Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 3, CAPUT XXVII. Ut Ecgberct, vir sanctus de natione Anglorum, monachicam in Hibernia vitam duxerit.
1 | Eodem anno Dominicae Incarnationis sexcentesimo sexagesimo quarto, facta erat [Al., est] eclipsis solis die tertio mensis Maii, hora circiter decima diei: quo etiam anno subita pestilentiae lues, depopulatis prius Australibus Brittaniae plagis, Nordanhymbrorum quoque provinciam corripiens, atque acerba clade diutius longe lateque desaeviens, magnam hominum multitudinem stravit. |
2 | Qua plaga praefatus Domini sacerdos Tuda raptus est de mundo, et in monasterio quod dicitur Paegnalaech, honorifice sepultus. Haec autem plaga Hiberniam quoque insulam pari clade premebat. Erant ibidem eo tempore multi nobilium simul et mediocrium de gente Anglorum, qui tempore Finani et Colmani episcoporum, relicta insula [Al. om. insula] patria, vel divinae lectionis, vel continentioris vitae gratia illo secesserant. Et quidam quidem mox se monasticae conversationi fideliter mancipaverunt, alii magis circumeundo per cellas magistrorum, lectioni operam dare gaudebant: quos omnes Scotti libentissime suscipientes victum eis quotidianum sine pretio, libros quoque ad legendum, et magisterium gratuitum praebere curabant. |
3 | Erant inter hos duo iuvenes magnae indolis, de nobilibus Anglorum, Aedilhun et Ecgberct, quorum prior frater fuit Aediluini, viri aeque Deo dilecti, qui et ipse aevo sequente Hiberniam gratia legendi adiit, et bene instructus patriam rediit, atque episcopus in provincia Lindissi factus, multo Ecclesiam tempore nobilissime rexit. |
4 | Hi ergo cum essent in monasterio quod lingua Scottorum Rathmelsigi appellatur, et omnes socii ipsorum vel mortalitate de saeculo rapti, vel per arta essent loca dispersi, correpti sunt ambo morbo eiusdem mortalitatis, et gravissime adflicti; e quibus Ecgbert, sicut mihi referebat quidam veracissimus et venerandae canitiei presbyter qui se haec ab ipso audisse perhibebat, cum se aestimasset esse moriturum, egressus est tempore matutino de cubiculo quo infirmi quiescebant, et residens solus in loco opportuno, coepit sedulus cogitare de actibus suis, et conpunctus memoria peccatorum suorum faciem lacrymis abluebat, atque intimo ex corde Deum precabatur, ne adhuc mori deberet, priusquam vel praeteritas neglegentias quas in pueritia sive infantia commiserat, perfectius ex tempore castigaret, vel in bonis se operibus abundantius exerceret. |
5 | Vovit etiam votum, quia adeo peregrinus vivere vellet, ut nunquam in insulam in qua natus est, id est, Brittaniam, rediret; quia praeter sollemnem canonici temporis psalmodiam, si non valetudo corporis obsisteret, quotidie Psalterium totum in memoriam divinae laudis decantaret; et quia [Al., decantaret, quod] in omni septimana diem cum nocte ieiunus transiret. |
6 | Cumque finitis lacrymis, precibus et votis, domum rediret, invenit sodalem dormientem: et ipse quoque lectulum conscendens, coepit in quietem membra laxare. Et cum paululum quiesceret, expergefactus sodalis respexit eum, et ait: 'O frater Ecgbercte, o quid fecisti? Sperabam quia pariter ad vitam aeternam intraremus. Verumtamen scito quia quae postulasti, accipies. Didicerat enim per visionem, et quid petiisset, et quia petita inpetrasset. Quid multa? Ipse Aedilhun proxima nocte defunctus est: at vero Ecgberct decussa molestia aegritudinis convaluit, ac multo postea [Al., post] tempore vivens, acceptumque sacerdotii gradum condignis ornans actibus, post multa virtutum bona [Al, dona], ut ipse desiderabat, nuper, id est anno dominicae Incarnationis septingentesimo vicesimo nono, cum esset ipse annorum nonaginta, migravit ad regna caelestia. |
7 | Duxit autem vitam in magna humilitatis, mansuetudinis, continentiae, simplicitatis et iustitiae perfectione. Unde et genti suae, et illis in quibus exulabat nationibus Scottorum sive Pictorum, [Al., add. et] exemplo vivendi, et instantia docendi, et auctoritate corripiendi, et pietate largiendi de his quae a divitibus acceperat, multum profuit. |
8 | Addidit autem votis quae diximus, ut semper in Quadragesima non plus quam semel in die reficeret, non aliud quam panem ac lac tenuissimum, et hoc cum mensura gustaret: quod videlicet lac pridie novum in [Al. om. in] phiala ponere solebat, et [Al., ut] post noctem ablata superficie crassiore, ipse residuum cum modico, ut diximus, pane bibebat. Cuius modum continentiae etiam quadraginta diebus ante natale [Al., natalem] Domini, totidem quoque post peracta sollemnia Pentecostes, hoc est, Quinquagesimae, semper observare curabat. |