monumenta.ch > Beda Venerabilis > 2
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 3, PRIMUM. Ut primi successores Aeduini regis, et fidem suae gentis prodiderunt , et regnum porro Osualdus Christianissimus rex utrumque restauravit. <<<     >>> III. Ut idem rex postulans de gente Scottorum antistitem, acceperit Aedanum, eidemque in insula Lindisfarnensi sedem episcopatus donaverit.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 3, CAPUT II. Ut de ligno Crucis quod idem rex contra Barbaros pugnaturus erexerat, inter innumera sanitatum miracula, quidam a dolentis [Al., adolescens] brachii sit languore curatus.

1 Ostenditur autem usque hodie et in magna veneratione habetur locus ille, ubi venturus ad hanc pugnam Osuald [Signum sanctae crucis. Restant in archivis Dunelm. plurimae chartae cum antiquo sancti Cuthbercti sigillo annexo. In quo exhibetur caput sancti Osualdi ex una parte, et crux eius ex altera. Vide impressum in Append. n. 13.] signum sanctae crucis erexit [DCXXXV], ac flexis genibus Dominum deprecatus est, ut in tanta rerum necessitate suis cultoribus caelesti succurreret auxilio. Denique fertur quia facta citato opere cruce, ac fovea praeparata in qua statui deberet, ipse fide fervens hanc arripuerit, ac foveae imposuerit, atque utraque manu erectam tenuerit, donec adgesto a militibus pulvere, terrae figeretur.
2 Et hoc facto, elata in altum voce cuncto exercitui proclamaverit: 'Flectamus omnes genua, et Dominum omnipotentem vivum ac verum in commune [Al., communi] deprecemur, ut nos ab hoste superbo ac feroce sua miseratione defendat: scit enim ipse quia iuxta pro salute gentis nostrae bella suscepimus.' Fecerunt omnes ut iusserat; sic incipiente diluculo in hostem progressi, iuxta meritum suae fidei, victoria potiti sunt.
3 In cuius loco orationis innumerae virtutes sanitatum noscuntur esse patratae, ad indicium, videlicet, ac memoriam fidei regis. Nam et usque hodie multi de ipso ligno sacrosanctae crucis astulas [Al., hastulas] excidere solent, quas cum in aquas miserint eisque languentes homines aut pecudes potaverint sive asperserint, mox sanitati restituuntur.
4 Vocatur locus ille lingua Anglorum [Hefenfelth. Neque hunc locum puto hodiernum Halton, vel, ut legendum volunt, Halidun, sed magis ad Aquilonem a muro Romano.] Hefenfelth [Al., Heofenfeld], quod dici potest Latine Caelestis campus, quod certo utique praesagio futurorum antiquitus nomen accepit: significans nimirum quod ibidem caeleste erigendum trophaeum, caelestis inchoanda victoria, caelestia usque hodie forent miracula celebranda. Est autem locus [Al. add. ille] iuxta murum illum, ad Aquilonem, quo Romani quondam ob arcendos Barbarorum impetus, totam a mari ad mare praecinxere Brittaniam, ut supra docuimus.
5 In quo videlicet loco consuetudinem multo iam tempore fecerant fratres Hagustaldensis ecclesiae quae non longe abest, advenientes omni anno pridie quam postea idem rex Osuald occisus est, vigilias pro salute animae eius facere, plurimaque psalmorum laude celebrata, victimam pro eo mane sacrae oblationis offerre.
6 Qui etiam crescente bona consuetudine, nuper [Ibidem ecclesia. Restat adhuc ad Occidentem Aquilonalem ab Axeloduno ecclesia sancti Oswaldi. Sed de his plura in Append., n. 13.] ibidem ecclesia constructa [Al. add. atque dedicata], sacratiorem et cunctis [Al., omnibus] honorabiliorem locum omnibus [Al. om. omnibus] fecere. Nec immerito, quia nullum, ut comperimus, fidei Christianae signum, nulla ecclesia, nullum altare in tota Berniciorum gente erectum est, priusquam hoc sacrae crucis vexillum novus militiae ductor, dictante fidei devotione, contra hostem immanissimum pugnaturus statueret.
7 Nec ab re est unum e pluribus quae ad hanc crucem patrata sunt, virtutis miraculum enarrare. Quidam de fratribus Hagustaldensis [Al., Augustald] ecclesiae, nomine Bothelm, qui nunc usque superest, ante paucos annos dum incautius forte noctu in glacie incederet, repente corruens brachium contrivit, ac gravissima fracturae ipsius coepit molestia fatigari; ita ut ne ad os quidem adducere ipsum brachium ullatenus dolore arcente valeret.
8 Qui cum die quadam mane audiret unum de fratribus ad locum eiusdem sanctae crucis ascendere disposuisse, rogavit ut aliquam sibi partem de illo ligno venerabili rediens adferret, credere se dicens quia per hoc, donante Domino, salutem posset consequi. Fecit ille ut rogatus est, et reversus ad vesperam, sedentibus iam ad mensam fratribus, obtulit ei aliquid de veteri musco quo superficies ligni erat obsita.
9 Qui cum sedens ad mensam non haberet ad manum ubi oblatum sibi munus reponeret, misit hoc in sinum sibi. Et dum iret cubitum, oblitus hoc alicubi deponere, permisit suo in sinu permanere. At medio noctis tempore, cum evigilaret, sensit nescio quid frigidi suo lateri adiacere, admotaque manu requirere quid [Al. add. coepit] esset, ita sanum brachium manumque reperit, ac si nihil unquam tanti languoris habuisset [Al., habuissent].
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.133 csg247.112 csg547.585 hab34.133

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik