1 | Non multo post haec elapso tempore [DCLXXIV], offensus a Uinfrido Merciorum episcopo per meritum [Cuiusdam inobedientiae. Quaenam fuit illa Uinfridi inobedientia Beda non dicit. Verum si quis eiusce temporis res gestas ac consilia perpendat, non alia ratione factum inveniet quam quod sedem suam in plures dividendam non concederet. Licet enim Theodorus in concilio de augendo numero episcopatuum ad praesens siluerit, fixum tamen id animo habuisse, tum capitulum nonum de eo propositum, tum Ecclesiae necessitas satis demonstrant. A Uinfrido igitur refragante vix effugi potuit archiepiscopi censura quin eum sede turbaret, quam in commune detrimentum solus occupare voluit. Factum hoc secundum Florentium an. 675.] cuiusdam inobedientiae Theodorus archiepiscopus, deposuit eum de episcopatu post annos accepti episcopatus non multos; et in loco eius ordinavit episcopum Sexuulfum, qui erat [Constructor. Munificentia scilicet Peadae, Uulfheri, et Aediltheredi fratrum regum Merciae, et Kyneburgae et Kynesuithae sororum. Fuit autem Sexuulfus Merciorum episcopus ab an. 675 ad an. 691, cum antea abbas fuisset monasterii Medhamsted ab an. 664, quo, secundum Uulferi chartam, fundatum est.] constructor et abbas monasterii quod dicitur [Medeshamstedi. Nomen hoc vulgo desumptum a fonte voraginoso in medio Neui fluvii, qui hodie evanuit: sed revera a verdentibus pratis quibus fluvius ibi cingitur, et a quibus Locus habitationis in pratis dicitur. A monasterio S. Petro dicato, et privilegiis Vaticanis imbuto, burgus S. Petri appellatus est, et in eo sedes episcopalis saluberrimo concilio posita. Ecclesia episcopo digna, post Danorum incendia, et rebellium furorem restat adhuc insigne antiquitatis monumentum. In claustri monasterialis fenestris pingebatur legenda martyrii Uulfhadi et Rufini filiorum R. Uulfheri a patre ipso occisorum, cuius sceleris poenitentia excitatus monasterium condidit. Narrationem fuse Dugdalius posuit Mon. Angl. II, p. 119. Sed de hoc nihil in Beda.] Medeshamstedi, in regione Gyrviorum. |
2 | Depositus vero Uinfrid rediit ad monasterium suum quod dicitur Ad Baruae, ibique in optima vitam conversatione finivit. |
3 | Tunc etiam Orientalibus Saxonibus, quibus eo tempore praefuerunt Sebbi et Sigheri, quorum supra meminimus, Earconvaldum constituit episcopum in civitate Lundonia: cuius videlicet viri in episcopatu, et ante episcopatum vita et conversatio fertur fuisse sanctissima, sicut etiam nunc caelestium signa virtutum indicio sunt. |
4 | Etenim usque hodie feretrum eius caballarium, quo infirmus vehi solebat, servatum a discipulis eius, multos febricitantes vel alio quolibet incommodo fessos sanare non desistit. Non solum autem subpositi eidem feretro vel adpositi curantur aegroti, sed et astulae de illo abscissae atque ad infirmos adlatae, citam illis solent adferre medelam. |
5 | Hic sane priusquam episcopus factus esset, duo praeclara monasteria, unum sibi, alterum sorori suae Aedilbergae construxerat, quod utrumque regularibus disciplinis optime instituerat. Sibi quidem in regione Sudergeona, iuxta fluvium Tamensem, in loco qui vocatur [Cerotaesei. Hodie Chertesey. Confluxu rivulorum in Thamesim situm habet insularem, sed insula non est. Hoc monasterium Earconualdus per adminiculum Frithuoldi, qui Uulfherio subregulus fuit, opulentia rerum et monachis implevit. Splenduit ibi religio usque ad Danos, qui, ut caetera, locum illum pessumdedere, ecclesia succensa, una cum monachis et abbate. At vero rex Eadgarus illud refecit, veteribus undique chartis conquisitis, quarum testimonio praedia revocaret ad locum, quae quidam ex magnatibus seu vi, seu vetustatis auctoritate occuparant ad ius suum. W. Malm. Pont. II, p. 134.] Cerotaesei, id est, Ceroti insula; sorori autem in orientali [Al., Orientalium] Saxonum provincia, in loco qui nuncupatur [In Berecingum. Hodie Berking. In latere Lundoniae ad octo milliaria situm. Ibi Earconualdi soror Aedilberga habuit cohaerentes sibi sanctitatis et potestatis socias Hildelidam proximo loco successorem, ad quam exstat emissus beatissimi Aldhelmi de Virginum Laude Codex, de qua vide infra capite 10. Uulfildam quae paucis annis Eadgari regis tempora praevenit. Quarum orationibus, locus ille nunquam omnino destructus, etiam tempore Normannorum, ut pleraque alia, numero sanctimonialium et aedium pulchritudine ad supremum evectus. Idem W. Malm. ibidem. Aedilberga autem alia fuit Occ. Sax regina, Inae uxor, quae post Hildelilham monasterio Berecingensi praefuit et sanctis adnumerata est.] In Berecingum, in quo ipsa Deo devotarum mater ac nutrix posset existere feminarum. |
6 | Quae suscepto monasterii regimine, condignam se in omnibus episcopo fratre, et ipsa recte vivendo et subiectis regulariter et pie consulendo praebuit; ut etiam caelestia indicio fuere miracula. |