Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 3, CAPUT XXV. Ut quaestio sit mota de tempore Paschae, adversus eos qui de Scottia venerant.
1 | Interea Aidano episcopo de hac vita sublato, Finan pro illo gradum episcopatus, a Scottis ordinatus ac missus acceperat [DCLII]: qui in insula Lindisfarnensi fecit ecclesiam episcopali sedi congruam; quam tamen more Scottorum, non de lapide, sed de robore secto totam composuit, atque harundine texit, quam tempore sequenti reverentissimus archiepiscopus Theodorus in honore beati apostoli Petri dedicavit. Sed episcopus loci ipsius [Al., illius] Eadberct ablata harundine, plumbi laminis eam totam, hoc est, et tectum et ipsos quoque parietes eius cooperire curavit. |
2 | His temporibus quaestio facta est frequens et magna, de observatione Paschae (Vid. append., n. 9), confirmantibus eis qui de Cantia, vel de Galliis advenerant, quod Scotti Dominicum Paschae diem contra universalis Ecclesiae morem celebrarent. Erat in his acerrimus veri Paschae defensor, nomine Ronan [Al., Sonan], natione quidem Scottus, sed in Galliae vel Italiae partibus regulam ecclesiasticae veritatis edoctus; qui cum Finano confligens, multos quidem correxit, vel ad sollertiorem veritatis inquisitionem accendit: nequaquam tamen Finanum emendare potuit; quin potius, quod esset homo ferocis animi, acerbiorem castigando, et apertum veritatis adversarium reddidit. |
3 | Observabat autem Iacob diaconus quondam, ut supra docuimus, venerabilis archiepiscopi Paulini, verum et catholicum Pascha, cum omnibus quos ad correctiorem [Al., correptiorem] viam erudire poterat. Observabat et regina Eanfled cum suis, iuxta quod in Cantia fieri viderat, habens secum de Cantia presbyterum catholicae observationis, nomine Romanum: unde nonnunquam contigisse fertur illis temporibus, ut bis in anno uno Pascha celebraretur. |
4 | Et cum rex Pascha dominicum solutis ieiuniis faceret, tunc regina cum suis persistens adhuc in ieiunio diem Palmarum celebraret. Haec autem dissonantia paschalis observantiae vivente Aedano patienter ab omnibus tolerabatur, qui patenter intellexerant, quia etsi Pascha contra morem eorum qui ipsum miserant facere non potuit, opera tamen fidei, pietatis et dilectionis, iuxta morem omnibus sanctis consuetum, diligenter exsequi curavit: unde ab omnibus etiam his qui de Pascha aliter sentiebant, merito diligebatur: nec solum a mediocribus, verum ab ipsis quoque episcopis, Honorio Cantuariorum, et Felice Orientalium Anglorum, venerationi habitus est. |
5 | Defuncto autem Finano qui post illum fuit, cum Colmanus in episcopatum succederet [DCLXII], et ipse missus a Scottia, gravior de observatione Paschae necnon et de aliis ecclesiasticae vitae disciplinis controversia nata est: unde movit haec quaestio sensus et corda multorum, timentium ne forte accepto Christianitatis vocabulo, in vacuum currerent, aut cucurrissent. |
6 | Pervenit et ad ipsas principum aures, Osuiu, videlicet, regis, et filii eius Alchfridi; qui nimirum Osuiu a Scottis edoctus ac baptizatus, illorum etiam lingua optime imbutus, nihil melius quam quod illi docuissent autumabat. Porro Alchfrid magistrum habens eruditionis Christianae Uilfridum virum doctissimum: nam et Romam prius propter doctrinam ecclesiasticam adierat, et apud Dalfinum archiepiscopum Galliarum Lugduni multum temporis egerat, a quo etiam tonsurae ecclesiasticae coronam susceperat, huius doctrinam omnibus Scottorum traditionibus iure praeferendam sciebat: unde ei etiam donaverat monasterium quadraginta familiarum in loco qui dicitur Inhrypum; quem videlicet locum paulo ante eis qui Scottos sequebantur in possessionem monasterii dederat. |
7 | Sed quia illi postmodum data sibi optione, magis loco cedere quam suam mutare consuetudinem volebant, dedit eum illi qui dignam loco et doctrinam haberet, et vitam. Venerat eo tempore Agilberctus, Occidentalium Saxonum episcopus, cuius supra meminimus, amicus Alchfridi regis, et Uilfridi abbatis, ad provinciam Nordanhymbrorum, et apud eos aliquandiu demorabatur; qui etiam Uilfridum, rogatu Alchfridi, in praefato suo monasterio presbyterum fecit. |
8 | Habebat autem secum ipse presbyterum nomine Agathonem. Mota ergo ibi quaestione de Pascha, vel tonsura (Vid. append., n. 9), vel aliis rebus ecclesiasticis, dispositum est ut in monasterio quod dicitur Strenaeshalch, quod interpretatur Sinus fari, cui tunc Hild abbatissa Deo devota femina praefuit, synodus fieri et haec quaestio terminari deberet. Veneruntque illo reges ambo, pater scilicet et filius; episcopi, Colman cum clericis suis de Scottia, Agilberctus cum Agathone et Uilfrido presbyteris. |
9 | Iacobus et Romanus in horum parte erant: Hild abbatissa cum suis in part Scottorum, in qua erat etiam venerabilis episcopus Cedd, iamdudum ordinatus a Scottis, ut supra docuimus, qui et interpres in eo concilio vigilantissimus utriusque partis exstitit. |
10 | Primusque rex Osuiu praemissa praefatione, quod oporteret eos qui una Deo servirent, unam vivendi regulam tenere, nec discrepare in celebratione Sacramentorum caelestium, qui unum omnes in caelis regnum exspectarent; inquirendum potius quae esset verior traditio, et hanc ab omnibus communiter esse sequendam: iussit primo dicere episcopum suum Colmanum, qui esset ritus, et unde originem ducens ille quem ipse sequeretur. |
11 | Tunc Colmanus: 'Pascha, inquit, hoc quod agere soleo, a maioribus meis accepi, qui me huc episcopum miserunt, quod omnes Patres nostri, viri Deo dilecti, eodem modo celebrasse noscuntur [Al., cognoscuntur]. Quod ne cui contemnendum et reprobandum esse videatur, ipsum est quod beatus evangelista Iohannes discipulus specialiter Domino dilectus, cum omnibus quibus praeerat Ecclesiis, celebrasse legitur. |
12 | ' Quo haec et his similia dicente, iussit rex et Agilberctum proferre in medium morem suae observationis, unde initium haberet, vel qua hunc auctoritate sequeretur. Respondit Agilberctus: 'Loquatur, obsecro, vice mea discipulus meus Uilfrid presbyter, quia unum ambo sapimus cum caeteris qui hic adsident ecclesiasticae traditionis cultoribus; et ille melius ac manifestius ipsa lingua Anglorum, quam ego per interpretem, potest explanare quae sentimus. |
13 | ' Tunc Uilfrid, iubente rege ut diceret, ita exorsus est: 'Pascha quod facimus, inquit, vidimus Romae ubi beati apostoli Petrus et Paulus vixere, docuere, passi sunt et sepulti, ab omnibus celebrari: hoc in Italia, hoc in Gallia, quas discendi vel orandi studio pertransivimus, ab omnibus agi conspeximus: hoc Africam, Asiam, Aegyptum, Graeciam, et omnem orbem, quacumque Christi Ecclesia diffusa est, per diversas nationes et linguas, uno ac non diverso temporis ordine gerere [Al., geri] comperimus: praeter hos tantum, et obstinationis eorum complices, Pictos dico et Brittones, cum quibus de duabus ultimis Oceani insulis, et his non totis, contra totum orbem stulto labore pugnant. |
14 | ' Cui haec dicenti respondit Colmanus: 'Mirum quare stultum appellare velitis laborem nostrum, in quo tanti apostoli qui super pectus Domini recumbere dignus fuit, exempla sectamur; cum ipsum sapientissime vixisse omnis mundus noverit.' At Uilfridus: 'Absit, inquit, ut Iohannem stultitiae reprehendamus, cum scita legis Mosaicae iuxta literam servaret, iudaizante adhuc in multis Ecclesia, nec subito valentibus apostolis omnem legis observantiam quae a Deo instituta est, abdicare. |
15 | Quomodo simulacra quae a daemonibus inventa sunt, repudiare omnes qui ad fidem veniunt, necesse est: videlicet ne scandalum facerent eis qui inter gentes erant Iudaeis. Hinc est enim quod Paulus Timotheum circumcidit, quod hostias in templo immolavit, quod cum Aquila et Priscilla caput Corinthi totondit: ad nihil videlicet utile, nisi ad scandalum vitandum Iudaeorum. |
16 | Hinc quod eidem Paulo Iacobus ait: Vides, frater, quot millia sunt in Iudaeis qui crediderunt? et omnes hi aemulatores sunt legis. Nec tamen hodie clarescente per mundum Evangelio necesse est, immo nec licitum fidelibus vel circumcidi, vel hostias Deo victimarum offerre carnalium. Itaque Iohannes secundum legis consuetudinem quarta decima die mensis primi ad vesperam, incipiebat celebrationem festi Paschalis, nil curans haec Sabbato, an alia qualibet feria proveniret. At vero Petrus cum Romae praedicaret, memor quia Dominus prima Sabbati resurrexit a mortuis, ac mundo spem resurrectionis contulit, ita Pascha faciendum intellexit, ut secundum consuetudinem ac praecepta legis, quartam decimam lunam primi mensis, aeque sicut Iohannes Orientem ad vesperam semper exspectaret: et hac exorta, si Dominica dies, quae tunc prima Sabbati vocabatur, erat mane ventura, in ipsa vespera Pascha Dominicum celebrare incipiebat, quomodo et nos [Al., nos omnes] hodie facere solemus. |
17 | Sin autem Dominica non proximo mane post lunam quartam decimam, sed sexta decima, aut septima decima, aut alia qualibet luna, usque ad vicesimam primam esset ventura, exspectabat eum, et praecedente Sabbato, vespere, sacrosancta Paschae sollemnia inchoabat; sicque fiebat, ut Dominica Paschae dies nonnisi a quinta decima luna usque ad vicesimam primam servaretur. |
18 | Neque haec evangelica et apostolica traditio legem solvit, sed potius adimplet, in qua observandum Pascha a quarta decima luna primi mensis ad vesperam, usque ad vicesimam primam lunam eiusdem mensis ad vesperam praeceptum est: in quam observantiam imitandam, omnes beati Iohannis successores in Asia post obitum eius, et omnis per orbem Ecclesia conversa est. |
19 | Et hoc esse verum Pascha, hoc solum fidelibus celebrandum, Nicaeno concilio non statutum noviter, sed confirmatum est, ut ecclesiastica docet Historia. Unde constat vos, Colmane, neque Iohannis, ut autumatis, exempla sectari, neque Petri, cuius traditioni scientes contradicitis, neque legi, neque Evangelio in observatione vestri Paschae congruere. |
20 | Iohannes enim ad legis Mosaicae decreta tempus paschale custodiens, nil de prima Sabbati curabat; quod vos non facitis, qui nonnisi prima Sabbati Pascha celebratis. Petrus a quinta decima luna usque ad vicesimam primam diem Paschae Dominicum celebrabat; quod vos non facitis, qui a quarta decima usque ad vicesimam lunam diem Dominicum Paschae observatis; ita ut tertia decima luna ad vesperam saepius pascha incipiatis, cuius neque lex ullam fecit mentionem, neque auctor ac dator Evangelii Dominus in ea, sed in quarta decima vel vetus Pascha manducavit ad vesperam, vel novi testamenti sacramenta in commemorationem suae passionis, Ecclesiae celebranda tradidit. Item [Al., itemque], lunam vicesimam primam, quam lex maxime celebrandam commendavit, a celebratione vestri Paschae funditus eliminatis: sicque, ut dixi, in celebratione summae festivitatis, neque Iohanni, neque Petro, neque Legi, neque Evangelio concordatis. |
21 | His contra Colmanus: 'Numquid, ait, Anatolius vir sanctus, et in praefata Historia ecclesiastica multum laudatus, legi vel Evangelio contraria sapuit, qui a quarta decima usque ad vicesimam Pascha celebrandum scripsit? Numquid reverentissimum Patrem nostrum Columbam [Al., Columban], et successores eius viros Deo dilectos, qui eodem modo Pascha fecerunt, divinis paginis contraria sapuisse, vel egisse credendum est? |
22 | cum plurimi fuerint in eis, quorum sanctitati caelestia signa, et virtutum quae fecerunt miracula, testimonium praebuerunt: quos ipse sanctos esse non dubitans, semper eorum vitam, mores et disciplinam sequi non desisto.' |
23 | At Uilfridus: 'Constat, inquit, Anatolium virum sanctissimum, doctissimum, ac laude esse dignissimum; sed quid vobis cum illo, cum nec eius decreta servetis? Ille enim in Pascha suo regulam utique veritatis sequens, circulum decem et novem [Al., novemdecim] annorum posuit, quem vos aut ignoratis, aut agnitum et a tota Christi Ecclesia custoditum, pro nihilo contemnitis. |
24 | Ille sic in Pascha dominico quartam decimam lunam computavit, ut hanc eadem ipsa die more Aegyptiorum quintam decimam lunam ad vesperam esse fateretur. Sic item vicesimam die [Al., idem . . . . diem] Dominico Paschae adnotavit, ut hanc declinata eadem die esse vicesimam primam crederet. Cuius regulam distinctionis vos ignorasse probat, quod aliquoties [Al., aliquotiens] Pascha manifestissime ante plenilunium, id est, in tertia decima luna facitis. |
25 | De Patre autem vestro Columba et sequacibus eius, quorum sanctitatem vos imitari, et regulam ac praecepta caelestibus signis confirmata sequi perhibetis, possem [Al., possum] respondere; quia multis in iudicio dicentibus Domino, quod in nomine eius prophetaverint, et daemonia eiecerint, et virtutes multas fecerint, responsurus sit Dominus quia nunquam eos noverit. Sed absit ut de patribus vestris hoc dicam: quia iustius multo est de incognitis bonum credere, quam malum. |
26 | Unde et illos Dei famulos, ac Deo dilectos esse non nego, qui simplicitate rustica, sed intentione pia Deum dilexerunt. Neque illis multum obesse reor talem Paschae observantiam, quandiu nullus advenerat, qui eis instituti perfectioris decreta quae sequerentur, ostenderet: quos utique credo, si qui tunc ad eos catholicus calculator adveniret, sic eius monita fuisse secuturos, quomodo ea quae noverant ac didicerant, Dei mandata probantur fuisse secuti. |
27 | Tu autem et socii tui, si audita decreta sedis apostolicae, immo universalis Ecclesiae, et haec literis sacris confirmata sequi contemnitis, absque ulla dubitatione [Al., dubietate] peccatis. Etsi enim patres tui sancti fuerunt, numquid universali quae per orbem est Ecclesiae, Christi, eorum [Al., horum] est paucitas uno de angulo extremae insulae praeferenda? Et si sanctus erat ac potens virtutibus ille Columba vester, immo et noster si Christi erat, numquid [Al., num] praeferri potuit beatissimo apostolorum principi, cui Dominus ait: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni caelorum? |
28 | Haec perorante Uilfrido, dixit rex: 'Verene, Col. mane, haec illi Petro dicta sunt a Domino?' Qui ait; 'Vere, rex.' At ille: 'Habetis, inquit, vos proferre aliquid tantae potestatis vestro Columbae datum?' At ait ille: 'Nihil.' Rursum [Al. add. autem) rex: 'Si utrique vestrum, inquit, in hoc sine ulla controversia consentiunt, quod haec principaliter [Al., principaliter haec] Petro dicta, et ei claves regni caelorum sint datae a Domino? |
29 | Responderunt: Etiam, utique.' At ille ita conclusit: 'Et ego vobis dico, quia hic est ostiarius ille cui ego contradicere nolo; sed in quantum novi vel valeo, huius cupio in omnibus obedire statutis; ne forte me adveniente ad fores regni caelorum, non sit qui reseret [Al., reserat], averso [Al. adverso] illo qui claves tenere probatur. |
30 | Haec dicente rege [Al. add. elevatis in caelum manibus], faverunt adsidentes quique sive adstantes, maiores una cum mediocribus; et abdicata minus perfecta institutione, ad ea quae meliora cognoverant, sese transferre festinabant. |