Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 3, CAPUT XIX. Ut Furseus apud Orientales Anglos monasterium fecerit; et de visionibus vel sanctitate eius, cui etiam caro post mortem incorrupta testimonium perhibuerit.
1 | Verum dum adhuc Sigberct regni infulas [Al., insulas] teneret, supervenit de Hibernia vir sanctus, nomine Furseus [DCXXXIII], verbo et actibus clarus, sed egregiis insignis virtutibus, cupiens pro Domino, ubicumque sibi opportunum inveniret, peregrinam ducere vitam. Qui cum ad provinciam Orientalium pervenisset Anglorum, susceptus est honorifice a rege praefato: et solitum sibi opus evangelizandi exsequens, multos et exemplo virtutis et incitamento sermonis, vel incredulos ad Christum convertit, vel iam [Al., etiam] credentes amplius in fide atque amore Christi confirmavit. |
2 | Ubi quadam infirmitate corporis arreptus, angelica meruit visione perfrui, in qua admonitus est coepto verbi ministerio sedulus insistere, vigiliisque consuetis et orationibus indefessus incumbere; eo quod certus sibi exitus [Al. add. esset], sed incerta eiusdem exitus esset hora futura, dicente Domino: Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. |
3 | Qua visione confirmatus, curavit locum monasterii, quem a praefato rege Sigbercto acceperat, velocissime construere, ac regularibus instituere disciplinis. Erat autem monasterium silvanum [Al., silvarum], et maris vicinitate amoenum, constructum in castro quodam, quod lingua Anglorum Cnobheresburg, id est, urbs Cnobheri vocatur; quod deinde rex provinciae illius Anna, ac nobiles quique augustioribus aedificiis ac donariis adornarunt. |
4 | Erat autem vir iste de nobilissimo genere Scottorum, sed longe animo quam carne nobilior. Ab ipso tempore pueritiae suae curam non modicam lectionibus sacris simul et monasticis exhibebat disciplinis, et, quod maxime sanctos decet, cuncta quae agenda didicerat, sollicitus agere curabat. |
5 | Quid multa? Procedente tempore et ipse sibi monasterium in quo liberius caelestibus studiis vacaret, construxit: ubi correptus infirmitate, sicut libellus de Vita eius conscriptus sufficienter edocet, raptus est e corpore: et a vespera usque ad galli cantum corpore exutus, angelicorum agminum et aspectus intueri, et laudes beatas meruit audire. |
6 | Referre autem erat solitus, quod aperte eos inter alia resonare audiret: Ibunt sancti de virtute in virtutem. Et iterum: Videbitur Deus deorum in Sion. Qui reductus in corpore, et die tertia rursum eductus vidit non solum maiora beatorum gaudia, sed et maxima malignorum spirituum certamina, qui crebris accusationibus improbi, iter illi caeleste intercludere contendebant; nec tamen, protegentibus eum angelis, quicquam proficiebant: de quibus omnibus si quis plenius scire vult, id est, quanta fraudis sollertia daemones et actus eius et verba superflua, et ipsas etiam cogitationes, quasi in libro descriptas, replicaverint; quae ab angelis sanctis, quae a [Al., sanctisque ac] viris iustis sibi inter angelos apparentibus laeta vel tristia cognoverit, legat ipsum, de quo dixi, libellum Vitae eius, et multum ex illo, ut reor, profectus spiritalis accipiet. |
7 | In quibus tamen unum est, quod et nos in hac historia ponere multis commodum duximus. Cum ergo in altum esset elatus [Al., elevatus], iussus est ab angelis qui eum ducebant, respicere in mundum. At ille oculos in inferiora deflectens, vidit quasi vallem tenebrosam subtus se in imo positam. Vidit et quatuor ignes in aere, non multo ab invicem spatio distantes. Et interrogans angelos, qui essent hi ignes, audivit hos esse ignes qui mundum succendentes essent consumpturi. |
8 | Unum mendacii, cum hoc quod in baptismo abrenunciare nos Satanae et omnibus operibus eius promisimus, minime implemus: alterum cupiditatis, cum mundi divitias amori caelestium praeponimus: tertium dissensionis, cum animos proximorum, etiam in supervacuis rebus offendere non formidamus: quartum impietatis, cum infirmiores spoliare, et eis fraudem facere pro nihilo ducimus. Crescentes vero paulatim ignes usque ad invicem sese extenderunt, atque in inmensam adunati sunt flammam. |
9 | Cumque adpropinquassent, pertimescens ille dicit angelo: 'Domine, ecce ignis mihi adpropinquat. At ille: Quod non incendisti, inquit, non ardebit in [Al. om. in] te: nam etsi [Al., et] terribilis iste ac grandis esse rogus videtur, tamen iuxta merita operum singulos examinat; quia uniuscuiusque cupiditas in hoc igne ardebit. |
10 | Sicut enim quis ardet in corpore per inlicitam voluptatem, ita solutus corpore ardebit per debitam poenam.' Tunc vidit unum de tribus angelis, qui sibi in tota utraque visione ductores adfuerunt, praecedentem ignes flammae [Al., ignis flammam] dividere, et duos ab utroque latere circumvolantes, ab ignium se periculo defendere. |
11 | Vidit autem et daemones per ignem volantes, incendia bellorum contra iustos struere. Sequuntur adversus ipsum accusationes malignorum, defensiones spirituum bonorum, copiosior caelestium agminum visio; sed et virorum de sua natione sanctorum [Al., Scottorum], quos olim sacerdotii gradu non ignobiliter potitos, fama iam vulgante, compererat; a quibus non pauca, quae vel ipsi, vel omnibus qui audire vellent, multum salubria essent, audivit. Qui cum verba finissent, et cum angelicis spiritibus ipsi quoque ad coelos redirent, remanserunt cum beato Furseo tres angeli, de quibus diximus, qui eum ad corpus referrent. |
12 | Cumque praefato igni maximo adpropiarent [Al., adpropiaret], divisit quidem angelus, sicut prius, ignem flammae. Sed vir Dei ubi ad patefactam usque inter flammas ianuam pervenit, arripientes inmundi spiritus unum de eis, quos in ignibus torrebant, iactaverunt in eum, et contingentes humerum maxi lamque eius incenderunt: cognovitque hominem, et quia vestimentum eius morientes acceperit, ad [Al., in] memoriam reduxit. Quem angelus sanctus statim adprehendens, in ignem reiecit. |
13 | Dicebatque hostis malignus: 'Nolite repellere quem ante suscepistis: nam sicut bona eius peccatoris suscepistis, ita et de poenis eius participes esse debetis.' Contradicens angelus: 'Non, inquit, [Al. add. hoc] propter avaritiam, sed propter salvandam eius animam suscepit:' cessavitque ignis. Et conversus ad eum angelus: 'Quod incendisti, inquit, hoc arsit in te. |
14 | Si enim huius viri in peccatis suis mortui pecuniam non accepisses, nec poena eius in te arderet.' Et plura locutus, quid erga salutem eorum qui ad mortem [Al. om. ad mortem] poeniterent, esset agendum, salubri sermone docuit. Qui postmodum in corpore restitutus, omni vitae suae tempore signum incendii quod in anima pertulit, visibile cunctis in humero maxillaque portavit: mirumque in modum quod anima in occulto passa sit, caro palam [Al. add. omnibus] praemonstrabat. Curabat autem semper, sicut et antea facere consuerat, omnibus opus virtutum et exemplis ostendere et praedicare sermonibus. |
15 | Ordinem autem visionum suarum, illis solummodo qui propter desiderium compunctionis interrogabant, exponere volebat. Superest adhuc frater quidam senior monasterii nostri qui narrare solet, dixisse sibi quemdam multum veracem ac religiosum hominem, quod ipsum Furseum viderit in provincia Orientalium Anglorum, illasque visiones ex ipsius ore audierit: adiiciens quia tempus hiemis fuerit acerrimum, et glacie constrictum, cum sedens in tenui veste [Al., iste] vir (Al. add. Dei], ita inter dicendum propter multitudinem [Al., magnitudinem] memorati timoris vel suavitatis, quasi in media aestatis caumate sudaverit |
16 | Cum ergo, ut ad superiora redeamus, multis annis in Scotia verbum Dei omnibus adnuncians, tumultus inruentium turbarum non facile ferret, relictis omnibus quae habere videbatur, ab ipsa quoque insula patria discessit: et paucis cum fratribus per Brittones in provinciam Anglorum devenit, ibique praedicans verbum, ut diximus, monasterium nobile construxit. |
17 | Quibus rite gestis, cupiens se ab omnibus saeculi huius, et ipsius quoque monasterii negotiis alienare, reliquit monasterii [Al., monasterium], et animarum curam fratri suo Fullano, et presbyteris Gobbano [Al., Gabbano, Galbano, Golbano] et Dicullo, et ipse ab omnibus mundi rebus liber, in anachoretica conversatione [Al., anachoretam conversus] vitam finire disposuit. Habuit alterum [Al. om. alterum] fratrem, vocabulo Ultanum, qui de monasterii probatione diuturna, ad heremiticam pervenerat [Al., perveniret] vitam. Hunc ergo solus petens, annum totum cum eo in continentia et orationibus, in quotidianis manuum vixit laboribus. |
18 | Dein turbatam incursione gentilium provinciam videns, et monasteriis quoque periculum imminere praevidens, dimissis ordinate omnibus, navigavit Galliam, ibique a rege Francorum Hloduio [Al., Chlodoveo], vel patricio Ercunualdo honorifice susceptus, monasterium construxit in loco Latiniaco nominato, ac non multo post infirmitate correptus, diem clausit ultimum (Circa an. 650). Cuius corpus idem Ercunualdus [Al., Erchenaldus] patricius accipiens, servavit in porticu quadam ecclesiae, quam in villa sua, cui nomen est [Al., erat] Perrona, faciebat, donec ipsa ecclesia dedicaretur. Quod dum [Al., cum] post dies viginti septem [Al., sex] esset factum, et corpus ipsum de porticu ablatum, prope [Al. propter] altare esset recondendum, inventum est ita inlesum ac si eadem hora de hac luce fuisset egressus. |
19 | Sed et post annos quatuor, constructa domuncula cultiore receptui corporis eiusdem, ad Orientem altaris adhuc sine macula corruptionis inventum, ibidem digno cum honore translatum est; ubi merita illius multis saepe constat, Deo operante, claruisse virtutibus. Haec de [Al., Haec et de visionibus, et de] corporis eius incorruptione breviter attigimus, ut quanta esset viri sublimitas legentibus notius existeret. |
20 | Quae cuncta in libello eius sufficientius, sed [Al. om. sed] et de aliis commilitonibus ipsius, quisque [Al., quisquis] legerit inveniet. |