Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 3, CAPUT XXII. Ut Orientales Saxones fidem quam dudum abiecerant, sub rege Sigbercto, praedicante Ceddo, receperint.
1 | Eo tempore [DCLIII] etiam Orientales Saxones fidem quam olim, expulso Mellito antistite, abiecerant (Vid. lib. II, c. 5), instantia regis Osuiu receperunt. Erat enim rex eiusdem gentis Sigberct, qui post Sigberctum cognomento Parvum regnavit, amicus eiusdem Osuiu regis, qui cum frequenter ad eum in provinciam Nordanhymbrorum veniret, solebat eum hortari ad intelligendum deos esse non posse qui hominum manibus facti essent; dei creandi materiam lignum vel lapidem esse non posse, quorum recisurae vel igni absumerentur, vel in vasa quaelibet humani usus formarentur, vel certe despectui habita foras proiicerentur, et pedibus conculcata in terram verterentur. |
2 | Deum potius intelligendum maiestate incomprehensibilem, humanis oculis invisibilem, omnipotentem, aeternum, qui caelum et terram et humanum genus creasset, regeret, et iudicaturus esset orbem in aequitate; cuius sedes aeterna non in vili et caduco metallo, sed in caelis esset credenda: meritoque [Al., aeterna . . . . meritoque] intelligendum, quia omnes qui voluntatem eius a quo creati sunt discerent et facerent, aeterna ab illo praemia essent percepturi. |
3 | Haec et huiusmodi multa cum rex Osuiu regi Sigbercto amicabili et quasi fraterno consilio saepe inculcaret, tandem iuvante amicorum consensu credidit, et facto cum suis consilio, cum exhortatione, faventibus cunctis et adnuentibus fidei, baptizatus est cum eis a Finano episcopo in villa regia cuius supra meminimus (Cap. immediate praeced.), quae cognominatur Ad murum. Est enim iuxta murum, quo olim Romani Brittaniam insulam praecinxere, duodecim millibus passuum a mari Orientali secreta. |
4 | Igitur rex Sigberct aeterni regni iam civis effectus, temporalis sui regni sedem repetiit [Al., petiit], postulans ab Osuiu rege ut aliquos sibi doctores daret, qui gentem suam ad fidem Christi converterent ac fonte salutari abluerent. At ille mittens ad provinciam Mediterraneorum Anglorum, clamavit ad se virum Dei Cedd, et dato illi socio altero quodam presbytero, misit praedicare verbum genti Orientalium Saxonum. |
5 | Ubi cum omnia perambulantes multam Domino Ecclesiam congregassent, contigit quodam tempore eundem Cedd redire domum, ac pervenire ad ecclesiam Lindisfaronensem, propter conloquium Finani episcopi; qui ubi prosperatum ei opus Evangelii comperit, fecit eum Episcopum in gentem [Al., gente] Orientalium Saxonum, vocatis ad se in ministerium ordinationis aliis duobus episcopis: qui accepto gradu episcopatus, rediit ad provinciam, et maiore auctoritate coeptum opus explens, fecit per loca ecclesias, presbyteros et diaconos ordinavit, qui se in verbo fidei et ministerio baptizandi adiuvarent, maxime in civitate quae lingua Saxonum Ythancaestir appellatur. Sed et in illa quae Tilaburg cognominatur: quorum prior locus est in ripa Pentae amnis, secundus in ripa Tamensis: in quibus, collecto examine famulorum Christi, disciplinam vitae regularis, in quantum rudes adhuc capere poterant, custodire docuit. |
6 | Cumque tempore non pauco in praefata provincia, gaudente rege, congaudente universo populo, vitae caelestis institutio quotidianum sumeret augmentum, contigit ipsum regem instigante omnium honorum inimico, propinquorum suorum manu interfici [DCLX]. Etant autem duo germani fratres qui hoc facinus patrarunt; qui cum interrogarentur quare hoc facerent [Al., cur hoc fecerint], nil aliud respondere potuerunt, nisi ob hoc se iratos fuisse et inimicos regi, quod ille nimium [Al., nimirum] suis parcere soleret inimicis, et factas ab eis iniurias mox obsecrantibus placida mente demitteret. |
7 | Talis erat culpa regis pro qua occideretur, quod evangelica praecepta devoto corde servaret: in qua tamen eius morte innoxia, iuxta praedictum viri Dei, vera est eius culpa punita. Habuerat enim unus ex his qui eum occiderunt comitibus, inlicitum coniugium, quod cum episcopus prohibere et corrigere non posset, excommunicavit eum, atque omnibus qui se audire vellent praecepit ne domum eius intrarent neque de cibis illius acciperent. Contempsit autem [Al. add. hoc] rex praeceptum, et rogatus a comite, intravit epulaturus domum eius: qui cum abiisset, obviavit ei antistes. |
8 | At rex intuens eum, mox tremefactus desiluit [Al. add. de] equo, ceciditque ante pedes eius, veniam reatus postulans. Nam et episcopus pariter desiluit: sederat enim et ipse in equo. Iratus autem tetigit regem iacentem virga quam tenebat manu, et pontificali auctoritate protestatus [Al., protestans]: 'Dico tibi, inquit, quia noluisti te continere a domo perditi et damnati illius, tu in ipsa domo mori habes. |
9 | ' Sed credendum est quia talis mors viri religiosi non solum talem culpam diluerit, sed etiam meritum eius auxerit: quai [Al., quae] nimirum ob causam pietatis, quia propter observantiam mandatorum Christi contigit. |
10 | Successit autem Sigbercto in regnum Suidhelm, filius Sexbaldi [DCLX], qui baptizatus est ab ipso Cedde in provincia Orientalium Anglorum, in vico regio qui dicitur Rendlaesham, id est, Mansio Rendili; suscepitque eum ascendentem de fonte sancto Aedilvald rex ipsius gentis Orientalium Anglorum, frater Anna [Al., Annae] regis eorumdem. |