Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 3, CAPUT XXVIII. Ut defuncto Tuda, Uilfrid in Gallia, [Al. add. et] Ceadda apud Occidentales Saxones, in [Al. om. in] provincia Nordanhymbrorum sint ordinati episcopi.
1 | Interea rex Alchfrid misit Uilfridum presbyterum ad regem Galliarum, qui eum sibi suisque consecrari faceret episcopum [DCCLXIV]. At ille misit eum ordinandum ad Agilberctum, de quo supra diximus, qui, relicta Brittania, Parisiacae civitatis factus erat episcopus; et consecratus est magno cum honore ab ipso, convenientibus plurimis episcopis in vico regio qui vocatur in Compendio. Quo adhuc in transmarinis partibus propter [Al., post] ordinationem demorante, imitatus industriam filii rex Osuiu [Al., regis Osui], misit Cantiam virum sanctum, modestum moribus, Scripturarum lectione sufficienter instructum, et ea quae in Scripturis agenda didicerat, operibus sollerter exequentem, qui Eboracensis Ecclesiae ordinaretur episcopus. |
2 | Erat autem presbyter vocabulo Ceadda, frater reverentissimi antistitis Ceddi, cuius saepius meminimus (Supra, cap. 21, 22, 23, 26), et abbas monasterii illius quod vocatur Laestingaeu. Misitque rex cum eo presbyterum suum vocabulo Eadhaedum (Vid. l. IV, c. 12), qui postea regnante Ecgfrido, Hrypensis Ecclesiae praesul factus est. Verum illi Cantiam pervenientes, invenerunt archiepiscopum Deusdedit iam migrasse de saeculo, et necdum alium pro eo constitutum fuisse pontificem. Unde diverterunt ad provinciam Occidentalium Saxonum, ubi erat Uini episcopus: et ab illo est vir praefatus consecratus antistes, adsumtis in societatem ordinationis duobus de Brittonum gente episcopis, qui Dominicum Paschae diem, ut saepius dictum est, secus morem canonicum a quarta decima usque ad vicesimam lunam celebrant. |
3 | Non enim erat tunc ullus, excepto illo Uine, in tota Brittania canonice ordinatus episcopus. Consecratus ergo in episcopum Ceadda, mox coepit ecclesiasticae veritati et castitati curam impendere; humilitati, continentiae, lectioni operam dare; oppida, rura, casas, vicos, castella propter evangelizandum, non equitando, sed apostolorum more pedibus incedendo peragrare. |
4 | Erat enim de discipulis [Al., discipulus] Aidani, eisdemque actibus ac moribus iuxta exemplum eius, ac fratris sui Ceddi, suos instituere curavit auditores. Veniens quoque Brittaniam Uilfrid iam episcopus factus, et ipse perplura catholicae observationis moderamina Ecclesiis Anglorum sua doctrina contulit. Unde factum est, ut, crescente per dies institutione catholica, Scotti omnes qui inter Anglos morabantur, aut his manus darent, aut suam redirent ad patriam. |