1 | Interea defuncto Felice Orientalium Anglorum episcopo [DCXLVII] post decem et septem annos accepti episcopatus (Vid. lib. II, c. 15, not.), Honorius loco eius ordinavit Thomam diaconum eius de provincia Gyrviorum: et hoc [Al. om. hoc] post quinque annos sui episcopatus de hac vita subtracto, Berctgilsum, cognomine Bonifacium, de provincia Cantuariorum, loco eius substituit [DCLII]. Et ipse quoque Honorius, postquam metas sui cursus implevit, ex hac luce migravit anno ab Incarnatione Domini sexcentesimo quinquagesimo tertio, pridie Kalendarum Octobrium: et cessante episcopatu per annum et sex menses, electus est archiepiscopus cathedrae Doruvernensis sextus Deusdedit de gente Occidentalium Saxonum: quem ordinaturus venit illuc Ithamar [DCLV], antistes Ecclesiae Horfensis [Al., antistes Hrof.]. Ordinatus est autem die septimo Kalendarum Aprilium, et rexit Ecclesiam annos novem, menses septem [Al., quatuor], et duos dies; et ipse, defuncto Ithamar, consecravit pro eo Damianum qui de genere Australium Saxonum erat oriundus [DCLXIV]. |