Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 4, CAPUT X. Ut ad cymiterium eiusdem monasterii orans caeca lumen [Al., lucem] receperit.
1 | Successit autem Aedilburgi in officio abbatissae devota Deo famula, nomine Hildilid, multisque annis, id est, usque ad ultimam senectutem eidem monasterio strenuissime, in observantia disciplinae regularis, et in earum quae ad communes usus pertinent rerum providentia praefuit. Cui cum propter angustiam loci in quo monasterium constructum est, placuisset ut ossa famulorum famularumque Christi quae ibidem fuerant tumulata, tollerentur, et transferrentur omnia in ecclesiam beatae Dei Genitricis, unoque conderentur in loco: quoties ibi claritas luminis caelestis, quanta saepe fragrantia mirandi apparuerit odoris, quae alia sint signa ostensa, in ipso libro de quo haec excerpsimus, quisque legerit, inveniet. |
2 | Sane nullatenus praetereundum arbitror miraculum sanitatis, quod ad ipsum cymiterium Deo dicatae congregationis factum idem libellus refert. Erat quippe in proximo comes quidam, cuius uxor ingruente oculis caligine subita, tantum per dies eadem molestia crebrescente gravata est, ut ne minimam quidem lucis alicuius posset particulam videre. |
3 | Cui dum aliquandiu caecitatis huius nocte clausa maneret, repente venit in mentem, quia si ad monasterium [Al. add. esset] delata virginum sanctimonialium, ad reliquias sanctorum peteret, perditam posset recipere [Al., accipere] lucem. Nec distulit quin continuo, quod mente conceperat, expleret. Perducta namque a puellis suis ad [Al., in] monasterium, quia in proximo erat, ubi fidem suae sanationis integram se habere professa est, introducta est ad [Al., in] cymiterium: et cum ibidem diutius flexis genibus oraret, nihilo tardius meruit exaudiri. |
4 | Nam exsurgens ab oratione, priusquam exiret de loco, petitae lucis gratiam recepit: et quae famularum manibus adducta fuerat, ipsa libero pedum incessu domum laeta reversa est; quasi ad hoc solummodo lucem amitteret temporalem, ut quanta sanctos Christi lux in caelis, quae gratia virtutis possideret, sua sanatione demonstraret. |