Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 3, CAPUT XXIII. Ut idem episcopus Cedd locum monasterii construendi ab Oidilvaldo rege accipiens, orationibus ac ieiuniis Domino consecraverit; et de obitu ipsius.
1 | Solebat autem idem vir Domini, cum apud Orientales Saxones episcopatus officio fungeretur, saepius etiam suam, id est, Nordanhymbrorum provinciam exhortandi gratia revisere: quem cum Oidilvald filius Osualdi regis [DCLIII DCLXIV], qui in Deirorum partibus regnum habebat, virum sanctum et sapientem, probumque moribus videret, postulavit eum possessionem terrae aliquam a se ad construendum monasterium accipere, in quo ipse rex et frequentius ad deprecandum Dominum verbumque audiendum advenire, et defunctus sepliri deberet. Nam et seipsum fideliter credidit multum iuvari eorum orationibus quotidianis, qui illo in loco Domino servirent. |
2 | Habuerat autem idem rex secum fratrem germanum eiusdem episcopi, vocabulo Caelin, virum aeque Deo devotum, qui ipsi ac familiae ipsius verbum et sacramenta fidei, erat enim presbyter, ministrare solebat, per cuius notitiam maxime ad diligendum noscendumque episcopum pervenit. Favens ergo votis regis antistes, elegit sibi locum monasterii construendi in montibus arduis ac remotis; in quibus latronum magis latibula ac lustra ferarum, quam habitacula fuisse videbantur hominum: ut, iuxta prophetiam Isaiae, iu cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, oriretur viror calami et iunci, id est, fructus bonorum operum ibi nascerentur, ubi prius vel bestiae commorari, vel homines bestialiter vivere consueverant. |
3 | Studens autem vir Domini acceptum monasterii locum primo precibus ac ieiuniis a pristina flagitiorum sorde purgare, et sic in eo monasterii fundamenta iacere, postulavit a rege, ut sibi totum Quadragesimae tempus quod instabat, facultatem ac licentiam ibidem orationis causa demorandi concederet. Quibus diebus cunctis, excepta Dominica, ieiunium ad vesperam usque [Al. om. usque] iuxta morem protelans, ne [Al., nec] tunc quidem nisi panis permodicum, et unum ovum gallinaceum cum parvo lacte aqua mixto percipiebat. |
4 | Dicebat enim hanc esse consuetudinem eorum, a quibus normam disciplinae regularis didicerat, ut accepta nuper loca ad faciendum monasterium vel ecclesiam, prius orationibus ac ieiuniis Domino consecrent. Cumque decem dies Quadragesimae restarent, venit qui clamaret eum ad regem. At ille, ne opus religiosum negotiorum regalium causa intermitteretur, petiit presbyterum suum Cynibillum, qui etiam frater germanus erat ipsius, pia coepta complere. |
5 | Cui eum ille libenter adquiesceret, expleto studio ieiuniorum et orationis, fecit ibi monasterium, quod nunc Laestingaeu vocatur, et religiosis moribus, iuxta ritus [Al., ritum] Lindisfarnensium ubi educatus erat, instituit. |
6 | Qui cum annis multis et in praefata provincia episcopatum administraret, et huius quoque monasterii statutis propositis [Al., praepositis] curam gereret, casu contigit ut ad ipsum monasterium tempore mortalitatis adveniens, factus ibidem infirmitate corporis, obiret [DCLXIV]: qui primo quidem foris sepultus est; tempore autem procedente, in eodem [Al. om. eodem] monasterio ecclesia est in honorem beatae Dei Genitricis de lapide facta, et in illa corpus ipsius ad dexteram altaris reconditum. |
7 | Dedit autem episcopus regendum post se monasterium fratri suo Ceadda, qui postea episcopus factus est, ut in sequentibus dicemus. Quatuor siquidem hi quos diximus, germani fratres, Cedd et Cynibill [Al., Cenibil] et Caelin et Ceadda, quod raro invenitur, omnes sacerdotes Domini fuere praeclari, et duo ex eis etiam summi sacerdotii gradu functi sunt. |
8 | Cum ergo episcopum defunctum ac sepultum in provincia Nordanhymbrorum audirent [Al., audissent] fratres qui in monasterio eius erant in provincia Orientalium Saxonum, venerunt illo de suo monasterio homines circiter triginta, cupientes ad corpus sui Patris, aut vivere si sic Deo placeret, aut morientes ibi sepeliri: qui libenter a suis fratribus et commilitonibus suscepti, omnes ibidem superveniente praefatae pestilentiae clade defuncti sunt, excepto uno puerulo, quem orationibus patris sui a morte constat esse servatum. |
9 | Nam cum multo post haec tempore viveret, et Scripturis legendis operam daret, tandem didicit se aqua baptismatis non esse regeneratum, et mox fonte lavacri salutaris ablutus, etiam postmodum ad ordinem presbyterii promotus est, multisque in Ecclesia utilis fuit: de quo dubitandum non crediderim, quin intercessionibus, ut dixi, sui patris, ad cuius corpus dilectionis ipsius gratia venerat, sit ab articulo mortis retentus, ut et ipse sic mortem evaderet aeternam, et aliis quoque fratribus ministerium vitae ac salutis docendo exhiberet. |