Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 4, CAPUT VII. Ut in monasterio Bericinensi, ubi corpora sanctimonialium feminarum poni deberent, coelesti sit luce monstratum.
1 | [DCLXXVI] In hoc etenim monasterio plura virtutum sunt signa patrata, quae et ad memoriam aedificationemque sequentium, ab his qui novere, descripta habentur a multis: e quibus et nos aliqua Historiae nostrae ecclesiasticae inserere curavimus. Cum tempestas saepe dictae cladis late cuncta depopulans, etiam partem monasterii huius illam qua viri tenebantur, invasisset, et passim quotidie raperentur ad Dominum; sollicita mater congregationis, qua hora etiam eam monasterii partem, qua ancillarum Dei caterva a virorum erat secreta contubernio, eadem plaga tangeret, crebrius in conventu sororum perquirere coepit quo loci [Al., loco] in monasterio corpora sua poni et cimiterium fieri vellent, cum eas eodem quo caeteros exterminio raptari e mundo contingeret. |
2 | Cumque nihil certi responsi, tametsi saepius inquirens, a sororibus accepisset, accepit ipsa cum omnibus certissimum supernae provisionis [Al., promissionis] responsum. Cum enim nocte quadam expletis matutinae laudis psalmodiis, egressae de oratorio famulae Christi, ad sepulcra fratrum, qui eas ex hac luce praecesserant, solitas Domino laudes decantarent, ecce subito lux emissa caelitus veluti linteum magnum venit super omnes, tantoque eas stupore perculit, ut etiam canticum quod canebant tremefactae intermitterent. |
3 | Ipse autem splendor emissae lucis, in cuius comparatione sol meridianus videri posset obscurus, non multo post illo elevatus de loco, in meridianam monasterii partem, hoc est, ad occidentem oratorii secessit, ibique aliquandiu remoratus et ea loca operiens, sic videntibus cunctis ad caeli se alta subduxit; ut nulli esset dubium, quin ipsa lux quae animas famularum Christi esset ductura vel susceptura in caelis, etiam corporibus earum locum in quo requietura, et diem resurrectionis essent exspectatura, monstraret. |
4 | Cuius radius lucis tantus exstitit [Al. erat], ut quidam de fratribus senior qui [Al. add. in] ipsa hora in oratorio eorum cum alio iuniore positus fuerat, referret mane, quod [Al., quod mane] ingressi per rimas ostiorum vel fenestrarum radii lucis, omnem diurni luminis viderentur superare fulgorem. |