Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 4, CAPUT XVI. Ut Vecta insula Christianos incolas susceperit, cuius regii duo pueri statim post acceptum baptisma sint interempti.
1 | Postquam ergo Caedualla regno potitus est Geuissorum [DCLXXXVI], cepit et insulam Vectam, quae eatenus [Al., hactenus] erat tota idolatriae dedita; tragica [Al., stragica] caede omnes indigenas exterminare, ac suae provinciae homines pro his substituere contendit, voto se obligans, quamvis necdum [Al., nondum] regeneratus, ut ferunt [Al., ut fertur], in Christo, quia si cepisset insulam, quartam partem eius, simul et praedae, Domino daret. |
2 | Quod ita solvit, ut hanc Uilfrido episcopo, qui tunc forte de gente sua superveniens aderat, utendam pro Domino offerret. Est autem mensura eiusdem insulae, iuxta aestimationem Anglorum, mille ducentarum familiarum. Unde data est episcopo possessio terrae trecentarum familiarum. At ipse partem quam accepit, commendavit cuidam de clericis suis, cui nomen Bernuini, et erat filius sororis eius, dans illi presbyterum nomine Hiddila, qui omnibus qui salvari vellent, verbum ac lavacrum vitae ministraret. |
3 | Ubi silentio praetereundum non esse reor, quod in primitias [Al., primitia] eorum qui de eadem insula credendo salvati sunt, duo regii pueri, fratres videlicet Arualdi regis insulae, speciali sunt Dei gratia coronati: siquidem imminentibus insulae hostibus, fuga lapsi sunt de insula, et in proximam Iutorum [Al., Vitorum] provinciam translati: ubi cum delati essent in locum qui vocatur Ad lapidem, occulendos se a facie regis victoris credidissent, proditi sunt, atque occidi iussi. |
4 | Quod cum audisset abbas quidam et presbyter, vocabulo Cyniberct, habens non longe ab inde monasterium in loco qui vocatur Hreutford, id est, Vadum harundinis, venit ad regem, qui tunc eisdem [Al. iisdem] in partibus occultus curabatur a vulneribus quae ei inflicta fuerant praelianti in insula Vecta: postulavitque ab eo, ut si necesse esset pueros interfici, prius eos liceret fidei Christianae sacramentis imbui. |
5 | Concessit rex, et ipse instructos verbo veritatis, ac fonte salvatoris [Al., salutari] ablutos, de ingressu regni aeterni certos reddidit. Moxque illi, instante carnifice, mortem laeti subiere temporalem per quam se ad vitam animae perpetuam non dubitabant esse transituros. Hoc ergo ordine, postquam omnes Brittaniarum provinciae fidem Christi susceperant, suscepit et insula Vecta, in qua tamen ob aerumnam aeternae subiectionis, nemo gradum ministerii ac sedis episcopalis ante Danihelem, qui nunc Occidentalium Saxonum [Al. add. et Geuissorum] est episcopus, accepit. |
6 | Sita est autem haec insula contra medium Australium Saxonum et Geuissorum, interposito pelago latitudinis trium millium quod vocatur Solvente: in quo videlicet pelago bini aestus Oceani qui circum Brittaniam ex infinito Oceano septentrionali erumpunt, sibimet invicem quotidie compugnantes occurrunt, ultra ostium fluminis Homelea, quod per terras Iutorum, quae ad regionem Geuissorum pertinent, praefatum pelagus intrat; finitoque conflictu, in Oceanum refusi, unde venerant, redeunt. |