Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 4, CAPUT XIV. Ut intercessione Osualdi regis, pestifera mortalitas sit sublata.
1 | In quo tunc monasterio nonnulla caelestis gratiae dona specialiter [Al., spiritualiter] ostensa fuisse perhibentur [Al., perhibent]; utpote ubi nuper expulsa diaboli tyrannide Christus iam regnare coeperat: e quibus unum quod mihi reverentissimus [Al., reverendissimus ac religiosissimus] antistes Acca saepius referre, et a fidelissimis eiusdem monasterii fratribus sibi relatum asserere solebat, memoriae mandare commodum duximus. |
2 | Eodem ferme tempore quo ipsa provincia nomen Christi susceperat, multas Brittaniae provincias mortalitas saeva corripiebat, quae cum praefatum quoque monasterium, cui tunc regendo religiosissimus Christi sacerdos, vocabulo Eappa, praefuit, nutu divinae dispensationis attingeret; multique sive de his qui cum antistite illo venerant, sive de illis qui de eadem provincia Saxonum nuper ad fidem fuerant vocati, passim de hac vita raperentur; visum est fratribus triduanum ieiunium agere, et divinam suppliciter [Al., iugiter] obsecrare clementiam, ut misericordiam sibi dignaretur impendere, et [Al. om. et] sive periclitantes hoc morbo a praesenti morte liberaret, seu raptos e mundo a perpetua animae damnatione servaret. |
3 | Erat tunc temporis in eodem monasterio puerulus [Al., parvulus] quidam de natione Saxonum, nuper vocatus ad fidem, qui eadem tactus infirmitate, non pauco tempore recubans in lectulo iacebat. Cum ergo secunda memorati ieiunii ac supplicationum dies ageretur, contigit forte ipsum puerum, hora ferme secunda diei, in loco in quo aeger iacebat, solum inveniri: cui divina dispositione [Al., dispensatione] subito beatissimi apostolorum principes dignati sunt apparere. |
4 | Erat enim puer multum simplicis ac mansueti animi, sinceraque devotione sacramenta fidei quae susceperat servans. Salutantes ergo illum verbis piissimis apostoli dicebant: 'Noli timere, fili, mortem pro qua sollicitus es: nos enim te hodierna die ad caelestia sumus regna perducturi. Sed primum exspectare habes donec missae celebrentur, ac viatico dominici corporis ac sanguinis accepto, sic infirmitate simul et morte absolutus ad aeterna in caelis gaudia subleveris. |
5 | Clama ergo ad te presbyterum Eappan, et dicito illi quia Dominus exaudivit preces vestras, et devotionem ac ieiunia propitius aspexit: neque aliquis de hoc monasterio, sive [Al. add. de] adiacentibus ei possessiunculis hac clade ultra moriturus est; sed omnes qui alicubi de vestris hac aegritudine laborant, resurrecturi a languore, pristina sunt sospitate [Al., pristinae sospitati] recuperandi, praeter te solum qui hodierna es die liberandus a morte, et ad visionem Domini Christi cui fideliter servisti, perducendus in caelum: quod divina vobis misericordia per intercessionem religiosi ac Deo dilecti regis Osualdi, qui quondam genti Nordanhymbrorum et regni temporalis auctoritate et Christianae pietatis quae ad regnum perenne ducit devotione sublimiter praefuit, conferre dignata est. |
6 | Hac etenim die idem rex ab infidelibus in bello corporaliter exstinctus, mox ad sempiterna animarum gaudia adsumptus in caelum et electorum est sociatus agminibus. Quaerant in suis codicibus in quibus defunctorum est adnotata depositio, et invenient illum hac, ut diximus, die raptum esse de saeculo. Celebrent ergo missas per cuncta monasterii oratoria huius, sive pro [Al., per] gratiarum actione [Al., actionem] exauditae suae deprecationis, sive etiam in memoriam praefati regis Osualdi, qui quondam ipsorum genti praeerat. |
7 | Ideoque pro eis quasi pro suae gentis advenis supplex orabat ad Dominum: et cunctis convenientibus ad ecclesiam fratribus communicent omnes sacrificiis caelestibus, et ita soluto ieiunio corpus quoque suis reficiant alimentis.' |
8 | Quae cum omnia vocato ad se presbytero puer verba narrasset, interrogavit eum sollicitus quales essent habitu vel specie viri qui sibi apparuissent. Respondit: 'Praeclari omnino habitus et vultus erant, laetissimi ac pulcherrimi, quales nunquam ante videram, neque aliquos hominum tanti decoris ac venustatis esse posse credebam. |
9 | Unus quidem attonsus erat ut clericus, alius barbam habebat prolixam: dicebantque quod unus eorum Petrus, alius vocaretur Paulus: et ipsi essent ministri Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi, ad tuitionem nostri monasterii missi ab ipso de caelis.' Credidit ergo verbis pueri presbyter, ac statim egressus requisivit [Al., quaesivit] in annali suo, et invenit eadem ipsa die Osualdum regem fuisse peremptum: vocatisque fratribus, parari prandium, missas fieri, atque omnes communicare more solito praecepit: simul et infirmanti puero, de eodem sacrificio dominicae oblationis particulam deferri mandavit. |
10 | Quibus ita gestis, non multo post, eadem ipsa die puer defunctus est, suaque morte probavit vera fuisse verba quae ab apostolis Christi audierat. Sed et hoc eius verbis testimonium perhibuit, quod nemo praeter ipsum tempore illo ex eodem est monasterio raptus de mundo; ex qua nimirum visione multi qui haec audire potuerunt, ad exorandam in adversis divinam clementiam, et ad salutaria ieiuniorum remedia subeunda sunt mirabiliter accensi; et ex eo tempore non solum in eodem monasterio, sed et in plerisque locis aliis, coepit annuatim eiusdem regis ac militis Christi natalitius dies missarum celebratione venerari. |