monumenta.ch > Beda Venerabilis > 17
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 3, XVI. Ut idem admotum ab hostibus urbi regiae ignem orando amoverit. <<<     >>> XVIII. De vita vel morte religiosi regis Sigbercti.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 3, CAPUT XVII. Ut [Apposta . . . . Destina . . . «Appostam sive destinam celebrat Beda trabem ligneam, qua, ut fulcro sacra aedes ex lignis fabrefacta, a parte Occidentis sustinebatur. Attamen Beda haud paulo antiquior Vitruvius, lib. V de Architectura, cap. 12, ubi agit de portubus et structuris in aqua faciendis, destinas appellat, sic enim habent mss. Codices a Philandro laudati vincula seu catenas, quibus arcae ligneae caementis confectae, et in aquas devolvendae constringebantur, unde destinae vincula dictae in antiquis Glossariis. Duos istos vocis huius intellectus sic colligo: Est destina id quo aliud quidlibet coercetur vel cohibetur, sive districtum, ne diffluat; sive suffultum, ne corruat.» CHIFFLET.] apposta ecclesiae cui idem accumbens obierat, ardente caetera domo, flammis absumi nequiverit; et de interna vita eius [Al., illius].

1 Hunc cum dies mortis egredi e corpore cogeret [DCLII], completis annis episcopatus sui sexdecim [Al., septemdecim], erat in villa regia, non longe ab urbe de qua praefati sumus. In hac enim habens ecclesiam et cubiculum, saepius ibidem diverti ac manere, atque inde ad praedicandum circumquaque exire consueverat: quod ipsum et in aliis villis regis facere solebat, utpote nil propriae possessionis, excepta ecclesia sua et adiacentibus agellis habens. Tetenderunt ergo ei aegrotanti tentorium ad Occidentalem ecclesiae partem, ita ut ipsum tentorium parieti haereret ecclesiae.
2 Unde factum est, ut adclinis [Al., adclivis] destinae quae extrinsecus ecclesiae pro munimine erat adposita, spiritum vitae exhalaret ultimum. Obiit autem septimo decimo episcopatus sui anno, pridie Kalendarum Septembrium. Cuius corpus mox inde translatum ad insulam Lindisfarnensium, atque in coemeterio fratrum sepultum est. At interiecto tempore aliquanto, cum fabricata esset ibi basilica maior, atque in honorem beatissimi apostolorum principis dedicata, illo ossa eius translata, atque ad dexteram altaris iuxta venerationem tanto pontifice dignam condita sunt.
3 Successit vero ei in episcopatum Finan [DCLII], et ipse illo ab Hii Scottorum insula ac [Monasterio destinatus. Satis est horum verborum positio ad confutandum absurdum eorum errorem qui Hii insulam nomine Hiidestinatus appellarunt.] monasterio destinatus, ac tempore non pauco in episcopatu permansit. Contigit autem post aliquot annos, ut Penda Merciorum rex cum hostili exercitu haec in loca perveniens, cum cuncta quae poterat ferro flammaque perderet, vicus quoque ille in quo antistes obiit, una cum ecclesia memorata flammis absumeretur. Sed mirum in modum sola [Al. om. sola] illa destina cui incumbens obiit, ab ignibus circum cuncta vorantibus, absumi non potuit.
4 Quo clarescente miraculo, mox ibidem ecclesia restaurata, et haec eadem destina in munimentum est parietis, ut ante fuerat, forinsecus adposita. Rursumque peracto tempore aliquanto, evenit per culpam incuriae, vicum eundem, et ipsam pariter ecclesiam ignibus consumi. Sed ne tunc quidem eandem tangere flamma destinam valebat: et cum magno utique miraculo ipsa eius foramina ingrediens, quibus aedificio erat adfixa, perederet [Al., perderet], ipsam tamen laedere nullatenus sinebatur.
5 Unde tertio aedificata ibi ecclesia, destinam illam non ut antea deforis in fulcimentum domus adposuerunt; sed intro ipsam ecclesiam in memoriam miraculi posuerunt, ubi intrantes genu flectere, ac misericordiae caelesti supplicare deberent. Constatque multos ex eo tempore gratiam sanitatis in eodem loco consecutos: quin etiam astulis [Al., assulis, hastulis] ex ipsa destina excisis et in aquam missis, plures sibi suisque languorum remedia conquisiere.
6 Scripsi autem [Al. om. autem] haec de persona et operibus viri praefati; nequaquam in eo laudans vel eligens hoc, quod de observatione Paschae minus perfecte sapiebat: immo hoc multum detestans, sicut in libro quem de Temporibus composui, manifestissime probavi, sed quasi verax historicus, simpliciter ea quae de illo sive per illum sunt gesta, describens, et quae laude sunt digna in eius actibus laudans, atque ad utilitatem legentium memoriae commendans: studium, videlicet, pacis et caritatis, continentiae et humilitatis; animum irae et avaritiae victorem, superbiae simul et vanae gloriae contemptorem; industriam faciendi simul et docendi mandata caelestia, sollertiam lectionis et vigiliarum, auctoritatem sacerdote dignam, redarguendi superbos ac potentes, pariter et infirmos consolandi, ac pauperes recreandi vel defendendi clementiam.
7 Qui, ut breviter multa comprehendam, quantum ab eis qui illum novere didicimus, nil ex omnibus quae in evangelicis, vel apostolicis sive propheticis literis facienda cognoverat, praetermittere, sed cuncta pro suis viribus operibus explere curabat. Haec in praefato antistite multum complector et amo, quia nimirum haec Deo placuisse non ambigo.
8 Quod autem Pascha non suo tempore observabat, vel canonicum eius tempus ignorans, vel suae gentis auctoritate ne agnitum sequeretur devictus, non adprobo, nec laudo. In quo tamen hoc adprobo, quia in celebratione sui Paschae non aliud corde tenebat, venerabatur, et praedicabat, quam quod nos, id est, redemptionem generis humani per passionem, resurrectionem, ascensionem in coelos mediatoris Dei et hominum Hominis Iesu Christi.
9 Unde et hanc non, ut quidam falso opinantur, quarta decima luna in qualibet feria cum Iudaeis, sed die Dominica semper agebat, a luna quarta decima usque ad vicesimam; propter fidem videlicet dominicae resurrectionis quam una Sabbati factam, propterque [Al. om. que] spem nostrae resurrectionis quam eadem una Sabbati quae nunc Dominica dies dicitur veraciter futuram cum sancta Ecclesia credebat.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.165 csg247.138 csg547.592 hab34.158

Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 3, XVI. Ut idem admotum ab hostibus urbi regiae ignem orando amoverit. <<<     >>> XVIII. De vita vel morte religiosi regis Sigbercti.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 17

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik