monumenta.ch > Beda Venerabilis > 4
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 3, III. Ut idem rex postulans de gente Scottorum antistitem, acceperit Aedanum, eidemque in insula Lindisfarnensi sedem episcopatus donaverit. <<<     >>> V. De vita Aedani episcopi.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 3, CAPUT IV. Quando gens Pictorum fidem Christi perceperit [Al., susceperit].

1 Siquidem anno Incarnationis dominicae quingentesimo sexagesimo quinto, quo tempore gubernaculum Romani imperii post Iustinianum Iustinus [Cod. Mori, Iustinianus] minor accepit, venit de Hibernia presbyter et abbas habitu et vita monachi insignis, nomine Columba [Al., Columbanus, Columban] Brittaniam, praedicaturus verbum Dei provinciis Septentrionalium Pictorum, hoc est, eis quae arduis atque horrentibus [Montium Iugis. Monte Grampio. Cuius iugum altissimum hodie Drum albin, Dorsum Albionis, appellatur.] montium iugis, ab Australibus eorum sunt regionibus sequestratae.
2 Namque ipsi Australes Picti, qui intra eosdem montes habent sedes, multo ante tempore, ut perhibent, relicto errore idolatriae, fidem veritatis acceperant, praedicante eis verbum Nynia episcopo reverentissimo et sanctissimo viro, de natione Brittonum [CCCXCIV], qui erat [Romae. Dicitur Ninia Romam adiisse tempore Damasi papae, an. 370; ordinatum Brittonibus fuisse a Siricio an. 394; in reditu sanctum Martinum salutasse, virum regulari disciplina celeberrimum, sed non avunculum, ut Hect. Boethius tradit. Hac occasione Ecclesiam suam sancto Martino dedicavit. Ut et moris fuit illis temporibus.] Romae regulariter fidem et mysteria veritatis edoctus; cuius sedem episcopalem, sancti Martini episcopi nomine et ecclesia insignem, ubi ipse etiam corpore una cum pluribus sanctis requiescit, iam nunc [Al. om. nunc] Anglorum gens obtinet. Qui locus ad provinciam Berniciorum pertinens, vulgo vocatur [Ad Candidam Casam. Whitherne in Gallovidia. Ubi Ninia obiit, an. 432. Quo etiam anno sanctus Patricius Hiberniam intravit, sicut Palladius anno praecedente Scotiam. Codex ms. Thoresbei ad hunc locum Bedae habet notam sequentem litteris maioribus scriptam in corpore textus: Ubi Ordo Premonstratensis habet sedem et electionem episcopalem.] Ad candidam casam, eo quod ibi ecclesiam de lapide, insolito Brittonibus more fecerit.
3 Venit autem Brittaniam Columba, regnante Pictis [Bridio. Hic a Cruthneo primo Pictorum monarcha tricesimus quartus numeratur in Scotichronico. Successerunt, Garnard qui fundavit ecclesiam collegiatam de Abernethy; Constantinus qui fundavit ecclesiam Dunkeld. Ab hoc octavus Drunsken, in quo Pictorum regnandi defecit potestas.] Bridio filio Meilochon, rege potentissimo, nono anno regni eius, gentemque illam verbo et exemplo ad fidem Christi convertit: unde et praefatam insulam ab eis in possessionem monasterii faciendi accepit. Neque enim magna est, sed quasi [Familiarium. Unus cod., milliarium, male.] familiarum quinque, iuxta aestimationem Anglorum: quam successores eius usque hodie tenent, ubi et ipse sepultus est [DXCVII], cum esset annorum septuaginta septem, post annos circiter triginta et duos ex quo ipse Brittaniam praedicaturus adiit.
4 Fecerat autem, priusquam Brittaniam veniret, monasterium nobile in Hibernia, quod a copia roborum [Dearmach. Adamnanus in Vita sancti Columbae, lib. I, cap. 3, dicit Columbam in mediterranea Hiberniae parte monasterium quod Scottice dicitur Dairmach fundasse. Illud idem est cum Augustiniano eo coenobio quod hodie Durrogh, et Durmach dicimus in comitatu Regis, et male a quibusdam cum coenobio Armachano confunditur.] Dearmach lingua Scottorum, hoc est, Campus roborum, cognominatur. Ex quo utroque monasterio plurima [Al., perplurima] exinde monasteria per discipulos eius et in Brittania et in Hibernia propagata sunt: in quibus omnibus idem monasterium insulanum, in quo ipse requiescit corpore, principatum teneret [Al., tenet].
5 Habere autem solet ipsa insula rectorem semper abbatem presbyterum, cuius iuri et omnis provincia, et [Ipsi etiam episcopi. Sed non quoad auctoritatem spiritualem. Vide Adamnani Vitam sancti Columbae, I, 26: «Alio in tempore quidam de Numinensium provincia proselytus ad sanctum venit, qui se in quantum potuit humiliter gessit, quod nullus sciret quod episcopus esset; sed tamen hoc sanctum non potuit latere. Nam alia die Dominica, a sancto iussus Christi corpus ex more conficere, sanctum advocat, ut simul quasi duo presbyteri dominicum panem frangerent. Sanctus proinde ad altarium accedens, repente intuitus faciem eius, sic eum compellat: Benedicat te Christus, frater, hunc solus episcopus episcopali ritu frange panem. Nunc scimus quod sis episcopus. Quare huc usque te occultare conatus es, ut tibi a nobis debita non redderetur veneratio? Quo audito sancti verbo humilis peregrinus valde stupefactus Christum in sancto veneratus est, et qui erant praesentes nimis admirati glorificaverunt Deum.» Apud Canis., tom. V, pars. II, p. 579.] ipsi etiam episcopi, ordine inusitato, debeant esse subiecti, iuxta exemplum primi doctoris illius, qui non episcopus, sed presbyter extitit et monachus: de cuius vita et verbis nonnulla a discipulis eius feruntur scripta haberi.
6 Verum qualiscumque fuerit ipse, nos hoc de illo certum tenemus, quia reliquit successores magna continentia ac divino amore regularique institutione insignes: in tempore quidem summae festivitatis dubios circulos sequentes, utpote quibus longe ultra orbem positis nemo synodalia paschalis observantiae decreta porrexerat; tantum ea quae in propheticis, evangelicis et apostolicis literis discere poterant pietatis et castitatis opera diligenter observantes.
7 Permansit autem huiusmodi observantia paschalis apud eos tempore non pauco, hoc est, usque ad annum dominicae Incarnationis septingentesimum decimum quintum [Al., sextum], per annos centum quinquaginta.
8 At tunc veniente ad eos reverentissimo et sanctissimo Patre et sacerdote Ecgbercto, de natione Anglorum, qui in Hibernia diutius exulaverat pro Christo, eratque et doctissimus in Scripturis et longae vitae perfectione eximius, correcti sunt per eum et ad verum canonicumque Paschae diem translati, quem tamen et antea non semper in luna quarta decima cum Iudaeis, ut quidam rebantur, sed in die quidem [Al., quadam] Dominica, alia tamen quam decebat hebdomada celebrabant.
9 Sciebant enim, ut Christiani, resurrectionem dominicam quae prima Sabbati facta est prima Sabbati semper esse celebrandam: sed ut barbari et rustici, quando eadem prima Sabbati quae nunc Dominica dies cognominatur [Al., nuncupatur] veniret minime didicerant. Verum quia gratia caritatis fervere non omiserunt [Al., omiserant], et huius quoque rei notitiam ad perfectum percipere meruerunt, iuxta promissum Apostoli dicentis: Et [Al., om. et] si quid aliter sapitis, et hoc quoque vobis Deus revelabit [Al., revelavit]. De quo plenius in sequentibus suo loco dicendum est.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.138 csg247.116 csg547.586 hab34.136

Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 3, III. Ut idem rex postulans de gente Scottorum antistitem, acceperit Aedanum, eidemque in insula Lindisfarnensi sedem episcopatus donaverit. <<<     >>> V. De vita Aedani episcopi.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 4

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik