monumenta.ch > Beda Venerabilis > 15
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 3, XIV. Ut, defuncto Paulino, Ithamar pro eo Hrofensis Ecclesiae praesulatum susceperit; et de humilitate mirabili regis Osuini, qui ab Osuiu crudeli caede peremptus est. <<<     >>> XVI. Ut idem admotum ab hostibus urbi regiae ignem orando amoverit.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 3, CAPUT XV. Ut episcopus Aidan nautis et tempestatem futuram praedixerit, et oleum sanctum quo hanc sedarent, dederit.

1 Qui cuius meriti fuerit, etiam miraculorum signis internus arbiter edocuit [DCXLIII-DCLI], e quibus tria memoriae causa ponere satis sit. Presbyter quidam nomine [Utta. Presbyter illustris, abbasque monasterii quod vocatur ad Caprae Caput. Vide, infra, III, 21.] Utta [Al., Witta], multae gravitatis ac veritatis vir, et ob id omnibus, etiam ipsis [Al. om., ipsis] principibus saeculi honorabilis, cum mitteretur Cantiam ob adducendam inde coniugem regi Osuio, filiam videlicet Aeduini regis Eanfledam (Vid. lib. II, c. 9, 20), quae occiso patre illuc fuerat adducta: qui terrestri quidem itinere illo venire, sed navigio cum virgine redire disponebat, accessit ad episcopum Aidanum, obsecrans eum, pro se suisque qui tantum iter erant adgressuri, Domino supplicare.
2 Qui benedicens illos, ac Domino commendans, dedit etiam oleum sanctificatum: 'Scio, inquiens, quia ubi navem ascenderitis, tempestas vobis et ventus contrarius superveniet: sed tu memento ut hoc oleum quod tibi do, mittas in mare; et statim quiescentibus ventis, serenitas maris vos laeta prosequetur, ac cupito itinere domum remittet.
3 ' Quae cuncta ut praedixerat antistes, ex ordine completa sunt: et quidem inprimis furentibus undis pelagi, tentabant nautae anchoris in mare missis navem retinere, neque hoc agentes, aliquid proficiebant: cumque verrentibus [Al., mergentibus, ferventibus, furentibus] undique et implere incipientibus navem fluctibus, mortem sibi omnes imminere, iamiamque adesse viderent, tandem presbyter reminiscens verba antistitis, adsumpta ampulla, misit de oleo in pontum, et statim, ut praedictum erat, suo quievit a fervore. Sicque factum est, ut vir Dei et [Al. om., et] per prophetiae spiritum tempestatem praedixerit futuram, et per virtutem eiusdem spiritus, hanc exortam, quamvis corporaliter absens, sopiverit. Cuius ordinem miraculi non quilibet dubius relator, sed fidelissimus [Al., fidissimus] mihi nostrae Ecclesiae presbyter, Cynimund vocabulo, narravit, qui se hoc ab ipso Utta [Al., Witta] presbytero, in quo et per quem completum est, audisse perhibebat.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.163 csg247.136 csg547.591 hab34.157

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik