Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 4, CAPUT XII. Ut episcopatum Occidentalium Saxonum pro Leutherio Haeddi, episcopatum Hrofensis Ecclesiae pro Putta Cuichelm, et pro ipso Gefmund acceperit: et qui tunc Nordanhymbrorum fuerint episcopi.
1 | Quartus Occidentalium Saxonum antistes Leutherius fuit. Siquidem primus Birinus, secundus Agilberctus, tertius exstitit Uini. Cumque mortuus esset Coinvalch, quo regnante idem Leutherius episcopus factus est, acceperunt subreguli regnum gentis, et divisum inter se tenuerunt annis circiter decem: ipsisque regnantibus defunctus est ille, et episcopatu functus est Haeddi pro eo: consecratus [Al. add. est] a Theodoro in civitate Lundonia. |
2 | Cuius episcopatus tempore devictis atque amotis subregulis, Caedualla suscepit imperium: et cum duobus annis hoc tenuisset, tandem superni regni amore compunctus reliquit, eodem adhuc praesule Ecclesiam gubernante; ac Romam abiens, ibi vitam finivit, ut in sequentibus latius dicendum est. |
3 | Anno autem Dominicae incarnationis sexcentesimo septuagesimo sexto, cum Aedilred rex Merciorum, adducto maligno exercitu, Cantiam vastaret, et ecclesias ac monasteria sine respectu pietatis [Al., amoris] vel divini timoris foedaret, civitatem quoque Hrosi, in qua erat Putta episcopus, quamvis eo tempore absens, communi clade absumpsit. |
4 | Quod ille ubi comperit, ecclesiam videlicet suam rebus ablatis omnibus depopulatam, divertit ad Sexuulfum Merciorum antistitem, et accepta ab eo possessione ecclesiae cuiusdam et agelli non grandis, ibidem in pace vitam finivit, nil omnino de restaurando episcopatu suo agens: quia sicut supra diximus, magis in ecclesiasticis quam in mundanis rebus erat industrius; sed in illa solum ecclesia Deo serviens, ubicumque rogabatur, ad docenda Ecclesiae [Al., ecclesiastica] carmina divertens. |
5 | Pro quo Theodorus in civitate Hrofi Cuichelmum consecravit episcopum. Sed illo post non multum temporis, prae inopia rerum, ab episcopatu decedente, atque ad alia loca secedente, Gebmundum pro eo substituit antistitem. |
6 | Anno dominicae incarnationis sexcentesimo septuagesimo octavo, qui est annus imperii regis Ecgfridi octavus, apparuit mense Augusto stella quae dicitur cometa; et tribus mensibus permanens, matutinis horis oriebatur, excelsam radiantis flammae quasi columnam praeferens. |
7 | Quo etiam anno orta inter ipsum regem Ecgfridum, et reverentissimum antistitem Uilfridum dissensione, pulsus est idem antistes a sede sui episcopatus, et duo in locum eius substituti episcopi, qui Nordanhymbrorum genti praeessent: Bosa videlicet, qui Deirorum, et Eata, qui Berniciorum provinciam gubernaret: hic in civitate Eburaci, ille in Hagustaldensi, sive in Lindisfarnensi Ecclesia cathedram habens episcopalem, ambo de monachorum collegio in episcopatus gradum adsciti. |
8 | Cum quibus et Eadhaed in provincia Lindisfarorum, quam nuperrime rex Ecgfrid, superato in bello et fugato Uulfhere, obtinuerat, ordinatur episcopus. Et hunc primum eadem provincia proprium accepit praesulem, secundum Aediluini, tertium Eadgarum, quartum Cyniberctum, quem in praesenti habet. Habebat enim ante Eadhaedum, antistitem Sexuulfum, qui etiam Merciorum et Mediterraneorum Anglorum simul episcopus fuit: unde et expulsus de Lindissi, in illarum provinciarum regimine permansit. |
9 | Ordinati sunt autem Eadhaed, Bosa, et Eata Eboraci ab archiepiscopo Theodoro: qui etiam post tres abscessionis Uilfridi annos, horum numero duos addidit antistites [DCLXXXI], Tunberctum ad Ecclesiam Hagustaldensem, remanente Eata ad Lindisfarnensem, et Trumvini ad provinciam Pictorum, quae tunc temporis Anglorum erat imperio subiecta. |
10 | Eadhaedum de Lindissi reversum, eo quod Aedilred provinciam recepisset, Hrypensi Ecclesiae praefecit. |