monumenta.ch > Beda Venerabilis > 14
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 3, XIII. Ut in Hibernia sit quidam per reliquias eius a mortis articulo revocatus. <<<     >>> XV. Ut episcopus Aidan nautis et tempestatem futuram praedixerit, et oleum sanctum quo hanc sedarent, dederit.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 3, CAPUT XIV. Ut, defuncto Paulino, Ithamar pro eo Hrofensis Ecclesiae praesulatum susceperit; et de humilitate mirabili regis Osuini, qui ab Osuiu crudeli caede peremptus est.

1 Translato ergo ad caelestia regna Osualdo, suscepit regni terrestris sedem pro eo [Frater eius. Nescio unde quidam scripserunt Osuium fuisse Aedilfridi filium nothum, contra omnem historicorum fide dignorum auctoritatem.] frater eius Osuiu [DCXLII], iuvenis triginta circiter annorum, et per annos viginti octo laboriosissime tenuit. Impugnatus videlicet [Al. add. a pagano rege Penda] et ab ea quae fratrem eius occiderat pagana gente Merciorum, et a filio quoque suo Alchfrido, necnon et a fratruo, id est, fratris sui qui ante eum regnavit filio Oidilvaldo [Al., Adilvaldo].
2 Cuius anno secundo, hoc est, ab Incarnatione dominica anno sexcentesimo quadragesimo quarto, reverentissimus Pater Paulinus, quondam quidem Eburacensis [Al., quondam Eboracensis], sed tunc Hrofensis episcopus civitatis, transivit ad Dominum sexto Iduum Octobrium die: qui [Decem et novem annos. Temere Whartonus, Ang. Sacr. I, p. 329, Bedam hic corrigendum putat, substituendo undecim annos pro decem et novem: non animadverso quod praeter undecim annos quibus Ecclesiae Hrofensi praefuit, ab a. 633 ad a. 644, effluxerant octo anni quibus Eburacae sedit ab a. 625, ad mortem Aeduini R. a. 633. Beda enim non dicit XIX annos quibus sedi praefuit, ut Whartonus male legit, sed quibus episcopatum tenuit.] decem et novem annos, menses duos, dies viginti unum episcopatum tenuit; [Sepultus. Tempore Gundulfi episcopi Lanfrancus archiep. veterem ecclesiam beati Andreae funditus destruxit, novamque basilicam condidit, et ossa sancti Paulini de terra levata, in scrinio honorifice collocavit. Factum id quarto Iduum Ianuarii: quo die in Ecclesia Hrofensi annua eius memoria stata solemnitate celebratur.] sepultusque est in secretario [Al., sacrario] beati apostoli Andreae, quod rex Aedilberct a fundamentis in eadem Hrofi civitate construxit.
3 In cuius locum Honorius archiepiscopus ordinavit Ithamar, oriundum quidem de gente Cantuariorum, sed vita et eruditione antecessoribus suis aequandum.
4 Habuit autem Osuiu primis regni sui temporibus consortem regiae dignitatis, vocabulo Osuini, de stirpe regis Aeduini, hoc est, filium Osrici, de quo supra retulimus, virum eximiae pietatis et religionis: qui provinciae Derorum [Al., Dierorum] in maxima omnium rerum affluentia, et ipse amabilis omnibus praefuit [DCLI]. Sed nec cum eo ille qui caeteram Transhumbranae gentis partem ab Aquilone, id est Berniciorum provinciam regebat, habere pacem potuit; quin potius, ingravescentibus causis dissensionum, miserrima hunc caede peremit.
5 Siquidem congregato contra invicem exercitu, cum videret se Osuini cum illo qui plures habebat auxiliarios, non posse bello confligere, ratus est, utilius tunc demissa intentione bellandi, servare se ad tempora meliora. Remisit ergo exercitum quem congregaverat, ac singulos domum redire praecepit, a loco qui vocatur [Uilfaraesdun. Hunc locum quamvis accurate satis a Beda descriptum invenire non possum. Coniecturam misit vir doctus Ellerton fuisse; cuius quidem nominis plures sunt loci in ea regione, omnes tamen cataractae propiores quam ut ad situm a Beda datum accommodentur. Chronicon ms. Dunelm. Wolfrethdon vocat, sed nihil inde colligendum est, neque enim datur ibi locus eius nominis, neque, si daretur, ab antiqua lectione recedendum esset ex nuperiorum Mss. auctoritate.] Vilfaraesdun, id est, Mons Vilfari, et est a vico Cataractone decem ferme millibus passuum contra solstitialem occasum secretus: divertitque ipse cum uno tantum milite sibi [Al., suo] fidelissimo, nomine Tondheri [Al., Condheri], celandus in domo comitis Hunvaldi, quem etiam ipsum sibi amicissimum autumabat. Sed, heu, proh dolor!
6 longe aliter erat: nam ab eodem comite proditum eum Osuiu [Al., Osuin], cum praefato ipsius milite per praefectum suum Aediluinum detestanda omnibus morte interfecit. Quod factum est die [Decima tertia. Unde ad hunc diem in margine Martyrologii Dunelm.: «In Brittaniis natalitiae sancti Osuini regis et martyris.» Male Math. Paris., decimo.] decima tertia [Al., quarta decima] Kalendarum Septembrium, anno regni eius nono, in loco qui dicitur [Ingellingum. Hodie Gilling prope Richmont. Monasterii ibidem nulla restant vestigia. Sed conditum fuit ab Eanfleda Osuiu uxore et Osuini propinqua, eique praepositus abbas Trumhere Osuini consanguineus, de quo vide, postea, III, 21, 24. Sancti Osuini corpus ad Tinemutham delatum iacuit donec revolutionibus temporum oblivioni daretur. Tandem a. 1065, tempore Thostii comitis, et Aegiluini praesulis Dunelm., non sine revelatione a rege ipso sarcophagum lapideum inventum est in oratorio beatae Mariae virg. transactis a sepultura eius annis 415, et ossa in scrinio cum magno honore collocata. Historiam vide in ms. Vita sancti Osuini., Bibl. Cott., Iulius, a. 10, et apud Math. Westm., a. 1110. Richardus abbas sancti Albani transtulit Osuini reliquias ab antiquo oratorio in novum feretrum. IDEM, Florileg, interea tamen monachi Girvenses ossa sancti Osuini ad se in Girvum transferentes, postquam Waltheof comes Northymbriae eis ecclesiam sanctae Mariae et Osuini dedisset, secum non parvo tempore habuerunt, et postmodum ad priorem locum retulerunt. Liber Benefactorum Dunelm., Bibl. Cott., Domitian., a. 7. Idemque testantur Ecclesiae Dunelm. Monumenta.] Ingetlingum; ubi postmodum, castigandi huius facinoris gratia, monasterium constructum est: in quo pro utriusque regis, et occisi videlicet, et eius qui occidere iussit, animae redemptione cotidie Domino preces offerri deberent.
7 Erat autem rex Osuini et aspectu venustus, et statura sublimis, et affatu iucundus, et moribus civilis, et manu omnibus, id est [Al., om. id est], nobilibus simul atque ignobilibus largus: unde contigit ut ob regiam eius et animi, et vultus, et meritorum dignitatem ab omnibus diligeretur, et undique ad eius ministerium de cunctis prope provinciis viri etiam nobilissimi concurrerent.
8 Cuius inter caeteras virtutis et modestiae [Al., virtutes et modestiam], et, ut ita dicam, specialis benedictionis glorias, etiam maxima fuisse fertur humilitas, ut uno probare sat erit exemplo.
9 Donaverat equum optimum antistiti Aidano, in quo ille quamvis ambulare solitus, vel amnium fluenta transire, vel si alia quaelibet necessitas insisteret, viam peragere posset. Cui cum parvo interiecto tempore pauper quidam occurreret eleemosynam petens, desiliens ille praecepit, equum, ita ut erat stratus regaliter, pauperi dari: erat enim multum misericors, et cultor pauperum, ac velut pater miserorum. Hoc cum regi esset relatum, dicebat episcopo, cum forte ingressuri essent ad prandium: 'Quid voluisti, domine antistes, equum regium, quem te conveniebat proprium [Al. om. proprium] habere, pauperi dare?
10 Nunquid non habuimus equos viliores plurimos, vel alias species quae ad pauperum dona sufficerent, quamvis illum eis equum non dares, quem tibi specialiter possidendum elegi?' Cui statim episcopus. 'Quid loqueris, inquit, rex? Numquid [Al., num] tibi carior est ille filius equae, quam ille filius Dei?' Quibus dictis, intrabant ad prandendum.
11 Et episcopus quidem residebat in suo loco. Porro rex. venerat enim [Al. om. enim] de venatu [Al. add. et], coepit consistens ad focum calefieri cum ministris: et repente inter calefaciendum recordans verbum quod dixerat illi antistes, discinxit se gladio suo, et dedit illum ministro, festinusque accedens ante pedes episcopi conruit, postulans ut sibi placatus esset, 'Quia nunquam, inquit, deinceps aliquid loquar de hoc, aut iudicabo quid vel quantum de pecunia nostra filiis Dei tribuas.
12 ' Quod videns episcopus, multum pertimuit, ac statim exsurgens levavit eum, promittens se multum illi esse placatum, dummodo ille residens ad epulas tristitiam deponeret. Dumque rex, iubente ac postulante episcopo, laetitiam reciperet, coepit e contra episcopus tristis usque ad lacrymarum profusionem effici. Quem dum presbyter suus lingua sua patria, quem rex et domestici eius non noverant, quare lacrymaretur interrogasset: 'Scio, inquit, quia non multo tempore victurus est rex: nunquam enim ante haec [Al., antehac] vidi humilem [Al., tam humilem, humiliorem] regem. Unde [Al. om. unde] animadverto illum citius ex hac vita rapiendum: non enim digna est haec gens talem habere rectorem.
13 ' Nec multo post, dira antistitis praesagia tristi regis funere, de quo supra diximus, impleta sunt.
14 Sed et ipse antistes Aedan non plus quam duodecimo post occisionem regis quem amabat die, id est, [Pridie Kal. Ad hunc diem in margine Martyrologii Dunelm.: «In Brittania, sancti Aidani primi Lindisfarn. episcopi. Eodem die Commemoratio sanctarum reliquiarum eiusdem Ecclesiae.» Harum reliquiarum indicem vide in append., n. 14. Non indignum notatu quod ab hoc die Initium fuit sancto Cuthbereto propositi monachalis, super visione habita de sancti Aidani obitu. Vide Bedae Vitam sancti Cuthbercti, cap. 4.] pridie Kalendarum Septembrium, de saeculo ablatus, perpetua laborum suorum a Domino praemia recepit [DCLI].
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.159 csg247.133 csg547.591 hab34.154

Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 3, XIII. Ut in Hibernia sit quidam per reliquias eius a mortis articulo revocatus. <<<     >>> XV. Ut episcopus Aidan nautis et tempestatem futuram praedixerit, et oleum sanctum quo hanc sedarent, dederit.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 14

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik