1 | Eodem tempore [DCLXV] provincia Orientalium Saxonum post Suidhelmum, de quo supra diximus [Supra, c. 22], praefuere reges Sigheri et Sebbi, quamvis ipsi regi Merciorum Uulfhere subiecti. Quae videlicet provincia cum praefatae mortalitatis clade premeretur, Sigheri cum sua parte populi, relictis Christianae fidei sacramentis, ad apostasiam conversus est. |
2 | Nam et ipse rex, et plurimi de plebe sive optimatibus, diligentes hanc vitam, et futuram non quaerentes, sive etiam non esse credentes, coeperunt fana quae derelicta erant, restaurare, et adorare simulacra: quasi per haec possent a mortalitate defendi. Porro socius eius, et coheres regni eiusdem Sebbi, magna fidem perceptam cum suis omnibus devotione servavit, [Al. add. et] magna, ut in sequentibus dicemus, vitam fidelem felicitate complevit. |
3 | Quod ubi rex Uulfheri comperit, fidem videlicet provinciae ex parte profanatam, misit ad corrigendum errorem, revocandamque ad fidem veritatis provinciam Iaruman episcopum, qui successor erat Trumheri: qui multa agens sollertia, iuxta quod mihi presbyter qui comes itineris illi et cooperator verbi extiterat, referebat, erat enim religiosus et bonus vir, longe lateque omnia pervagatus, et populum et regem praefatum ad viam iustitiae reduxit: adeo ut relictis, sive destructis fanis arisque quas fecerant, aperirent ecclesias, ac nomen Christi, cui contradixerant, confiteri gauderent, magis cum fide resurrectionis in illo mori, quam in perfidiae sordibus inter idola vivere cupientes. Quibus ita gestis, et ipsi sacerdotes, doctoresque eorum domum rediere laetantes. |