monumenta.ch > Beda Venerabilis > 7
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 3, VI. De religione ac pietate miranda Osualdi regis. <<<     >>> VIII. Ut rex Cantuariorum Earconberct idola destrui praeceperit; et de filia eius Ercongota, et propinqua Aedilbergae, sacratis Deo virginibus.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 3, CAPUT VII. Ut provincia Occidentalium Saxonum verbum Dei, praedicante Birino, susceperit; et de successoribus eius Agilbercto et Leutherio.

1 [Eo tempore. Tacente Beda de anno adventus Birini, variant hic, ut semper, auctores. Ego Chronicon Saxonicum praecipue secutus sum, non solum quod ubivis alios post Bedam historicos auctoritate superet, sed praecipue quod in rebus Occid. Saxon. peculiarem fidem mereatur, cum ab incola illius regni, ut notat Wartonus, scripta fuerit.] Eo tempore [DCXXXIV] gens Occidentalium Saxonum qui antiquitus [Gevissae. Saxonicum est pro Occidentalium. Sic Visigothi, praeposita tantum Saxonica expletiva Ge.] Gevissae vocabantur, regnante Cynigilso [Al. Cynigislo] fidem Christi suscepit, praedicante illis verbum Birino episcopo, qui [Al., ipse autem Birinus] cum consilio papae Honorii venerat Brittaniam; promittens quidem se illo praesente in intimis ultra Anglorum partibus quo nullus doctor praecessisset, sanctae fidei semina esse sparsurum. Unde et iussu eiusdem pontificis, per Asterium Genuensem episcopum in episcopatus consecratus est gradum.
2 Sed Brittaniam perveniens, ac primum Gevissorum gentem ingrediens, cum omnes ibidem paganissimos inveniret, utilius esse ratus est ibi potius verbum praedicare, quam ultra [Al., ultro] progrediens, eos quibus praedicare deberet, inquirere.
3 Itaque evangelizante illo in praefata provincia [DCXXXV] cum rex ipse catechizatus, fonte baptismi cum sua gente ablueretur, contigit tunc temporis sanctissimum ac victoriosissimum regem Nordanhymbrorum Osualdum adfuisse, eumque de lavacro exeuntem suscepisse, ac pulcherrimo prorsus et Deo digno consortio, cuius erat filiam accepturus in coniugem, ipsum prius secunda generatione Deo dicatum sibi accepit in filium. Donaverunt autem [Ambo Reges. Osualdus enim habuit per utrumque regnum superius dominium, sicut dicit Beda capite praecedente. Ita Aedilberctus et Saberctus reges in Paulino templo consenserunt; II, 3.] ambo reges eidem episcopo civitatem quae vocatur [Dorcic. Dorchester in agro Oxoniensi ad Tamesis confluentes; altera enim est eiusdem nominis pagi Dorsetensis villa. Nota etiam quod haec regio licet postea ad Mercios transiret, tunc tamen Occid. Saxonum regibus paruit. Fuit Occid. Sax. primo unus episcopus, nempe ille in Dorcic; mox duo, unus in Wintonia, alter in Scireburnia. His duobus, tempore R. Edwardi tres additi, Wellensis, Cridiensis, Cornubiensis, nec multo post sextus in Ramesburia. W. MALM., de Pont. III. Mansit hic sedes episcopalis ad Gulielmi primi tempora, quando a Remigio episcopo Lincolniam translata est.] Dorcic [Al., Dorcinca, Dorkecaester], ad faciendum inibi sedem episcopalem; ubi factis dedicatisque ecclesiis, multisque ad Dominum pio eius labore populis advocatis, migravit ad Dominum, sepultusque est in eadem civitate, et post annos multos, Haedde episcopatum agente, [Translatus. Hedde fuit monachus et abbas de Streaneshalch, de cuius successione in episcopatu vide IV, 12. Is sedem transtulit de Dorcacestria, una cum corpore sancti Birini ad Wintoniam, an. 683, pontificatus sui decimo, nisi male numerent Annales breves Winton. Ang. Sacr. I, 193. Ex hac translatione infinitae postea lites ortae inter monachos Winton., et canonicos Dorcic. sub annum 1224. Celebratur memoria sancti Birini 3 Dec.] translatus inde in Ventam civitatem, atque in ecclesia beatorum apostolorum Petri et Pauli positus est.
4 Defuncto autem et rege, successit in regnum filius eius Coinualch [DCXLIII], qui et fidem ac sacramenta regni caelestis suscipere renuit, et non multo post etiam regni terrestris potentiam perdidit. Repudiata enim sorore Pendan regis Merciorum quam duxerat, aliam accepit uxorem: ideoque bello petitus, ac regno privatus ab illo, secessit ad regem Orientalium Anglorum, cui nomen erat Anna: apud quem triennio exulans fidem cognovit ac suscepit veritatis [Al., veritatem]. Nam et ipse apud quem exulabat rex erat vir bonus, et bona ac sancta sobole felix, ut in sequentibus docebimus.
5 Cum vero restitutus esset in regnum Coinualch, venit in provinciam de Hibernia pontifex quidam, nomine Agilberctus [DCL] natione quidem Gallus, sed tunc legendarum gratia Scripturarum in Hibernia non parvo tempore demoratus, coniunxitque se regi, sponte ministerium praedicandi adsumens: cuius eruditionem atque industriam videns rex, rogavit eum, accepta ibi sede episcopali, suae genti manere pontificem. Qui precibus eius adnuens, multis annis eidem genti sacerdotali iure praefuit.
6 Tandem rex, qui Saxonum tantum linguam noverat, pertaesus barbarae loquelae, subintroduxit in provinciam alium suae linguae episcopum vocabulo Uini [DCLXIV], et ipsum in Gallia ordinatum; dividensque in duas parochias provinciam, huic in civitate Venta, quae a gente Saxonum Uintancaestir appellatur, sedem episcopalem [Al. episcopatus] tribuit: unde offensus graviter Agilberctus, quod hoc ipso inconsulto ageret rex, [Rediit. Agilbercti reditum in Galliam non pono ante an. 664, quod eo anno synodo Pharensi interfuit; III, 25.] rediit Galliam, et accepto episcopatu Parisiacae civitatis, ibidem senex ac plenus dierum obiit.
7 Non multis autem annis post abscessum eius a Brittania transactis, pulsus est [Uini . . . emit. Unde post mortem in serie episcoporum Londinensium non meruit recenseri. M. WESTM., an. 666.] Uini [Al., et Uini] ab eodem rege de episcopatu [DCLXVI]; qui secedens ad regem Merciorum, vocabulo Uulfheri, emit pretio ab eodem sedem Lundoniae civitatis, eiusque episcopus usque ad vitae suae terminum mansit.
8 Sicque provincia Occidentalium Saxonum tempore non pauco absque praesule fuit.
9 Quo etiam tempore rex praefatus ipsius gentis, gravissimis regni sui damnis saepissime ab hostibus adflictus, tandem ad memoriam reduxit, quod eum pridem [Al., quem pridem] perfidia regno pulerit [Al., depulerit], fides [Al., fide] agnita Christi in regnum revocaverit: intellexitque quod etiam tunc destituta [Al., etiam quod destituta tunc etiam] pontifice provincia, recte pariter divino fuerit destituta praesidio.
10 Misit ergo legatarios in Galliam ad Agilberctum, summissa illum satisfactione deprecans ad episcopatum suae gentis redire. At ille se excusans, et eo venire non posse contestans quia episcopatu propriae civitatis ac parochiae teneretur adstrictus: ne tamen obnixe petenti nil ferret auxilii, misit pro se illo presbyterum Leutherium, nepotem suum, qui ei, si vellet, ordinaretur episcopus; dicens quod ipse eum dignum esse episcopatu iudicaret.
11 Quo honorifice a populo et a rege suscepto, rogaverunt Theodorum, tunc archiepiscopum Doruvernensis Ecclesiae, ipsum sibi antistitem consecrari: qui consecratus in ipsa civitate [DCLXX], multis annis episcopatum Gevissarum, ex synodica sanctione, solus sedulo moderamine gessit (Vid. IV, 12).
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.144 csg247.121 csg547.587 hab34.141

Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 3, VI. De religione ac pietate miranda Osualdi regis. <<<     >>> VIII. Ut rex Cantuariorum Earconberct idola destrui praeceperit; et de filia eius Ercongota, et propinqua Aedilbergae, sacratis Deo virginibus.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 7

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik