Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 3, CAPUT XXIV. Ut provincia Merciorum, occiso rege Penda, fidem Christi susceperit: et Osuiu, pro adepta victoria, possessiones et territoria ad construenda monasteria dederit.
1 | His temporibus [DCLV] rex Osuiu cum acerbas atque intolerabiles pateretur irruptiones saepe dicti regis Merciorum, qui fratrem eius occiderat, ad ultimum necessitate cogente promisit se ei innumera et maiora quam credi potest ornamenta regia vel donaria in pretium pacis largiturum, dummodo ille domum rediret, et provincias regni eius usque ad internecionem vastare desineret. |
2 | Cumque rex perfidus nullatenus precibus illius assensum praeberet, qui totam eius gentem a parvo usque ad magnum delere atque exterminare decreverat, respexit ille ad divinae auxilium pietatis, quo ab impietate barbarica posset eripi: votoque se obligans: 'Si paganus, inquit, nescit accipere nostra donaria, offeramus ei qui novit, Domino Deo nostro. |
3 | ' Vovit ergo quia si victor existeret, filiam suam Domino sacra virginitate dicandam [Al., sacrandam] offerret; simul et duodecim possessiones praediorum ad construenda monasteria donaret: et sic cum paucissimo exercitu se certamini dedit. Denique fertur quia tricies maiorem pagani habuerint exercitum; siquidem ipsi triginta legiones ducibus nobilissimis instructas in bello habuere, quibus Osuiu rex cum Alchfrido filio, perparvum, ut dixi, habens exercitum, sed Christo duce confisus, occurrit. |
4 | Nam alius filius eius Ecgfrid eo tempore in provincia Merciorum apud reginam Cynuise obses tenebatur. Filius autem Osualdi regis Oidilvald, qui eis auxilio esse debuerat, in parte erat adversariorum, eisdemque contra patriam et patruum suum pugnaturis [Al., pugnaturus] ductor exstiterat, quamvis ipso tempore pugnandi sese pugnae subtraxerat, eventumque discriminis tuto in loco exspectabat. Inito ergo certamine fugati sunt et caesi pagani. |
5 | Duces regii triginta qui [Al., triginta, qui] ad auxilium venerant pene omnes interfecti: in quibus Aedilheri frater Annae regis Orientalium Anglorum qui post eum regnavit, auctor ipse belli, perditis militibus sive auxiliis interemptus: et quia prope fluvium Uinuaed pugnatum est, qui tunc prae inundantia pluviarium late alveum suum immo omnes ripas suas transierat, contigit ut multo plures aqua fugientes, quam bellantes perderet ensis. |
6 | Tunc rex Osuiu, iuxta quod Domino voverat, pro conlata sibi victoria gratias Deo referens, dedit filiam suam Aelfledam quae vix dum unius anni aetatem impleverat, perpetua ei virginitate consecrandam: donatis insuper duodecim possessiunculis terrarum, in quibus ablato studio militiae terrestris, ad exercendam militiam caelestem, supplicandumque pro pace gentis eius aeterna, devotioni sedulae [Al., devotione sedule] monachorum locus facultasque suppeteret. |
7 | E quibus videlicet possessiunculis, sex in provincia Deirorum, sex in Berniciorum dedit. Singulae vero possessiones, decem erant familiarum, id est, simul omnes centum viginti. Intravit autem praefata regis Osuiu [Al., praefata Osuii] filia Deo dedicanda monasterium quod nuncupatur Heruteu, id est, insula cervi, cui tunc Hild abbatissa praefuit (Vid. l. III, 25; IV, 23): quae post biennium comparata possessione decem familiarum in loco qui dicitur Streanaeshalch, ibi monasterium construxit; in quo memorata regis filia, primo discipula vitae regularis, deinde etiam magistra exstitit, donec completo undesexaginta annorum numero, ad complexum et nuptias Sponsi caelestis virgo beata intraret. |
8 | In quo monasterio et ipsa, et pater eius Osuiu, et mater eius Aeanfled, et pater matris eius Aeduini, et multi alii nobiles in ecclesia sancti apostoli Petri sepulti sunt. Hoc autem bellum rex Osuiu in regione Loidis (Vid. l. II, 14), tertio decimo regni sui anno, decimo septimo die Kalendarum Decembrium cum magna utriusque populi utilitate confecit. |
9 | Nam et suam gentem ab hostili paganorum depopulatione liberavit, et ipsam gentem Merciorum finitimarumque provinciarum, desecto capite perfido, ad fidei Christianae gratiam convertit. |
10 | Primus autem in provincia Merciorum, simul et Lindisfarorum ac Mediterraneorum Anglorum, factus est episcopus Diuma, ut supra diximus (Vid. l. III, c. 21), qui apud Mediterraneos Anglos defunctus [Al. add. est] ac sepultus est [DCLVI]: secundus Cellach, qui relicto episcopatus officio vivens ad Scottiam rediit, uterque de genere Scottorum: tertius Trumheri, de natione quidem Anglorum, sed edoctus [Al., doctus] et ordinatus a Scottis, qui erat abbas in monasterio quod dicitur Ingetlingum. |
11 | Ipse est locus in quo occisus est rex Osuini, ut supra meminimus (Vid. l. III, c. 14). Nam regina Aeanfled propinqua illius, ob castigationem necis eius iniustae, postulavit a rege Osuio [Al., Osuiu], ut donaret ibi locum monasterium construendi [Al., monasterio construendo] praefato Dei famulo Trumheri, quia propinquus et ipse erat regis occisi: in quo videlicet monasterio orationes assiduae pro utriusque regis, id est, et occisi, et eius qui occidere iussit, salute aeterna fierent. |
12 | Idem autem rex Osuiu tribus annis post occisionem Pendan regis, Merciorum genti, necnon et caeteris Australium provinciarum populis praefuit: qui etiam gentem Pictorum maxima ex parte regno Anglorum subiecit. |
13 | Quo tempore donavit praefato Peada [Al., Penda], filio regis Pendan, eo quod esset cognatus suus, regnum Australium Merciorum, qui sunt, ut dicunt, familiarum quinque millium, discreti fluvio Treanta ab Aquilonalibus Mercis [Al., Aquilonaribus Merciis], quorum terra est familiarum septem millium. Sed idem Peada proximo vere multum nefarie peremptus est, proditione, ut dicunt, coniugis suae, in ipso tempore festi paschalis [DCLVIII]. Completis autem tribus annis post interfectionem Pendan regis, rebellarunt adversus regem Osuiu duces gentis Merciorum Immin, et Eafha [Al., Eafba, Eabba, Eaba], et Eadberct. |
14 | , levato in regem Wlfhere, filio eiusdem Pendan adolescente, quem occultum servaverant, et electis principibus regis non proprii, fines suos fortiter simul et libertatem receperunt: sicque cum suo rege liberi, Christo vero regi pro sempiterno in caelis regno servire gaudebant. Praefuit autem rex idem genti Merciorum annis decem et septem, habuitque primum episcopum Trumheri, de quo supra diximus (Cap. 21), secundum Iaruman, tertium Ceaddan, quartum Uynfridum. |
15 | Omnes hi per ordinem sibimet succedentes sub rege Uulfhere, gentis Merciorum episcopatu sunt functi. |