1 | Aliud eiusdem Patris memorabile miraculum ferunt multi qui nosse potuerunt [DCXLII-DCLV]. Nam [Al. add., cum] tempore episcopatus eius, hostilis Merciorum exercitus, Penda duce, Nordanhymbrorum regiones impia clade longe lateque devastans, pervenit ad urbem usque regiam, quae ex Bebbae quondam reginae vocabulo cognominatur, eamque [Al., cum, quam] quia neque armis, neque obsidione capere poterat, flammis absumere conatus est: discissisque viculis quos [Al., vinculis quae] in vicinia urbis invenit, advexit [Al., adduxit] illo plurimam congeriem trabium, tignorum, parietum, virgeorum [Al., virgearum], et tecti fenei [Al. add., aliarumque rerum], et his urbem in magna altitudine circumdedit, a parte quae [Al., qua] terrae est contigua: et dum ventum opportunum cerneret, inlato igne comburere urbem nisus est. |
2 | Quo tempore reverentissimus antistes Aidan in insula Farne, quae duobus ferme [Al., fere] millibus passuum ab urbe procul abest, morabatur. Illo enim saepius secretae [Al. secrete] orationis et silentii causa secedere consuerat. Denique usque hodie locum sedis illius solitariae in eadem insula solent ostendere. Qui cum ventis ferentibus [Al., furentibus] globos ignis, ac fumum supra muros urbis [Al., ignis] exaltari conspiceret, fertur elevatis ad caelum oculis manibusque, cum lacrymis dixisse: 'Vide, Domine, quanta mala facit Penda. |
3 | ' Quo dicto, statim mutati ab urbe venti, in eos qui accenderant, flammarum incendia retorserunt, ita ut aliquot laesi, omnes territi, impugnare ultra urbem cessarent quam divinitus iuvari [Al., servari] cognoverant. |