monumenta.ch > Beda Venerabilis > 5
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 3, IV. Quando gens Pictorum fidem Christi perceperit . <<<     >>> VI. De religione ac pietate miranda Osualdi regis.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 3, CAPUT V. De vita Aedani episcopi.

1 Ab hac ergo insula, ab horum collegio monachorum, ad provinciam Anglorum instituendam in Christo, missus est Aedan, [Accepto gradu episcopatus. Quis hic non videt Hyensium de episcopatu sententiam? Gradus eis fuit, et accipiendus ad missionem, nec aliter secundum eos mitti Aedanus potuit.] accepto gradu episcopatus [DCXXXV]. Quo tempore eidem monasterio [Segeni. Quartus hic abbas a sancto Columba fuit. Secundus Baithanus, tertius Virgnous, vel Fergnaus. Hic est Segenus ad quem inter alios Iohannes papa electus litteras misit, II, 19; ad quem etiam Cummianus scripsit in epistolarum Hibernicarum Sylloge, uterque de pascha.] Segeni abbas et presbyter praefuit. Unde inter alia vivendi documenta, saluberrimum abstinentiae vel continentiae clericis exemplum reliquit: cuius doctrinam id maxime commendabat omnibus, quod non aliter quam vivebat cum suis, ipse docebat.
2 Nihil enim huius mundi quaerere, nil amare curabat. Cuncta quae sibi a regibus vel divitibus saeculi donabantur, mox pauperibus qui occurrerent erogare gaudebat. Discurrere per cuncta et urbana et rustica loca, non equorum dorso, sed pedum incessu vectus, nisi si maior forte necessitas compulisset, solebat: quatenus ubicumque aliquos vel divites vel pauperes incedens aspexisset, confestim ad hos divertens, vel ad fidei suscipiendae sacramentum si infideles essent, invitaret; vel si fideles, in ipsa eos fide confortaret, atque ad eleemosynas operumque bonorum executionem, et verbis excitaret et factis.
3 In tantum autem vita illius a nostri temporis segnitia distabat, ut omnes qui cum eo incedebant, sive adtonsi, seu laici, meditari deberent, id est, aut legendis [Scripturis. Non defuerunt alii libri, si H. Boethio fides, quibus legendis operam darent. Arcam enim libris refertam Fergusius R. a Roma direpta detulit, et in Hebrides secum deportatam, in Iona insula locavit, simul cum suae gentis egregie gestis in Codices redactis. Hinc longa exspectatio de perditis T. Livii Decadibus. Atque his fidem dedit Hector non generali tantum assertione, sed personali testimonio suorum ipsius oculorum, quibus aliquam chartarum partem vidit, earumque descriptionem confecit, circumstantiis adeo minutis explicatam, ut nisi concussa auctoris probitate, narrationis veritatem in dubium revocare piaculum sit. Vide Boeth., lib. VII.] Scripturis, aut psalmis discendis [Al., dicendis] operam dare. Hoc erat quotidianum opus illius, et omnium qui cum eo erant, ubicumque locorum devenissent.
4 Et si forte evenisset, quod tamen raro evenit, ut ad regis convivium vocaretur, intrabat cum uno clerico, aut duobus; et ubi paululum reficiebatur, adceleravit [Al., accelerabat] ocius ad legendum cum suis, sive ad orandum egredi. Cuius exemplis informati tempore illo religiosi quique viri ac feminae, consuetudinem fecerunt per totum annum, excepta remissione quinquagesimae paschalis, quarta et sexta Sabbati ieiunium ad nonam usque horam protelare.
5 Nunquam divitibus honoris sive timoris gratia, si qua deliquissent, reticebat; sed aspera illos invectione corrigebat. Nullam potentibus saeculi pecuniam, excepta solummodo esca si quos hospitio suscepisset, umquam dare solebat, sed ea potius quae sibi a divitibus donaria pecuniarum largiebantur, vel in usus pauperum, ut diximus, dispergebat, vel ad redemptionem eorum qui iniuste fuerant venditi, dispensabat.
6 Denique multos quos pretio dato redemerat, redemptos postmodum suos discipulos fecit, atque ad sacerdotalem usque gradum erudiendo atque instituendo provexit.
7 Ferunt autem quia cum de provincia Scottorum rex Osuald postulasset antistitem, qui sibi suaeque genti verbum fidei ministraret, missus fuerit [Primo alius. Eius nomen Cormannus, apud Hect. Boethium, lib. IX.] primo alius austerioris animi vir, qui cum aliquandiu genti Anglorum praedicans nihil proficeret, nec libenter a populo audiretur, redierit patriam, atque in conventu seniorum retulerit, quia nil prodesse docendo genti ad quam missus erat, potuisset, eo quod essent homines indomabiles, et durae ac barbarae mentis. At illi, ut perhibent, tractatum magnum in concilio quid esset agendum, habere coeperunt; desiderantes quidem genti quam petebantur, saluti [Al., petebant salutem] esse, sed de non recepto quem miserant praedicatore dolentes.
8 Tunc ait Aedan, nam et ipse concilio intererat, ad eum de quo agebatur sacerdotem: 'Videtur mihi, frater, quia durior iusto indoctis auditoribus fuisti, et non eis iuxta apostolicam disciplinam [Al., doctrinam] primo lac doctrinae mollioris porrexisti, donec paulatim enutriti verbo Dei, ad capienda perfectiora et ad facienda sublimiora Dei praecepta sufficerent.
9 ' Quo audito, omnium qui consedebant ad ipsum ora et oculi conversi [Al., oculos convertentes], diligenter quid diceret discutiebant, et ipsum esse dignum episcopatu, ipsum ad erudiendos incredulos et indoctos mitti debere decernunt, qui gratia discretionis, quae virtutum mater est, ante omnia probatur [Al., probabatur] imbutus; sicque illum ordinantes, ad praedicandum miserunt. Qui ubi tempus accepit, sicut prius moderamine discretionis, ita postmodum et caeteris virtutibus ornatus apparuit.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.140 csg247.118 csg547.586 hab34.138

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik