Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 4, CAPUT XI. Ut rex eiusdem provinciae Sebbi, in monachica vitam conversatione finierit.
1 | Eo tempore [DCXCIV] praeerat regno Orientalium Saxonum, ut idem etiam libellus docet, vir multum Deo devotus, nomine Sebbi, cuius supra meminimus. Erat enim religiosis actibus, crebris precibus, piis eleemosynarum fructibus plurimum intentus; vitam privatam et monachicam cunctis regni divitiis et honoribus praeferens, quam et olim iam, si non obstinatus coniugis animus divortium negaret, relicto regno subiisset. Unde [Al. add. et] multis visum et [Al., ut] saepe dictum est, quia talis animi virum, episcopum magis quam regem ordinari deceret. Cumque annos triginta in regno miles regni [Al. om. regni] caelestis exegisset, correptus est corporis infirmitate permaxima, qua et mortuus est: ammonuitque coniugem, ut vel tunc divino se servitio pariter manciparent, cum amplius pariter mundum amplecti, vel potius mundo servire non possent. |
2 | Quod dum aegre impetraret ab ea, venit ad antistitem Lundoniae civitatis, vocabulo Ualdheri, qui Erconualdo successerat; et per eius benedictionem, habitum religionis quem diu desiderabat [Al., desiderarat], accepit. Attulit autem eidem et summam pecuniae non parvam, pauperibus erogandam, nil [Al., nihil] omnimodis sibi reservans; sed pauper spiritu magis propter regnum caelorum manere desiderans. |
3 | Qui cum ingravescente praefata aegritudine, diem sibi mortis imminere sensisset, timere coepit homo animi regalis, ne ad mortem veniens tanto adfectus dolore, aliquid indignum suae personae, vel ore proferret vel aliorum motu gereret membrorum. Unde accito ad se praefato urbis Lundoniae in qua tunc ipse manebat, episcopo, rogavit ne plures eo moriente quam ipse episcopus et duo sui ministri adessent. Quod dum [Al., cum] episcopus libentissime se facturum promitteret, non multo post idem vir Dei, dum membra sopori dedisset, vidit visionem consolatoriam, quae omnem ei anxietatem memoratae solicitudinis auferret, insuper et qua die esset hanc vitam terminaturus, ostenderet. |
4 | Vidit enim, ut post ipse referebat, tres ad se venisse viros claro indutos habitu; quorum unus residens ante lectulum eius, stantibus his qui secum advenerant [Al., advenerunt] comitibus, et interrogantibus de statu eius quem languentem visitare venerant [Al., venerunt], dixit quod anima eius, et sine ullo dolore, et cum magno lucis splendore esset egressura de corpore: sed et tertium exinde diem quo esset moriturus insinuavit. Quod ita utrumque ut ex visione didicit completum est. |
5 | Nam die dehinc tertio completa hora nona, subito quasi leviter obdormiens, sine ullo sensu doloris emisit spiritum. |
6 | Cuius corpori tumulando praeparaverant sarcofagum lapideum: sed cum huic corpus imponere coepissent, invenerunt hoc mensura palmi longius esse sarcofago. Dolantes ergo lapidem in quantum valebant, addiderunt longitudini sarcofagi quasi duorum mensuram digitorum. Sed nec sic quidem corpus capiebat. Unde facta difficultate tumulandi, cogitabant aut aliud [Al., alium] quaerere loculum, aut ipsum corpus, si possent, in genibus inflectendo breviare, donec ipso loculo caperetur. |
7 | Sed mira res, et non nisi caelitus facta, ne aliquid horum fieri deberet, prohibuit. Nam subito adstante episcopo, et filio regis eiusdem ac monachi [Al., monacho] Sighardo, qui post illum cum fratre Suefredo regnavit, et turba hominum non modica, inventum est sarcofagum illud congruae longitudinis ad mensuram corporis, adeo ut a parte capitis etiam cervical posset interponi; a parte vero pedum, mensura quatuor digitorum in sarcofago corpus excederet. |
8 | Conditus est autem in ecclesia beati doctoris gentium, cuius edoctus monitis caelestia sperare didicerat. |