Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 3, CAPUT XXI. Ut provincia Mediterraneorum Anglorum sub rege Peada Christiana sit facta.
1 | His temporibus Middilangli, id est, Mediterranei Angli, sub principe Peada [Al., Penda] filio Pendan regis, fidem et sacramenta veritatis perceperunt [DCLIII]; qui cum esset iuvenis optimus, ac regis nomine ac persona dignissimus, praelatus est a patre regno gentis illius; venitque ad regem Nordanhymbrorum Osuiu, postulans filiam eius Alchfledam sibi coniugem dari. |
2 | Neque aliter quod petebat impetrare potuit, nisi fidem Christi ac baptisma, cum gente cui praeerat, acciperet. At ille audita praedicatione veritatis, et promissione regni caelestis, speque resurrectionis ac futurae immortalitatis, libenter se Christianum fieri velle confessus est, etiamsi virginem non acciperet: persuasus maxime ad percipiendam fidem a filio regis Osuiu, nomine Alchfrido, qui erat cognatus et amicus eius, habens sororem ipsius [Al., eius] coniugem, vocabulo Cyniburgam, filiam Pendan regis. |
3 | Baptizatus est ergo a Finano episcopo, cum omnibus qui secum venerant comitibus ac militibus eorumque famulis universis, in vico regis inlustri qui vocatur Ad murum. Et acceptis quatuor presbyteris, qui ad docendam baptizandamque gentem illius, et eruditione et vita videbantur idonei, multo cum gaudio reversus est. |
4 | Erant autem presbyteri Cedd [Al., Cedda], et Adda, et Betti, et Diuma, quorum ultimus natione Scottus, caeteri fuere de Anglis. Adda autem erat frater Uttan, presbyteri inlustris, et abbatis monasterii quod vocatur Ad Caprae [Al., Capreae] caput, cuius supra meminimus. Venientes ergo in provinciam memorati sacerdotes cum principe, praedicabant verbum, et libenter auditi sunt, multique quotidie et nobilium et infirmorum [Al., infimorum], abrenunciata sorde idolatriae, fidei sunt fonte abluti. |
5 | Nec prohibuit Penda rex quin etiam in sua, hoc est, Merciorum natione, verbum, si qui vellent audire, praedicaretur. Quin potius odio habebat, et despiciebat eos, quos fide Christi imbutos, opera fidei non habere deprehendit, dicens contemnendos esse eos et miseros qui Deo suo in quem crederent obedire contemnerent. Coepta sunt haec biennio ante mortem Pendan regis. Ipso autem occiso [DCLVI], cum Osuiu Rex Christianus regnum eius acciperet, ut in sequentibus dicemus (Vid., infra, cap. 24), factus est Diuma unus ex praefatis quatuor sacerdotibus episcopus Mediterraneorum Anglorum simul et Merciorum, ordinatus a Finano episcopo. |
6 | Paucitas enim sacerdotum cogebat unum antistitem duobus populis praefici. Qui cum pauco sub tempore non paucam Domino plebem adquisisset, defunctus est apud Mediterraneos Anglos [DCLVIII], in regione quae vocatur Infeppingum [Al., Infebbingum]: suscepit pro illo episcopatum Ceollach, et ipse de natione Scottorum, qui non multo post, relicto episcopatu, reversus est ad insulam Hii, ubi plurimorum caput et arcem Scotti habuere coenobiorum: succedente illi in episcopatum Trumheri viro religioso, et monachica vita instituto [DCLIX], natione quidem Anglo, sed a Scottis ordinato episcopo; quod temporibus Vulfheri regis de quo in sequentibus dicemus, factum est. |