1 | Anno regni Ecgfridi nono [DCLXXIX], conserto gravi praelio inter ipsum et Aedilredum regem Merciorum iuxta fluvium [Treanta. Si hoc praelium consertum est ad austrum Treantae fluvii, probabile est locum habuisse Aeduinstow, quem accolae ab Aeduino ibi interfecto deducunt; et huic opinioni favent Malmsburiensis Codices editi, in quibus huius regii iuvenis nomen Aeduinus dicitur. Certum tamen est Aeduinum in agro Eboracensi iuxta Haethfaelth occisum, ac Malmsburiensis Aeduinum procedere ex errore vel preli vel scriptorum. Cuius generis innumera habent illius auctoris editiones. Non obstante igitur huius oppidi nomine, incertus adhuc restat huius praelii locus.] Treanta, [Occisus est. Aelfuini caedem praedixerat Uilfridus cum a rege Ecgfrido Eboraco pulsum subsannatores qui propter regem erant, in risum crepantes deridebant. Contigit enim ut, anno revoluto, eodem die quo episcopus praeiudicium in Eboraco passus fuerat, cadaver regii adolescentis illatum urbi longum indiceret iustitium.] occisus est Aelfuini frater regis Ecgfridi, iuvenis circiter decem et octo annorum, utrique provinciae multum amabilis. Nam et [Sororem. Ex hac affinitate factum est, ut Uilfridus episcopatu pulsus, in regno Merciorum manere non permissus, sed apud Fresones in abscessu, et Australes Saxones in reditu refugium quaesivit.] sororem eius quae dicebatur Osthryd, rex Aedilred habebat uxorem. |
2 | Cumque materies belli acrioris et inimicitiae longioris inter reges populosque feroces videretur exorta, Theodorus Deo dilectus antistes, divino functus [Al., fretus] auxilio, salutifera exhortatione coeptum tanti periculi funditus exstinguit incendium: adeo ut, pacatis alterutrum regibus ac populis, nullius anima hominis pro interfecto regis fratre, sed debita solummodo multa [Al., mulcta] pecuniae regi ultori daretur. |
3 | Cuius foedera pacis multo exinde tempore inter eosdem reges eorumque regna durarunt. |