2 | Tulit itaque de pulvere terrae illius secum inligans in linteo, cogitans quod futurum erat, quia ad medelam infirmantium idem pulvis proficeret; et pergens itinere suo pervenit ad vicum quemdam vespere, intravitque in domum in qua vicani [Al., vicini] coenantes epulabantur: et susceptus a dominis domus, resedit et ipse cum eis ad convivium, adpendens linteolum cum pulvere quem adtulerat, in una posta [Al., uno poste] parietis. Cumque diutius epulis atque ebrietati vacarent, accenso grandi igne in medio, contigit volantibus in altum scintillis, culmen domus, quod erat virgis contextum ac foeno tectum subitaneis flammis impleri. Quod cum repente convivae terrore confusi conspicerent [Al., respicerent], fugerunt foras nil Al., nihil] ardenti domui, iamiamque periturae prodesse valentes. |
3 | Consumpta ergo domo flammis, posta solummodo in qua [Al., postis in quo] pulvis ille inclusus pendebat, tuta ab ignibus et intacta remansit. Qua visa virtute, mirati sunt valde; et perquirentes subtilius, invenerunt quia de illo loco adsumptus erat pulvis ubi regis Osualdi sanguis fuerat [Al., erat] effusus. Quibus patefactis ac diffamatis longe lateque miraculis, multi per dies locum [Al., multi locum] frequentare illum, et sanitatum ibi gratiam capere sibi suisque coeperunt. |