Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 4, CAPUT III. Ut Ceadda, de quo supra dictum est, provinciae Merciorum sit episcopus datus; et de vita et de obitu et sepultura eius.
1 | Eo tempore [DCLXIX] provinciae Merciorum rex Uulfheri praefuit, qui cum mortuo Iarumanno, sibi quoque [Al., quique] suisque a Theodoro episcopum dari peteret, non eis novum voluit ordinare episcopum; sed postulavit a rege Osuio, ut illis episcopus Ceadda daretur, qui tunc in monasterio suo, quod est in Laestingaeu, quietam vitam agebat, Uilfrido administrante episcopatum Eboracensis Ecclesiae, necnon et omnium Nordanhymbrorum, sed et Pictorum, quousque rex Osuiu imperium protendere poterat. Et quia moris erat eidem reverentissimo antistiti, opus Evangelii magis ambulando per loca, quam equitando perficere; iussit eum Theodorus ubicumque longius iter instaret, equitare, multumque renitentem, studio et amore pii laboris, ipse eum manu sua levavit in equum; quia nimirum sanctum esse virum comperit, atque equo vehi quo esset necesse, compulit. |
2 | Susceptum itaque episcopatum gentis Merciorum simul et Lindisfarorum [Al., Lindisfarnorum] Ceadda, iuxta exempla Patrum antiquorum, in magna vitae perfectione administrare curavit: cui etiam rex Uulfheri donavit terram quinquaginta familiarum, ad construendum monasterium in loco qui dicitur Ad Baruae, id est, Ad nemus, in provincia Lindissi, in quo usque hodie instituta ab ipso regutaris vitae vestigia permanent. |
3 | Habuit autem sedem episcopalem in loco qui vocatur Lyccidfelth, in quo et defunctus ac sepultus est: ubi usque hodie sequentium quoque provinciae illius episcoporum sedes est. Fecerat vero sibi mansionem non longe ab ecclesia remotiorem; in qua secretius cum paucis, id est, septem sive octo fratribus, quoties a labore et ministerio verbi vacabat, orare ac legere solebat. |
4 | Qui cum in illa provincia duobus annis ac dimidio Ecclesiam gloriosissime rexisset, adfuit superno dispensante iudicio, tempus, de quo loquitur Ecclesiastes: Quia tempus mittendi lapides, et tempus colligendi. Supervenit namque clades divinitus missa, quae per mortem carnis, vivos Ecclesiae lapides de terrenis sedibus ad aedificium caeleste transferret. |
5 | Cumque plurimis de Ecclesia eiusdem reverentissimi antistitis de carne subtractis, veniret hora ipsius ut transiret ex hoc mundo ad Dominum; contigit die quadam ut in praefata mansione forte ipse cum uno tantum fratre, cui vocabulum erat Ouini, commoraretur, caeteris eius sociis pro causa opportuna ad ecclesiam reversis. |
6 | Erat autem idem Ouini monachus magni meriti, et pura intentione supernae retributionis mundum derelinquens, dignusque per omnia, cui Dominus specialiter sua revelaret arcana, dignus cui fidem narranti audientes accommodarent. Venerat enim cum regina Aedilthryde de provincia Orientalium Anglorum, eratque primus ministrorum, et princeps domus eius. |
7 | Qui cum crescente fidei fervore saeculo abrenunciare disponeret, non hoc segniter fecit; sed adeo se mundi rebus exuit, ut relictis omnibus quae habebat, simplici tantum habitu indutus, et securim atque asciam in manu ferens, veniret ad monasterium eiusdem reverentissimi Patris, quod vocatur Laestingaeu. Non enim ad otium, ut quidam, sed ad laborem se monasterium intrare signabat. |
8 | Quod ipsum etiam facto monstravit: nam quo minus sufficiebat meditationi Scripturarum, eo amplius operi manuum studium impendebat. Denique cum episcopo in praefata mansione pro suae reverentia devotionis inter fratres habitus, cum illi intus lectioni vacabant, ipse foris quae opus esse videbantur, operabatur. Qui cum die quadam tale aliquid foris ageret, digressis ad ecclesiam sociis, ut dicere coeperam, et episcopus solus in oratorio loci, lectioni vel orationi operam daret, audivit repente, ut postea referebat, vocem suavissimam cantantium atque laetantium, de coelo ad terras usque descendere: quam videlicet vocem ab euroaustro, id est, ab alto brumalis exortus [Al., exortam], primo se audisse dicebat, ac deinde paulatim eam sibi adpropiare, donec ad tectum usque oratorii in quo erat episcopus, perveniret: quod ingressa, totum implevit atque in gyro circumdedit. |
9 | At ille dum sollicitus in ea quae audiebat, animum intenderet, audivit denuo, transacto quasi dimidiae horae spatio, ascendere de tecto eiusdem oratorii idem laetitiae canticum, et ipsa qua venerat via, ad caelos usque cum ineffabili dulcedine reverti. Qui cum aliquantulum horae quasi adtonitus maneret, et quid haec essent [Al., hoc esset] sollerti animo scrutaretur, aperuit episcopus fenestram oratorii, et sonitum manu faciens, ut saepe consueverat [Al., consuevit], si quis foris esset, ad se intrare praecepit. |
10 | Introivit ille concitus, cui dixit antistes: 'Vade cito ad ecclesiam, et hos septem fratres huc venire facito; tu quoque simul adesto.' Qui cum venissent, primo admonuit eos ut virtutem dilectionis et pacis, ad invicem et ad omnes fideles servarent: instituta quoque disciplinae regularis, quae vel ab ipso didicisssent et in ipso vidissent, vel in Patrum praecedentium factis sive dictis invenissent, indefessa instantia sequerentur. |
11 | Deinde subiunxit diem sui obitus iam proxime instare. 'Namque hospes, inquit, ille amabilis, qui fratres nostros visitare solebat, ad me quoque hodie venire, meque de saeculo evocare dignatus est. Propter quod revertentes ad ecclesiam, dicite fratribus ut et meum exitum Domino precibus commendent, et suum quoque exitum, cuius hora incerta est, vigiliis, orationibus, bonis operibus praevenire meminerint. |
12 | ' Cumque haec et huiusmodi plura loqueretur, atque illi percepta eius benedictione, iam multum tristes exissent, rediit ipse solus qui carmen caeleste audierat, et prosternens se in terram: 'Obsecro, inquit, Pater, licet [Al., licetne] aliquid interrogare? Interroga, inquit, quod vis. At ille: Obsecro, inquit, ut dicas quod erat canticum illud laetantium quod audivi, venientium de caelis super oratorium hoc, et post tempus redeuntium ad caelos? |
13 | Respondit ille: Si vocem carminis audisti, et caelestes supervenire coetus cognovisti, praecipio tibi in nomine Domini, ne hoc cuiquam ante meum obitum dicas. Revera autem angelorum fuere spiritus, qui me ad caelestia quae semper amabam ac desiderabam, praemia vocare venerunt, et post dies septem se redituros, ac me secum adducturos esse promiserunt. |
14 | ' Quod quidem ita ut dictum [Al., praedictum] ei erat, opere completum est. Nam confestim languore corporis tactus est, et hoc per dies ingravescente, septimo, ut promissum ei fuerat, die postquam obitum suum dominici corporis et sanguinis perceptione munivit, soluta ab ergastulo corporis anima sancta, ducentibus, ut credi fas est, angelis comitibus aeterna gaudia petivit. |
15 | Non autem mirum si diem mortis, vel potius diem Domini laetus aspexit, quem semper usquedum veniret, sollicitus exspectare curavit. |
16 | Namque inter plura continentiae, humilitatis, doctrinae, orationum [Al., orationis], voluntariae paupertatis, et caeterarum virtutum merita, in tantum erat timori Domini subditus, in tantum novissimorum suorum in omnibus operibus suis memor, ut sicut mihi frater quidam de eis qui me in Scripturis [Al., om. illius] erudiebant et erat in monasterio ac magisterio illius [Al., add. divinis] educatus, vocabulo Trumberet, referre solebat, si forte legente eo vel aliud quid agente, repente flatus venti maior adsurgeret, continuo misericordiam Domini invocaret, et eam generi humano propitiari rogaret. |
17 | Si autem violentior aura insisteret, iam clauso codice procideret in faciem, atque obnixius orationi incumberet. At si procella fortior, aut nimbus perurgeret, vel etiam corusci ac tonitrua terras et aera terrerent; tunc veniens ad ecclesiam sollicitus orationibus ac psalmis, donec serenitas aeris rediret, fixa mente vacaret. |
18 | Cumque interrogaretur a suis, quaere hoc faceret, respondebat: 'Non legistis, quia intonuit de caelo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam [Al., sonitus]. Misit sagittas suas, et dissipavit eos, fulgura multiplicavit, et conturbavit eos. Movet enim aera Dominus, ventos excitat, iaculatur fulgura, de caelo intonat, ut terrigenas ad timendum se suscitet, ut corda eorum in memoriam futuri iudicii revocet, ut superbiam eorum dissipet; et conturbet audaciam, reducto ad mentem tremendo illo tempore, quando [Al., cum] ipse caelis ac terris ardentibus, venturus est in nubibus potestate magna et maiestate ad iudicandos vivos et mortuos. |
19 | Propter quod, inquit, oportet nos admonitioni eius caelesti, debito cum timore et amore respondere; ut quoties aere commoto, manum quasi ad feriendum minitans exerit, nec adhuc tamen percutit, mox imploremus eius misericordiam, et discussis penetralibus cordis nostri, atque expurgatis vitiorum ruderibus, solliciti nunquam percuti mereamur, agamus. |
20 | Convenit autem revelationi et relationi praefat fratris de obitu huius antistitis etiam sermo reverentissimi Patris Ecgbercti, de quo supra diximus, quidudum cum eodem Ceadda adolescente, et ipse adulescens in Hibernia monachicam in orationibus et continentia, et meditatione divinarum Scripturarum vitam sedulus agebat. |
21 | Sed illo postmodum patriam reverso, ipse peregrinus pro Domino usque ad finem vitae permansit. Cum ergo veniret ad eum longo post tempore, gratia visitationis, de Brittania vir sanctissimus et continentissimus, vocabulo Hygbald, qui erat abbas in provincia Lindissi, et ut sanctos decebat, de vita priorum Patrum sermonem facerent, atque hanc aemulari gauderent, intervenit mentio reverentissimi antistitis Ceadda; dixitque Ecgbert: 'Scio hominem in hac insula adhuc in carne manentem, qui cum vir ille de mundo transiret, vidit animam Ceddi fratris ipsius cum agmine angelorum descendere [Al., descendentium; Al., descendere] de caelo, et adsumta secum anima eius, ad caelestia regna redire. |
22 | ' Quod utrum de se an de alio aliquo diceret, nobis manet incertum, dum tamen hoc quod tantus vir dixit quia verum sit esse non possit incertum. |
23 | Obiit autem Ceadda sexto die Nonarum Martiarum, et sepultus est primo quidem iuxta ecclesiam sanctae Mariae; sed postmodum constructa ibidem ecclesia beatissimi apostolorum principis Petri, in eandem sunt eius ossa translata. In quo utroque loco, ad indicium virtutis illius, solent crebra sanitatum miracula operari. |
24 | Denique nuper phreneticus quidam, dum per cuncta errando discurreret, devenit ibi vespere, nescientibus, sive non curantibus loci custodibus, et ibi tota nocte requiescens, mane sanato sensu egressus, mirantibus et gaudentibus cunctis, quid ibi sanitatis [Al., quod sanitatem] Domino largiente consequeretur, ostendit. Est autem locus idem sepulcri tumba lignea in modum domunculi facta coopertus, habente [Al., habens] foramen in pariete, per quod solent hi qui causa devotionis illo adveniunt, manum suam immittere, ac partem pulveris inde adsumere: quam cum in aquas miserint atque has infirmantibus iumentis sive hominibus gustandas dederint, mox infirmitatis ablata molestia, [Al. add. ad] cupitae sospitatis gaudia redibunt [Al., redeunt]. |
25 | In cuius locum ordinavit Theodorus Uynfridum, virum bonum ac modestum, qui, sicut praedecessores eius, provinciis Merciorum et Mediterraneorum Anglorum et Lindisfarorum episcopatus officio praeesset: in quibus cunctis Uulfheri, qui adhuc supererat, sceptrum regni tenebat. Erat autem Uynfrid de clero eius cui ipse successerat, antistitis, et diaconatus officio sub eo non pauco tempore fungebatur. |