Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 4, CAPUT IX. Quae sint ostensa coelitus signa cum et ipsa mater congregationis illius e mundo transiret.
1 | Cum autem et ipsa mater pia Deo devotae congregationis Aedilburga esset rapienda de mundo, apparuit visio miranda cuidam de sororibus, cui nomen erat Torctgyd, quae multis iam annis in eodem monasterio commorata, et ipsa semper in omni humilitate ac sinceritate Deo servire satagebat, et adiutrix disciplinae regularis eidem matri existere, minores docendo vel castigando curabat. |
2 | Cuius ut virtus iuxta Apostolum in infirmitate perficeretur, tacta est repente gravissimo corporis morbo, et per annos novem pia Redemptoris nostri provisione multum fatigata: videlicet ut quicquid in ea vitii sordidantis inter virtutes per ignorantiam vel incuriam resedisset, totum hoc caminus diutinae tribulationis excoqueret. Haec ergo [Al., autem] quadam nocte incipiente crepusculo, egressa de cubiculo quo manebat, vidit manifeste quasi corpus hominis, quod esset sole clarius, sindone involutum in sublime ferri, elatum videlicet de domo in qua sorores pausare solebant. |
3 | Cumque diligentius intueretur quo trahente levaretur sursum haec quam contemplabatur species corporis gloriosi, vidit quod quasi funibus auro clarioribus in superna tolleretur, donec coelis patentibus introducta, amplius ab illa videri non potuit. Nec dubium remansit cogitanti de visione, quin aliquis de illa congregatione citius esset moriturus, cuius anima per bona quae fecisset opera, quasi per funes aureos levanda esset ad caelos: quod revera ita contigit. |
4 | Nam non multis interpositis diebus, Deo dilecta mater congregationis ipsius, ergastulo carnis educta est; cuius talem fuisse constat vitam, ut nemo qui eam noverit, dubitare debeat quin ei exeunti de hac vita caelestis patriae patuerit ingressus. |
5 | In eodem quoque monasterio quaedam erat femina sanctimonialis, et ad saeculi huius dignitatem nobilis et in amore futuri saeculi nobilior: quae ita multis iam annis omni corporis fuerat officio destituta, ut ne unum quidem movere ipsa membrum valeret. Haec ubi corpus abbatissae venerabilis in ecclesiam delatum, donec sepulturae daretur, cognovit, postulavit se illo afferri, et in modum orantium ad illud adclinari. Quod dum fieret, quasi viventem adlocuta, rogavit, ut apud misericordiam pii conditoris impetraret se a tantis tamque diutinis cruciatibus absolvi. Nec multo tardius exaudita est: nam post dies duodecim, et ipsa educta ex carne, temporales adflictiones [Al., temporalem adflictionem] aeterna mercede mutavit. |
6 | Cum vero praefata Christi famula Torctgyd tres adhuc annos post obitum dominae in hac vita teneretur, in tantum ea quam praediximus infirmitate decocta est, ut vix ossibus haereret, et ad ultimum, cum tempus iam resolutionis eius instaret, non solum membrorum caeterorum, sed et linguae motu caruit. Quod dum tribus diebus et totidem noctibus ageretur, subito visione spiritali recreata, os et oculos aperuit; aspectansque [Al., aspiciensque] in caelum, sic ad eam quam intuebatur visionem, coepit loqui: 'Gratus mihi est multum adventus tuus, et bene venisti. |
7 | ' Et hoc dicto, parumper reticuit, quasi responsum eius quem videbat, et cui loquebatur, exspectans. Rursumque quasi leviter indignata subiunxit: 'Nequaquam hoc laeta ferre queo.' Rursumque modicum silens, tertio dixit: 'Si nullatenus hodie fieri potest, obsecro ne sit longum spatium in medio [Al. medio et].' Dixit; et sicut antea, parum silens, ita sermonem conclusit: 'Si omnimodis ita definitum est, neque hanc sententiam licet immutari, obsecro ne amplius quam haec solummodo proxima nox intersit. |
8 | ' Quibus dictis, interrogata a circumsedentibus, cum quo loqueretur: 'Cum carissima, inquit, mea matre Aedilberge.' Ex quo intellexere quod ipsa ei tempus suae transmigrationis in proximum nunciare venisset. Nam et ita ut rogabat, transacta una die ac nocte, soluta carnis simul et infirmitatis vinculis, ad aeternae gaudia salutis intravit. |