Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 4, CAPUT IV. Ut Colman episcopus, relicta Brittania, duo monasteria in Scottia, unum Scottis; alterum Anglis, quos secum adduxerat, fecerit.
1 | Interea Colmanus, qui de Scottia erat episcopus, relinquens Brittaniam [DCLXVII], tulit secum omnes quos in Lindisfarnensium insula congregaverat Scottos: sed et de gente Anglorum viros circiter triginta, qui utrique monachicae conversationis erant studiis imbuti. Et relictis in Ecclesia sua fratribus aliquot, primo venit ad insulam Hii, unde erat ad praedicandum verbum [Al., add. Dei] Anglorum genti destinatus. Deinde secessit ad insulam quandam parvam, quae ad occidentalem plagam ab Hibernia procul secreta, sermone Scottico Inisboufinde, id est, insula vitulae albae, nuncupatur. |
2 | In hanc ergo perveniens, construxit monasterium, et monachos inibi, quos de utraque natione collectos adduxerat, collocavit. Qui cum invicem concordare non possent, eo quod Scotti tempore aestatis quo fruges erant colligendae, relicto monasterio per nota sibi loca dispersi vagarentur; at vero hieme succedente redirent, et his quae Angli praeparaverant, communiter uti desiderarent [Al., desiderabant]: quaesivit Colmanus huic dissensioni remedium, et circumiens omnia, prope vel longe, invenit locum in Hibernia insula, aptum monasterio construendo, qui lingua Scottorum Mageo nominatur; emitque partem eius non grandem, ad construendum ibi monasterium, a comite ad cuius possessionem pertinebat: ea conditione addita, ut pro ipso etiam qui eis locum commodaret, consistentes ibi monachi Domino preces offerrent. |
3 | Et constructo statim monasterio, iuvante etiam comite ac vicinis omnibus, Anglos ibidem locavit [Al., collocavit], relictis in praefata insula Scottis. Quod videlicet monasterium usque hodie ab Anglis tenetur incolis. Ipsum namque est quod nunc grande de modico effectum, Muigeo [Al., Maigeo; al., Iniugeo] consuete vocatur, et conversis iamdudum ad meliora instituta omnibus, egregium examen continet monachorum, qui de provincia Anglorum ibidem collecti ad exemplum venerabilium Patrum sub regula et abbate canonico, in magna continentia et sinceritate proprio labore manuum vivant [Al., vivunt]. |