monumenta.ch > Beda Venerabilis > 13
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 3, XII. Ut ad tumbam eius sit puerulus e febre curatus. <<<     >>> XIV. Ut, defuncto Paulino, Ithamar pro eo Hrofensis Ecclesiae praesulatum susceperit; et de humilitate mirabili regis Osuini, qui ab Osuiu crudeli caede peremptus est.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 3, CAPUT XIII. Ut in Hibernia sit quidam per reliquias eius a mortis articulo revocatus.

1 Nec solum inclyti fama viri Brittaniae fines lustravit universos, sed etiam trans Oceanum longe radios salutiferae lucis spargens, Germaniae simul et Hiberniae partes attigit [DCLXXIX]. Denique reverentissimus antistes Acca solet referre, quia cum Romam vadens, apud sanctissimum Fresonum gentis archiepiscopum [Al., episcopum] Vilbrordum cum suo antistite Vilfrido moraretur, crebro eum audierit de mirandis quae ad reliquias eiusdem reverentissimi regis in illa provincia gesta fuerint, narrare.
2 Sed et in Hibernia cum presbyter adhuc peregrinam pro aeterna patria duceret vitam, rumorem sanctitatis illius [Al., eius] in ea quoque insula longe lateque iam percrebuisse ferebat: e quibus unum quod inter alia retulit miraculum, praesenti nostrae Historiae inserendum credidimus.
3 'Tempore, inquit, mortalitatis quae Brittaniam Hiberniamque lata strage vastavit, percussus est eiusdem clade pestis inter alios scholasticus quidam de gente Scottorum, doctus quidem vir studio literarum; sed erga curam perpetuae suae salvationis nihil omnino studii et industriae gerens: qui cum se morti proximum videret, timere coepit et pavere, ne mox mortuus, ob merita scelerum ad inferni claustra raperetur, clamavitque me, cum essem in vicino [Al., vicinia] positus, et inter aegra tremens suspiria, flebili voce talia mecum querebatur: Vides, inquit, quia iamiamque [Al., iam] crescente corporis molestia ad articulum subeundae mortis compellor: nec dubito me post mortem corporis statim ad perpetuam animae mortem rapiendum, ac infernalibus subdendum esse tormentis: qui tempore non pauco inter studia divinae lectionis, vitiorum potius implicamentis quam divinis solebam servire mandatis. Inest autem animo, si mihi pietas superna aliqua vivendi spatia donaverit, vitiosos mores corrigere, atque ad imperium divinae voluntatis totam ex integro mentem vitamque transferre.
4 Verum novi non hoc esse meriti mei, ut inducias vivendi vel accipiam vel me accepturum esse confidam, nisi forte misero mihi et indigno venia [Al., veniam], per auxilium eorum qui illi fideliter servierunt, propitiari dignatus fuerit. Audivimus autem, et fama celeberrima [Al., fama est creberrima], quia fuerit in gente vestra rex mirandae sanctitatis, vocabulo Osuald, cuius excellentia fidei et virtutis, etiam post mortem, virtutum frequentium operatione claruerit: precorque, si aliquid reliquiarum illius penes te [Al. add. depositum] habes, adferas mihi, si forte mihi Dominus per eius meritum misereri voluerit.
5 At ergo respondi: Habeo quidem de ligno, in quo caput eius occisi a paganis infixum est; et, si firmo corde credideris, potest divina pietas per tanti meritum [Al., merita] viri, et huius vitae spatia longiora concedere, et ingressu te vitae perennis dignum reddere. Nec moratus ille [Al., illi], integram se in hoc habere fidem respondebat.
6 'Tunc benedixi aquam, et astulam roboris praefati inmittens obtuli aegro potandum. Nec mora, melius habere coepit, et convalescens ab infirmitate, multo deinceps tempore vixit: totoque ad Deum corde et opere conversus, omnibus ubicumque perveniebat, clementiam pii Conditoris et fidelis eius famuli gloriam praedicabat.'
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.157 csg247.131 csg547.590 hab34.152

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik