Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 4, CAPUT II. Ut Theodoro cuncta peragrante, Anglorum Ecclesiae cum catholica veritate, literarum quoque sanctarum coeperint studiis imbui; et ut Putta pro Damiano Hrofensis Ecclesiae sit factus antistes.
1 | Pervenit autem Theodorus ad Ecclesiam suam secundo postquam consecratus est anno, sub die sexto Kalendarum Iuniarum, dominica [DCLXIX] et fecit in ea annos viginti et unum, menses tres, dies viginti sex. Moxque peragrata insula tota, quaquaversum Anglorum gentes morabantur, nam et libentissime ad omnibus suscipiebatur atque audiebatur, rectum vivendi ordinem, ritum Paschae celebrandi canonicum, per omnia comitante et cooperante Hadriano, disseminabat. |
2 | Isque primus erat in archiepiscopis [Al., archiepiscopus, om. in] cui omnis Anglorum Ecclesia manus dare consentiret. Et quia literis sacris simul et saecularibus, ut diximus, abundanter ambo erant instructi, congregata discipulorum caterva, scientiae salutaris quotidie flumina irrigandis eorum cordibus emanabant: ita ut etiam metricae artis, astronomiae [Al., astronomicae] et Arithmeticae Ecclesiasticae disciplinam inter sacrorum apicum volumina suis auditoribus contraderent. |
3 | Indicio est quod usque hodie supersunt de eorum discipulis, qui Latinam Graecamque linguam aeque ut propriam in qua nati sunt, norunt. Neque unquam prorsus ex quo Brittaniam petierunt Angli, feliciora fuere tempora; dum et fortissimos Christianosque habentes reges cunctis barbaris nationibus essent terrori, et omnium vota ad nuper audita caelestis regni gaudia penderent, et quicumque lectionibus sacris cuperent erudiri, haberent in promptu magistros qui docerent. |
4 | Sed et sonos cantandi in ecclesia, quos eatenus in Cantia tantum noverant, ab hoc tempore per omnes Anglorum Ecclesias discere coeperunt: primusque, excepto Iacobo de quo supra diximus, cantandi magister Nordanhymbrorum Ecclesiis, Aeddi cognomento Stephanus fuit, invitatus de Cantia a reverentissimo viro Uilfrido, qui primus inter episcopos qui de Anglorum gente essent, catholicum vivendi morem ecclesiis Anglorum tradere didicit. |
5 | Itaque Theodorus perlustrans universa, ordinabat locis opportunis episcopos, et ea quae minus perfecta reperit, his quoque iuvantibus corrigebat. In quibus et Ceadda episcopum cum argueret non fuisse rite consecratum; respondens ipse voce humillima: 'Si me, inquit, nosti episcopatum non rite suscepisse, libenter ab officio discedo: quippe qui neque me umquam hoc esse dignum arbitrabar; sed obedientiae causa iussus subire hoc, quamvis indignus, consensi. |
6 | At ille audiens humilitatem responsionis eius, dixit, non eum episcopatum dimittere debere; sed ipse ordinationem eius denuo catholica ratione consummavit. Eo autem tempore quo defuncto Deusdedit, Doruvernensis Ecclesiae episcopus quaerebatur, ordinabatur, mittebatur, Uilfridus quoque de Brittania Galliam ordinandus est missus: et quoniam ante Theodorum rediit, ipse etiam in Cantia presbyteros et diaconos, usquedum archiepiscopus ad sedem suam perveniret, ordinabat. |
7 | At ipse veniens mox in civitate Hrofi, ubi defuncto Damiano episcopatus iam diu cessaverat, ordinavit virum magis ecclesiasticis disciplinis institutum et vitae simplicitate contentum, quam in saeculi rebus strenuum, cui nomen erat Putta; maxime autem modulandi in ecclesia more Romanorum, quem a discipulis beati papae Gregorii didicerat, peritum. |