monumenta.ch > Beda Venerabilis > 22
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 4, XXI. Ut Theodorus episcopus inter Ecgfridum et Aedilredum reges pacem fecerit. <<<     >>> XXIII. De vita et obitu Hilde abbatissae.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 4, CAPUT XXII. Ut vincula cuiusdam captivi, cum pro eo missae cantarentur, soluta sint.

1 In praefato autem praelio quo occisus est rex Aelfuini, memorabile quoddam factum esse constat, quod nequaquam silentio praetereundum arbitror, sed multorum saluti, si referatur, fore proficuum. Occisus est ibi inter alios, de militia eius iuvenis, vocabulo Imma, qui cum die illo et nocte sequenti inter cadavera occisorum similis mortuo iaceret, tandem recepto spiritu revixit, ac residens sua vulnera, prout potuit ipse alligavit: dein modicum requietus levavit se, et coepit abire sicubi amicos qui sui curam agerent, posset invenire.
2 Quod dum faceret, inventus est, et captus a viris hostilis exercitus, et ad dominum ipsorum, comitem videlicet Aedilredi regis, adductus: a quo interrogatus quis esset, timuit se militem fuisse confiteri; rusticum se potius et pauperem, atque uxoreo vinculo conligatum fuisse respondit; et propter victum militibus adferendum in expeditionem se cum suis [Al., sui] similibus venisse testatus est.
3 At ille suscipiens eum, curam vulneribus egit; et ubi sanescere [Al., sanari] coepit, noctu eum, ne aufugeret, vinciri praecepit. Nec tamen vinciri potuit; nam mox ut abiere qui vinxerant, eadem eius sunt vincula soluta.
4 Habebat enim germanum fratrem cui nomen erat Tunna, presbyterum et abbatem monasterii in civitate quae hactenus ab eius nomine [Tunnacaestir. Si Bedae Tunnacaestir sit hodiernum Tinmouth, alia apparet nominis origo, quam abbatis Tunnae ad locum relatio, situs scilicet monasterii ad ostia Tini fluvii. Sed Beda non dicit Tinmutham a Tunna dictam, sed Tunnacaestriam, quae non alia ratione a lectoribus Tinmuthae ponitur, quam quod illam sono proximam inveniunt, nec alium locum habent quem ei substituant. De monasterio Tinmuthensi vide notam ad Ingetlingum III, 14. Porro quo loci Tunnacaestir fuerit incertum restat. Quod autem fuerit abbas Tunna e Bedae historia manifestum est. Ille enim Bedae fere coaevo ignotus esse non potuit.] Tunnacaestir cognominatur: qui cum eum in pugna peremptum audiret, venit quaerere si forte corpus eius invenire posset, inventumque alium illi per omnia simillimum, putavit ipsum esse: quem ad monasterium suum deferens, honorifice sepelivit, et pro absolutione animae eius saepius missas facere curavit.
5 Quarum celebratione factum est quod dixi, ut nullus eum posset vincire, quin continuo solveretur. Interea comes qui eum tenebat, mirari et interrogare coepit quare ligari non posset, an forte [Literae solutoriae. Qualia fuerunt apud antiquos Ἐφέσια γράμματα, id est, incantationes quaedam obscurae quas et Craesum in rogo dixisse ferunt. Et Olympiae Milesio et Ephesio luctantibus, aiunt Milesium luctari non potuisse, quod alter Ephesias talo pedis alligasset. Ea autem re comperta litterisque illis solutis, Ephesium tricies prostratum fuisse tradunt.» SUIDAS.] literas solutorias de qualibus fabulae ferunt, apud se haberet, propter quas ligari non posset.
6 At ille respondit nihil se talium artium nosse; 'Sed habeo fratrem, inquit, presbyrum in mea provincia, et scio quia ille me interfectum putans, pro me missas crebras [Al., celebrare] facit: et si nunc in alia vita essem, ibi anima mea per intercessiones eius solveretur a poenis.' Dumque aliquanto tempore apud comitem teneretur, animadverterunt qui eum diligentius considerabant, ex vultu et habitu et sermonibus eius, quia non erat de paupere vulgo, ut dixerat, sed de nobilibus.
7 Tunc secreto advocans eum comes, interrogavit eum intentius unde esset, promittens se nihil ei mali facturum pro eo, si simpliciter sibi quis fuisset, proderet. Quod dum illo faceret, ministrum se regis fuisse manifestans, respondit: 'Et ego per singula tua responsa cognoveram quia rusticus non eras, et nunc dignus quidem es morte, quia [Al., quod] omnes fratres et cognati mei in illa sunt pugna interempti; nec te tamen occidam, ne fidem mei promissi praevaricer.
8 Ut ergo convaluit, vendidit eum Lundoniam Freso [Al., Fresoni; al., Frisoni] cuidam; sed nec ab illo cum illuc duceretur ullatenus potuit alligari. Verum cum alia atque alia vinculorum ei genera hostes imponerent [Al. add. dissoluta sunt]; cumque vidisset qui emerat vinculis eum non potuisse cohiberi, donavit ei facultatem sese redimendi si posset.
9 A [Al. om. A] tertia autem hora quando missae fieri solebant, saepissime vincula solvebantur. At ille dato iureiurando ut rediret, vel pecuniam illi pro se mitteret, venit Cantiam ad regem Hlotheri, qui erat filius sororis Aedilthrydae reginae de qua supra dictum est, quia [Al., qui] et ipse quondam eiusdem reginae minister fuerat: petiitque et accepit ab eo pretium suae redemptionis, ac suo domino pro se, ut promiserat, misit.
10 Qui post haec patriam reversus atque ad suum fratrem perveniens, replicavit ex ordine cuncta quae sibi adversa, quaeve in adversis solatia provenissent: cognovitque, referente illo, illis maxime temporibus sua fuisse vincula soluta quibus pro se missarum fuerant celebrata sollemnia. Sed et alia quae periclitanti ei commoda contigissent et prospera, per intercessionem fraternam et oblationem hostiae salutaris caelitus sibi fuisse donata intellexit.
11 Multique haec a praefato viro audientes accensi sunt in fide ac devotione pietatis ad orandum, vel ad eleemosynas faciendas, vel ad offerendas Domino victimas sacrae oblationis, pro ereptione suorum qui de saeculo migraverant: intellexerunt enim quia [Al., quod] sacrificium salutare ad redemptionem valeret et animae et corporis sempiternam.
12 Hanc mihi historiam etiam quidam eorum, qui ab ipso viro in quo facta est audiere, narrarunt: unde eam quia liquido comperi, indubitanter Historiae nostrae Ecclesiasticae inserendam credidi.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.252 csg247.210 csg547.612 hab34.246 ubk402.33

Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 4, XXI. Ut Theodorus episcopus inter Ecgfridum et Aedilredum reges pacem fecerit. <<<     >>> XXIII. De vita et obitu Hilde abbatissae.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 22

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik