuerat, ultima quoque [Al., quaeque] verba in laudem ipsius, signando sese, et spiritum suum in manus eius commendando clauderet: qui etiam praescius sui obitus exstitisse, ex his quae narravimus, videtur. |