monumenta.ch > Beda Venerabilis > 13
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 4, XII. Ut episcopatum Occidentalium Saxonum pro Leutherio Haeddi, episcopatum Hrofensis Ecclesiae pro Putta Cuichelm, et pro ipso Gefmund acceperit: et qui tunc Nordanhymbrorum fuerint episcopi. <<<     >>> XIV. Ut intercessione Osualdi regis, pestifera mortalitas sit sublata.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 4, CAPUT XIII. Ut Uilfrid episcopus provinciam Australium Saxonum ad Christum converterit.

1 Pulsus est autem ab episcopatu suo Uilfrid, et multa diu loca pervagatus, Romam adiit, Brittaniam rediit; [Et si propter, etc. In Ed.: Quae tamen illo abeunte propter acerbam hostium oppressionem proprium episcopum habere nequiverit.] et si propter [Inimicitias. Harum causa assignatur praeiudiciis ab Ermenhurga contra Uilfridum conceptis. Aedilthryde prima Ecgfridi regis uxore quae Uilfrido patrocinium praebuit in monasterium secedente, Ermenburga quae in thoro regis successit summum hunc illi favorem in odium et invidiam vertit. Hoc certe volunt eius historiae scriptores an recte vide append. n. 18.] inimicitias memorati regis in patria [Al., patriam] sive parochia sua recipi non potuit, non tamen ab evangelizandi potuit ministerio cohiberi: siquidem divertens ad provinciam Australium Saxonum, quae post Cantuarios ad austrum et ad occidentem usque ad Occidentales Saxones pertingit, habens terram familiarum septem millium, et eo adhuc tempore paganis cultibus serviebat; huic verbum fidei et lavacrum salutis ministrabat [DCLXXVIII]. Erat autem rex gentis ipsius [Al., illius] Aedilualch, non multo ante baptizatus in provincia Merciorum, praesente ac suggerente rege Uulfehre, a quo etiam egressus de fonte, loco filii susceptus est: in cuius signum adoptionis, duas illi provincias donavit, Vectam videlicet insulam, et [Meanvarorum. Permanet adhuc huius provinciae memoria in comitatu Hantensi, centuriis Meansbrough, Eastmean, Westmean, et Mansbridge.] Meanvarorum provinciam in gente Occidentalium Saxonum.
2 Itaque episcopus, concedente, imo multum gaudente rege, primos provinciae duces ac milites sacrosancto fonte abluebat, verum presbyteri Eappa, et Padda, et Burghelm, et Oiddi [Al., Burghelin, Oiddia], caeteram plebem, vel tunc, vel tempore sequente baptizabant. Porro regina nomine Eabae [Al., Eahae] in sua, id est, Huicciorum provincia, fuerat baptizata. Erat autem filia Eanfridi, fratris Eanheri, qui ambo cum suo populo Christiani fuere.
3 Caeterum tota provincia Australium Saxonum divini nominis et fidei erat ignara.
4 Erat autem ibi monachus quidam de natione Scottorum, vocabulo Dicul, habens monasteriolum [Al., monasterium] permodicum in loco qui vocatur [Bosenham et Selaeseu. Ex his monasteriis quae adhuc situm suum et nomen retinent, surrexit Cissancaestir, hodie Chichester, cum sedes episcopales ab ignobilibus et incommodioribus locis ad urbes transferrentur. Ecclesia paulo post condita a Radulpho episcopo, et post subitam conflagrationem ab eodem recondita cum auxilio et munificentia Henrici primi regis, pulchram spectantibus faciem exhibet. Nomen loci a Cissa Aellae filio qui primus ibi Saxonum regnum fundavit, regulis etymologicis non male convenit, sed si verum est quod antiquarii volunt, Brittones ibi positam habuisse suam Caersei, actum erit de Cissa, altiorque apparebit Cicestriae origo.] Bosanhamm, silvis et mari circumdatum, et in eo fratres quinque sive sex, in humili et paupere vita Domino famulantes. Sed provincialium nullus eorum vel vitam aemulari, vel praedicationem curabat audire.
5 Evangelizans autem genti episcopus Uilfrid, non solum eam ab aerumna perpetuae damnationis, verum et a clade infanda [Al., nefanda] temporalis interitus eripuit. Siquidem tribus annis ante adventum eius in provinciam, nulla illis in locis pluvia ceciderat, unde et fames acerbissima plebem invadens impia nece prostravit. Denique ferunt [Al., fertur] quia saepe quadraginta simul aut quinquaginta homines inedia macerati procederent ad praecipitium aliquod sive ripam maris, et iunctis misere manibus, pariter omnes aut ruina perituri, aut fluctibus absorbendi deciderent.
6 Verum ipso die, quo baptisma fidei gens suscepit illa [Al. add. illo], descendit pluvia serena sed [Al., et] copiosa, refloruit terra, rediit [Al., rediitque] viridantibus arvis annus laetus et frugifer. Sicque abiecta prisca superstitione, exsufflata idolatria, cor omnium et caro omnium exultaverunt in Deum vivum: intelligentes, eum qui verus est Deus, et interioribus se bonis, et exterioribus caelesti gratia ditasse.
7 Nam et antistes cum venisset in provinciam, tantamque ibi famis poenam videret, docuit eos piscando victum quaerere. Namque mare et flumina eorum piscibus abundabant; sed piscandi peritia genti nulla nisi ad anguillas tantum inerat. Collectis ergo undecumque retibus anguillaribus, homines antistitis miserunt in mare, et divina se iuvante gratia mox cepere pisces diversi generis trecentos: quibus trifariam divisis, centum pauperibus dederunt, centum his a quibus retia acceperant, centum in suos usus habebant.
8 Quo beneficio multum antistes cor omnium in suum convertit amorem, et libentius eo praedicante caelestia sperare coeperunt, cuius ministerio temporalia bona sumpserunt.
9 Quo tempore rex Aedilualch donavit reverentissimo antistiti Uilfrido terram octoginta septem familiarum, ubi suos homines qui exules vagabantur, recipere posset, vocabulo Selaeseu [Al., Heleseu], quod dicitur Latine Insula vituli marini. Est enim locus ille undique mari circumdatus praeter ab occidente, unde habet ingressum amplitudinis quasi iactus fundae: qualis locus a Latinis peninsula, a Graecis solet chersonesos vocari.
10 Hunc ergo locum cum accepisset episcopus Uilfrid, fundavit ibi monasterium, ac regulari vita instituit, maxime ex his quos secum adduxerat fratribus: quod usque hodie successores eius tenere noscuntur. Nam ipse illis in partibus annos quinque, id est, usque ad mortem Ecgfridi regis, merito omnibus honorabilis, officium episcopatus et verbo exercebat et opere.
11 Et quoniam illi rex cum praefata [Al., praefati] loci possessione, omnes qui [Al., quae] ibidem erant, facultates cum agris et hominibus donavit, omnes fide Christi institutos, unda baptismatis abluit; inter quos, servos et ancillas ducentos quinquaginta: quos omnes ut [Al., non solum] baptizando a servitute daemonica salvavit, [Al. add. sed] etiam libertate donando humanae iugo servitutis absolvit.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.233 csg247.195 csg547.608 hab34.227 ubk402.24

Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 4, XII. Ut episcopatum Occidentalium Saxonum pro Leutherio Haeddi, episcopatum Hrofensis Ecclesiae pro Putta Cuichelm, et pro ipso Gefmund acceperit: et qui tunc Nordanhymbrorum fuerint episcopi. <<<     >>> XIV. Ut intercessione Osualdi regis, pestifera mortalitas sit sublata.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 13

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik