Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 3, CAPUT XVIII. De vita vel morte religiosi regis Sigbercti.
1 | His temporibus [DCXXX] regno Orientalium Anglorum (Vid. lib. II, c. 15, not.), post Earpualdum Redualdi successorem, Sigberct frater eius praefuit, homo bonus ac religiosus: qui dudum in Gallia, dum inimicitias Redualdi fugiens exularet, lavacrum baptismi percepit, et patriam reversus, ubi regno potitus est, mox ea quae in Galliis bene disposita vidit imitari cupiens, instituit scholam in qua pueri literis erudirentur: iuvante se episcopo Felice quem de Cantia acceperat, eisque paedagogos ac magistros iuxta morem Cantuariorum praebente. |
2 | Tantumque rex ille caelestis regni amator factus est, ut ad ultimum relictis regni negotiis [DCXXXIV], et cognato suo Ecgrice [Al., Ecgrico] commendatis, qui et antea partem eiusdem regni tenebat, intraret monasterium quod sibi fecerat, atque accepta tonsura pro aeterno magis regno militare curaret. Quod dum multo tempore faceret, contigit gentem Merciorum duce rege Penda adversus Orientales Anglos in bellum procedere, qui dum se inferiores in bello hostibus conspicerent, rogaverunt Sigberctum ad confirmandum militem secum venire in praelium. Illo nolente ac contradicente, invitum [Al. add. de] monasterio eruentes duxerunt in certamen, sperantes minus animos militum trepidare, minus praesente duce quondam strenuissimo et eximio posse fugam meditari. |
3 | Sed ipse professionis suae non immemor, dum optimo esse vallatus exercitu, nonnisi virgam tantum habere in manu voluit: occisusque est una cum rege Ecgrice, et cunctus eorum, insistentibus paganis, caesus sive dispersus exercitus. |
4 | Successor autem regni eorum factus est Anna [DCXXXV], filius Eni, de regio genere, vir optimus, atque optimae genitor sobolis [Al., optimi genitoris soboles], de quibus in sequentibus suo tempore dicendum est: qui et ipse postea ab eodem pagano Merciorum duce, a quo et praedecessor eius, occisus est [DCLIV]. |