monumenta.ch > Beda Venerabilis > 6
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 3, V. De vita Aedani episcopi. <<<     >>> VII. Ut provincia Occidentalium Saxonum verbum Dei, praedicante Birino, susceperit; et de successoribus eius Agilbercto et Leutherio.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 3, CAPUT VI. De religione ac pietate miranda Osualdi regis.

1 Huius igitur [Al., reverentissimi] antistitis doctrina rex Osuald cum ea cui praeerat gente Anglorum institutus [DCXXXV-DCXLII], non solum incognita progenitoribus suis regna caelorum sperare didicit; sed et regna terrarum plusquam ulli maiorum suorum, ab eodem uno Domino [Al., omnipotenti Deo] qui fecit caelum et terram, consecutus est. Denique omnes nationes et provincias Brittaniae, quae in quatuor linguas, id est, Brittonum, Pictorum, Scottorum et Anglorum divisae sunt, in ditione accepit.
2 Quo regni culmine sublimatus, nihilominus, quod mirum dictu est, pauperibus et peregrinis semper humilis, benignus et largus fuit. Denique fertur quia tempore quodam cum die sancto Paschae cum praefato episcopo consedisset ad prandium, positusque esset in mensa coram eo discus argenteus regalibus epulis refertus, et iamiamque [Al., refertus, iamque] essent manus ad panem benedicendum missuri, intrasse subito ministrum ipsius cui suscipiendorum inopum erat cura delegata, et indicasse regi quia multitudo pauperum undecumque adveniens maxima per plateas sederet, postulans aliquid eleemosynae a rege: qui mox dapes sibimet adpositas deferri pauperibus, sed [Al. om. sed] et discum confringi, atque eisdem minutatim dividi praecepit.
3 Quo viso pontifex qui adsidebat delectatus tali facto pietatis, adprehendit dextram eius, et ait: 'Nunquam inveterascat haec manus.' Quod et ita iuxta votum benedictionis eius provenit. Nam cum interfecto illo in pugna, manus cum brachio a caetero essent corpore resectae, contigit ut hactenus incorruptae perdurent. Denique [In urbe Regia. Bebbanburgh, hodie Bamburgh; locus ab Ida rege Nordanhymb. conditus dicitur Sax. Chr.] in urbe regia, quae a regina quondam vocabulo Bebba cognominatur, loculo inclusae argenteo in ecclesia sancti Petri [Servantur. Sim. Dun., pag. 2, ait: «Quae etiam ad nostram usque aetatem, utriusque meritum, regis, scilicet, atque pontificis, gratia suae incorruptionis ostendit. Sicut nostrae, hoc est Dunelmensis Ecclesiae monachus Suardebrandus qui nuper, episcopatum Wilhelmo administrante, defunctus est, saepius se vidisse attestatus est.» Walter. de Wittlesey scribit brachium allatum ad monasterium Petri de Burgo per Winegotum de Bebeberch. Ingulfus, ad an. 1018, meminit prioris qui tempore Danicarum cladium aufugit a Petriburgo cum nonnullis fratribus, assumpto secum brachio sancti Oswaldi R. ad insulam de Heli. Ostensum tamen est in Petriburgo post multos annos R. Stephano, Alexandro ep. Lincoln, etc.] servantur, ac digno a cunctis honore venerantur.
4 Huius industria regis, Deirorum et Berniciorum provinciae, quae eatenus ab invicem discordabant, in unam sunt pacem, et velut unum compaginatae in populum. Erat autem nepos Aeduini regis ex sorore [Acha. Quae praeter Anfridum et Osualdum alios quinque filios, Osuium, Ostafum, Florilego Osam dictum, Osuidum, Oslacum et Offam, unamque filiam nomine Aebbam abbatissam de Coldingham R. Aedilfrido peperit. FL. UIGORN.] Acha, dignumque fuit, ut tantus praecessor talem haberet de sua consanguinitate et religionis heredem et regni.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.143 csg247.120 csg547.587 hab34.140

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik