Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 4, CAPUT XXIII. De vita et [Al. om. vita et] obitu Hilde abbatissae.
1 | Anno post hunc sequente, hoc est, anno dominicae incarnationis sexcentesimo octogesimo, religiosissima [Al., religiosa] Christi famula Hild, abbatissa monasterii quod dicitur Streaneshalch, ut supra retulimus, post multa quae fecit in terris opera caelestia, ad percipienda praemia vitae caelestis de terris ablata transivit die quinta decima Kalendarum Decembrium, cum esset annorum sexaginta sex: quibus aequa portione [Al., partitione] divisis, triginta tres primos in saeculari habitu nobilissime conversata complevit, et totidem sequentes nobilius in monachica vita Domino consecravit. |
2 | Nam et nobilis natu erat, hoc est, filia nepotis Aeduini regis, vocabulo Hererici: cum quo etiam rege, ad praedicationem beatae memoriae Paulini, primi Nordanhymbrorum episcopi, fidem et sacramenta Christi suscepit, atque haec usquedum ad eius visionem pervenire meruit, intemerata servavit. |
3 | Quae cum, relicto habitu saeculari, illi soli servire decrevisset, secessit ad provinciam Orientalium Anglorum [DCXLVIII]: erat namque propinqua regis illius, desiderans exinde, si quo modo posset, derelicta patria et omnibus quaecumque habuerat, in Galliam pervenire, atque in monasterio Cale peregrinam pro Domino vitam ducere, quo facilius perpetuam in caelis patriam posset mereri. |
4 | Nam et in eodem monasterio soror ipsius Heresuid, mater Alduulfi regis Orientalium Anglorum, regularibus subdita disciplinis, ipso tempore coronam exspectabat aeternam: cuius aemulata exemplum, et ipsa proposito peregrinandi annum totum in praefata provincia retenta est: deinde ab Aedano episcopo in [Al. om. in] patriam revocata, accepit locum unius familiae ad septentrionalem plagam Uiuri fluminis, ubi aequo anno uno monachicam cum perpaucis sociis vitam agebat. |
5 | Post haec facta est abbatissa in monasterio quod vocatur Heruteu [DCL]; quod videlicet monasterium factum erat non multo ante a religiosa Christi famula Heiu, quae prima feminarum fertur in provincia Nordanhymbrorum propositum vestemque sanctimonialis habitus, consecrante Aedano episcopo, suscepisse. |
6 | Sed illa post non multum tempus facti monasterii, secessit ad civitatem Calcariam quae a gente Anglorum Kaelcacaestir [Al., Kalcacestir] appellatur, ibique sibi mansionem instituit. Praelata autem regimini monasterii illius famula Christi Hild, mox hoc regulari vita per omnia, prout a doctis viris discere poterat, ordinare curabat: nam et episcopus Aidan, et quique noverant eam religiosi, pro insita ei sapientia et amore divini famulatus, sedulo eam visitare, obnixe amare, diligenter erudire solebant. |
7 | Cum ergo aliquot annos huic monasterio, regularis vitae institutioni multum intenta praeesset [DCLVIII], contigit eam suscipere etiam construendum sive ordinandum monasterium in loco qui vocatur Streaneshalch, quod opus sibi iniunctum non segniter implevit. |
8 | Nam eisdem quibus prius monasterium, etiam hoc disciplinis vitae regularis instituit: et quidem multam inibi quoque [Al., multum videretur esse] iustitiae, pietatis, et castimoniae, caeterarumque virtutum, sed maxime pacis et caritatis custodiam docuit: ita ut in exemplum primitivae Ecclesiae nullus ibi dives, nullus esset egens, omnibus essent omnia communia, cum nihil cuiusquam esse videretur proprium. |
9 | Tantae autem erat ipsa prudentiae, ut non solum mediocres quique in necessitatibus suis, sed etiam reges ac principes nonnunquam ab ea quaererent consilium, et invenirent. Tantum lectioni divinarum Scripturarum suos vacare subditos, tantum operibus iustitiae se exercere faciebat, ut facillime viderentur ibidem qui ecclesiasticum gradum, hoc est, altaris officium apte subirent plurimi posse reperiri. |
10 | Denique quinque ex eodem monasterio postea episcopos vidimus, et hos omnes singularis meriti ac sanctitatis viros, quorum haec sunt nomina, Bosa, Aetla, Oftfor, Iohannes et Uilfrid. De primo supra diximus, quod Eboraci fuerit consecratus antistes: de secundo breviter intimandum, quod in episcopatum Dorciccaestrae [Al., Dorcacaestrae] fuerit ordinatus: de ultimis infra dicendum est, quod eorum primus Hagustaldensis [Al., Augustald], secundus Eboracensis Ecclesiae sit ordinatus episcopus. |
11 | De medio nunc dicamus, quia cum in utroque Hildae abbatissae monasterio lectioni et observationi Scripturarum operam dedisset, tandem perfectiora desiderans, venit Cantiam ad archiepiscopum beatae recordationis Theodorum: ubi postquam aliquandiu lectionibus sacris vacavit, etiam Romam adire curavit, quod eo tempore magnae virtutis aestimabatur: et inde cum rediens Brittaniam adiisset, divertit ad provinciam Huicciorum [Al., Huictiorum] cui tunc rex Osric praefuit; ibique verbum fidei praedicans, simul et exemplum vivendi sese videntibus atque audientibus exhibens, multo tempore mansit. |
12 | Quo tempore antistes provinciae illius, vocabulo Bosel, tanta erat corporis infirmitate depressus, ut officium episcopatus per se implere non posset: propter quod omnium iudicio praefatus vir in episcopatum pro eo electus, ac iubente Aedilredo rege, per Vilfridum beatae memoriae antistitem qui tunc temporis mediterraneorum Anglorum episcopatum gerebat, ordinatus est [DCXCI]: pro eo quod archiepiscopus Theodorus iam defunctus erat, et necdum alius pro eo ordinatus episcopus. |
13 | In quam videlicet provinciam [Al., in qua prov.] paulo ante, hoc est, ante praefatum virum Dei Boselum, vir strenuissimus et doctissimus, atque excellentis ingenii, vocabulo Tatfrid, de eiusdem abbatissae monasterio electus est antistes [DCLXXX]: sed priusquam ordinari posset, morte immatura praereptus est. |
14 | Non solum vero praefata Christi ancilla et abbatissa Hild, quam omnes qui noverant ob insigne pietatis et gratiae matrem vocare consueverant, in suo monasterio vitae exemplo praesentibus exstitit: sed etiam [Al. add. in] plurimis longe manentibus, ad quos felix industriae ac virtutis eius rumor pervenit, occasionem salutis et correctionis ministravit. |
15 | Oportebat namque impleri somnium quod mater eius Bregusuid in infantia eius vidit: quae cum vir eius Hereric exularet sub rege Brittonum Cerdice, ubi et veneno periit, vidit per somnium, quasi subito sublatum eum quaesierit cum omni diligentia, nullumque eius uspiam vestigium apparuerit. |
16 | Verum cum sollertissime illum quaesisset, extemplo se reperire sub veste sua monile pretiosissimum: quod dum attentius consideraret, tanti fulgore luminis refulgere videbatur, ut omnes Brittaniae fines illius gratia splendoris impleret. Quod nimirum somnium veraciter in filia eius de qua loquimur, expletum [Al., impletum] est: cuius vita non sibi solummodo, sed multis bene vivere volentibus exempla operum lucis praebuit. |
17 | Verum illa cum multis annis huic monasterio praeesset, placuit pio provisori salutis nostrae, sanctam eius animam longa etiam [Al. add. in] infirmitate carnis examinari [DCLXXIV], ut, iuxta exemplum Apostoli, virtus eius in infirmitate perficeretur. Percussa etenim febribus, acri coepit ardore fatigari; et per sex continuos annos eadem molestia laborare non cessabat: in quo toto tempore nunquam ipsa vel conditori suo gratias agere, vel commissum sibi gregem et publice et privatim docere praetermittebat. Nam suo praedocta exemplo, monebat omnes, et in salute accepta corporis Domino obtemperanter serviendum, et in adversis rerum sive infirmitatibus membrorum fideliter Domino esse gratias semper agendas. |
18 | Septimo ergo suae infirmitatis anno, converso ad interanea dolore, ad diem pervenit ultimum, et circa galli cantum, percepto viatico sacrosanctae communionis, cum accersitis ancillis Christi quae erant in eodem monasterio, de servanda eas invicem, immo cum omnibus pace evangelica admoneret; inter verba exhortationis laeta mortem vidit, immo, ut verbis Domini loquar, de morte transivit ad vitam. |
19 | Qua videlicet nocte Dominus omnipotens obitum ipsius in alio longius posito monasterio quod ipsa eodem anno construxerat et appellatur Hacanos, manifesta visione revelare dignatus est. Erat in ipso monasterio quaedam sanctimonialis femina, nomine Begu, quae triginta et amplius annos dedicata Domino virginitate, in monachica conversatione serviebat. Haec tunc in dormitorio sororum pausans, audivit subito in aere notum campanae sonum, quo ad orationes excitari vel convocari solebant, cum quis eorum de saeculo fuisset evocatus: apertisque, ut sibi videbatur, oculis aspexit, detecto domus culmine, fusam desuper lucem omnia replevisse: cui videlicet luci dum [Al., cum] sollicita intenderet, vidit animam praefatae Dei famulae in ipsa luce comitantibus ac ducentibus angelis ad caelum ferri. Cumque somno excussa videret caeteras pausantes circa se sorores, intellexit vel in somnio vel in visione mentis ostensum sibi esse quod viderat. |
20 | Statimque exsurgens nimio timore perterrita cucurrit ad virginem quae tunc monasterio abbatissae vice praefuit, cui nomen erat Frigyd, fletuque ac lacrymis multum perfusa, ac suspiria longa trahens nunciavit, matrem illarum omnium Hild abbatissam iam migrasse de saeculo, et se aspectante cum luce immensa ducibus angelis ad aeternae limina lucis et supernorum consortia civium ascendisse. |
21 | Quod cum illa audisset, suscitavit cunctas sorores, et in ecclesiam convocatas, orationibus ac psalmis pro anima matris operam dare monuit. Quod cum residuo noctis tempore diligenter agerent, venerunt primo diluculo fratres qui eius obitum nunciarent, a loco ubi defuncta est. At illae respondentes dixerunt se prius eadem cognovisse: et cum exponerent per ordinem quomodo haec vel quando didicissent, inventum est, eadem hora transitum eius illis ostensum esse per visionem, qua illam referebant exisse de mundo. Pulchraque rerum concordia procuratum est divinitus, ut cum illi exitum eius de hac vita viderent, tunc isti introitum eius in perpetuam animarum vitam cognoscerent. |
22 | Distant autem inter se monasteria haec tredecim ferme millibus passuum. |
23 | Ferunt autem quod eadem nocte, in ipso quoque monasterio ubi praefata Dei famula obiit, cuidam virginum Deo devotarum quae illam immenso amore diligebat, obitus illius in visione apparuerit, quae animam eius cum angelis ad caelum ire conspexerit, atque hoc ipsa qua factum est hora, his quae secum erant famulis [Al., famulabus] Christi manifeste narraverit, easque ad orandum pro anima eius, etiam priusquam caetera congregatio eius obitum cognovisset, excitaverit. |
24 | Quod ita fuisse factum mox congregationi mane facto innotuit. Erat enim haec, ipsa hora cum aliis nonnullis Christi ancillis in extremis monasterii locis seorsum posita, ubi nuper venientes ad conversationem [Al., conversionem] feminae solebant probari, donec regulariter institutae in societatem congregationis susciperentur. |