1 | Videtur opportunum huic Historiae, etiam hymnum virginitatis inserere, quem ante annos plurimos in laudem ac praeconium eiusdem reginae ac [Sponsae Christi. Al. add.: Et ideo veraciter reginae quia sponsae Christi.] sponsae Christi elegiaco metro composuimus, et imitari morem sacrae Scripturae, cuius Historiae carmina plurima indita: et haec metro ac versibus constat esse composita. |
2 | Alma Deus [Al., Dei] Trinitas, quae [Al. qui] saecula cuncta gubernas, Adnue iam coeptis, alma Deus Trinitas. Bella Maro resonet, nos pacis dona canamus: Munera nos Christi, bella Maro resonet. Carmina casta mihi, foedae non raptus Helenae. Luxus erit lubricis, carmina casta mihi. Dona superna loquar, miserae non praelia Troiae, Terra quibus gaudet: dona superna loquar. En Deus altus adit venerandae Virginis alvum: Liberet ut homines, en Deus altus adit. Femina Virgo parit mundi devota parentem, Porta Maria Dei, femina Virgo parit. Gaudet amica cohors de Virgine matre Tonantis: Virginitate micans gaudet amica cohors. Huius honor genuit casto de germine plures, Virgineos flores huius honor genuit. Ignibus usta feris virgo non cessat Agatha, Eulalia et perfert ignibus usta feris. Casta feras superat mentis pro culmine Tecla, Euphemia sacra casta feras superat. Laeta ridet gladios ferro robustior Agnes, Caecilia infestos laeta ridet gladios. Multus in orbe viget per sobria corda triumphus, Sobrietatis amor multus in orbe viget. Nostra quoque egregia iam tempora virgo beavit Aedilthryda nitet nostra quoque egregia. Orta patre eximio, regali et stemmate clara: Nobilior domino est, orta patre eximio. Percipit inde decus reginae, et sceptra sub astris, Plus super astra manens, percipit inde decus. Quid petis, alma, virum, sponso iam dedita summo Sponsus adest Christus, quid petis, alma, virum? Regis ut aetherei matrem iam credo sequaris Tu quoque sis mater regis ut aetherei. Sponsa dicata Deo bis sex regnaverat annis, Inque monasterio est sponsa dicata Deo. Tota sacrata polo celsis ubi floruit actis, Reddidit atque animam tota sacrata polo. Virginis alma caro est tumulata bis octo Novembres, Nec putet in tumulo virginis alma caro. Christe, tui est operis, quia vestis et ipsa sepulcro Inviolata nitet: Christe, tui est operis. Hydros et ater abit sacrae pro vestis honore, Morbi diffugiunt, hydros et ater abit. Zelus in hoste furit quondam qui vicerat Evam: Virgo triumphat ovans, zelus in hoste furit. Aspice, nupta Deo, quae sit tibi gloria terris: Quae maneat caelis, aspice, nupta Deo. Munera laeta capis festivis fulgida taedis, Ecce venit sponsus, munera laeta capis. Et nova dulcisono modularis carmina plectro Sponsa hymno exultas et nova dulcisono. Nullus ab Altithroni comitatu segregat agni, Quam affectu tulerat nullus ab Altithroni. |