Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 3, CAPUT XXVI. Ut Colman victus domum redierit; et Tuda pro illo episcopatu sit functus; qualisque illis doctoribus fuerit habitus Ecclesiae.
1 | Finitoque conflictu, ac soluta concione, Agilberctus domum rediit. Colman videns spretam suam doctrinam, sectamque esse despectam, adsumptis his qui se sequi voluerunt, id est, qui Pascha catholicum, et tonsuram coronae, nam et de hoc quaestio non minima erat, recipere nolebant, in Scottiam regressus est, tractaturus cum suis quid de his facere deberet. |
2 | Cedd, relictis Scottorum vestigiis, ad suam sedem rediit, utpote agnita observatione catholici Paschae. Facta est autem haec quaestio anno dominicae Incarnationis sexcentesimo sexagesimo quarto, qui fuit annus Osuiu regis vicesimus secundus; episcopatus autem Scottorum, quem gesserunt in provincia Anglorum, annus tricesimus. |
3 | Siquidem Aidan decem et septem annis, Finan decem, Colman tribus episcopatum tenuere. |
4 | Reverso autem [Al. add. in] patriam Colmano, suscepit pro illo pontificatum [Al. episcopatum] Nordanhymbrorum famulus Christi Tuda, qui erat apud Scottos Austrinos eruditus atque ordinatus episcopus, habens iuxta morem provinciae illius coronam tonsurae ecclesiasticae, et catholicam temporis paschalis regulam observans: vir quidem bonus ac religiosus, sed permodico tempore Ecclesiam regens. Venerat autem [Al., enim] de Scottia, tenente adhuc pontificatum Colmano, et diligenter ea quae ad fidem et veritatem pertinent, et verbo cunctos docebat et opere. |
5 | Porro fratribus, qui in Lindisfarnensi Ecclesia, Scottis abeuntibus, remanere maluerunt, praepositus est abbatis iure vir reverentissimus ac mansuetissimus Eata, qui erat abbas in monasterio quod dicitur [Al., vocatur] Mailros: quod aiunt Colmanum abiturum [Al., abeuntem] petiisse et impetrasse a rege Osuiu, eo quod esset idem Eata unus de duodecim pueris Aidani, quos primo episcopatus sui tempore de natione Anglorum erudiendos in Christo accepit. |
6 | Multum namque eumdem episcopum Colmanum rex pro insita illi prudentia diligebat. Ipse est Eata, qui non multo post eidem Ecclesiae Lindisfarnensi episcopus factus est. Abiens autem domum Colman adsumpsit secum partem ossium reverentissimi Patris Aidani; partem vero in ecclesia cui praeerat, reliquit, et in secretario eius condi praecepit. |
7 | Quantae autem parsimoniae, cuius [Al., cuiusque] continentiae fuerit, ipse cum praedecessoribus suis testabatur etiam locus ille quem regebant [Al., regebat], ubi abeuntibus eis, excepta ecclesia, paucissimae domus repertae sunt, hoc est, illae solummodo, sine quibus conversatio civilis esse nullatenus poterat. Nil pecuniarum absque pecoribus habebant. |
8 | Si quid enim pecuniae a divitibus accipiebant, mox pauperibus dabant. Nam neque ad susceptionem potentium saeculi, vel pecunias colligi, vel domus praevideri [Al. providere] necesse fuit, qui nunquam ad ecclesiam nisi orationis tantum, et audiendi verbi [Al., verbum] Dei causa veniebant. Rex ipse, cum opportunitas exegisset, cum quinque tantum aut sex ministris [Al. om. ministris] veniebat, et expleta in ecclesia oratione discedebat. |
9 | Quod si forte eos ibi refici contingeret, simplici tantum et quotidiano fratrum cibo contenti, nil ultra quaerebant. Tota enim fuit tunc solicitudo doctoribus illis, Deo serviendi, non saeculo; tota cura cordis excolendi, non ventris. Unde et in magna erat veneratione tempore illo religionis habitus; ita ut ubicumque clericus aliquis aut monachus adveniret, gaudenter ab omnibus tanquam Dei famulus exciperetur. Etiam [Al., et iam] si in itinere pergens inveniretur, adcurrebant, et flexa cervice vel manu signari, vel ore illius se benedici gaudebant; verbis quoque horum exhortatoriis diligenter auditum praebebant. |
10 | Sed et diebus Dominicis ad ecclesiam, sive ad monasteria certatim, non reficiendi corporis, sed audiendi sermonis Dei gratia confluebant: et si quis sacerdotum in vicum forte deveniret, mox congregati in unum vicani, verbum vitae ab illo expectere curabant. Nam neque alia ipsis sacerdotibus aut clericis vicos adeundi, quam praedicandi, baptizandi, infirmos visitandi, et, ut breviter dicam, animas curandi causa fuit: qui in tantum erant ab omni avaritiae peste castigati, ut nemo territoria ac possessiones ad construenda monasteria, nisi a potentibus [Al., potestatibus] saeculi coactus, acciperet [Al., coacti acciperent] (vid. supra, cap. 23). Quae consuetudo per omnia aliquanto post haec tempore in Ecclesiis Nordanhymbrorum servata est. Sed de his satis dictum. |