Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 3, CAPUT PRIMUM. Ut primi successores Aeduini regis, et fidem suae gentis prodiderunt [Al., perdiderunt], et regnum porro Osualdus Christianissimus rex utrumque restauravit.
1 | At interfecto in pugna Aeduino, suscepit pro illo regnum Derorum, de qua provincia ille generis prosapiam et primordia regni habuerat, filius patrui eius Aelfrici, vocabulo Osric, qui ad praedicationem Paulini, fidei erat sacramentis imbutus [DCXXXIII]. Porro regnum Berniciorum, nam in has duas provincias gens Nordanhymbrorum antiquitus divisa erat, suscepit filius Aedilfridi qui de illa provincia generis et regni originem duxerat, nomine Eanfrid. |
2 | Siquidem tempore toto quo regnavit Aeduini, filii praefati regis Aedilfridi qui ante illum regnaverat, cum magna nobilium iuventute apud Scottos sive Pictos exulabant, ibique ad doctrinam Scottorum catechizati et baptismatis sunt gratia recreati. Qui ut mortuo rege inimico, patriam sunt redire permissi, accepit primus eorum, quem diximus, Eanfrid regnum Berniciorum. Qui uterque rex ut terreni regni insulas sortitus est, sacramenta regni caelestis quibus initiatus erat, anathematizando prodidit [Al., perdidit], ac se priscis idolatriae sordibus polluendum perdendumque restituit. |
3 | Nec mora, utrumque rex Brittonum Ceadualla impia manu, sed iusta ultione peremit [DCXXXIV]. Et primo quidem proxima aestate Osricum, dum se in oppido [Al., oppidi] Municipio temerarie obsedisset, erumpens subito cum suis omnibus imparatum cum suo exercitu delevit. Dein cum anno integro provincias Nordanhymbrorum non ut rex victor possideret sed quasi tyrannus saeviens disperderet, ac tragica caede dilaceraret, tandem Eanfridum inconsulte ad se cum duodecim lectis [Al., electis] militibus, postulandae pacis gratia venientem simili sorte damnavit. Infaustus ille annus et omnibus bonis exosus usque hodie permanet, tam propter apostasiam regum Anglorum qua se fidei sacramentis exuerant, quam propter vesanam Brittonici [Al., Brittanici] regis tyrannidem. |
4 | Unde cunctis placuit regum tempora computantibus, ut ablata de medio regum perfidorum memoria, idem annus sequentis regis, id est, Osualdi, viri Deo dilecti, regno adsignaretur: quo, post occisionem fratris Eanfridi, superveniente cum parvo exercitu, sed fide Christi munito, infandus Brittonum dux cum immensis illis copiis quibus nihil resistere posse iactabat, interemptus est; in loco qui lingua Anglorum Denisesburna, id est, Rivus [Al., oriens] Denisi vocatur. |