monumenta.ch > Beda Venerabilis > 20
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 2, XIX. Ut primo idem Honorius, et post Iohannes litteras genti Scottorum pro Pascha simul et pro Pelagiana haeresi miserit. <<<    

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 2, CAPUT XX. Ut occiso Aeduino Paulinus Cantiam rediens, Hrofensis Ecclesiae praesulatum susceperit.

1 At vero Aeduini cum decem et septem annis genti Anglorum simul et Brittonum gloriosissime praeesset, e quibus sex etiam ipse, ut diximus, Christi regno militavit, rebellavit adversus eum [Caedualla. Vide omnino quomodo omnia haec bella narrat Galf. mon. in sua Hist. reg. Britt., lib. XII per totum.] Caedualla rex Brittonum, auxilium praebente illi Penda viro strenuissimo de regio genere Merciorum, qui et ipse eo tempore, gentis eiusdem regno annis viginti et duobus varia sorte praefuit: et conserto gravi praelio in campo qui vocatur [Haethfelth. Saltus in Eburacensi comitatu inter Donam fluvium et Exholme insulam.] Haethfelth, occisus est Aeduini die [Quarta Iduum Octob. Sanctis enim ille adnumeratur, eique ecclesiae dedicatae. Eius tamen memoria celebratur in Martyrologio Anglicano ad quartum diem Decembris.] quarta Iduum Octobris, anno dominicae Incarnationis sexcentesimo tricesimo tertio, cum esset annorum quadraginta et [Octo. Edit., septem, sicut et Interp. Sax., sed contra mss.] octo: eiusque totus vel interemptus vel dispersus est exercitus.
2 In quo etiam bello, ante illum unus filius eius [Osfrid. Cum Godboldo rege Orcadum qui ad auxilium eius venerat. RAD. DICET., p. 784.] Osfrid iuvenis bellicosus cecidit, alter Eadfrid necessitate cogente ad Pendam regem transfugit, et ab eo postmodum regnante Osualdo, contra fidem iurisiurandi peremptus est.
3 Quo tempore maxima est facta strages in Ecclesia. vel gente Nordanhymbrorum, maxime quod unus ex ducibus a quibus acta est, paganus, alter quia barbarus erat pagano saevior. Siquidem Penda cum omni Merciorum gente idolis deditus, et Christiani erat nominis ignarus: at vero Caedualla, quamvis nomen et professionem haberet Christiani, adeo tamen erat animo ac moribus barbarus, ut ne sexui quidem miliebri, vel innocuae parvulorum parceret aetati, quin universos atrocitate ferina morti per tormenta contraderet, multo tempore totas eorum provincias debacchando pervagatus, ac totum genus Anglorum Brittaniae finibus erasurum se esse deliberans.
4 Sed nec religioni Christianae, quae apud eos exorta erat, aliquid impendebat honoris. Quippe cum usque hodie moris sit Brittonum, fidem religionemque Anglorum pro nihilo habere, neque in aliquo eis magis communicare [Quam paganis. Vide supra in huius libri capite IV.] quam paganis. Adlatum est autem [Caput. Corpus autem eius in ecclesia Pharensi tumulatum.] caput Aeduini regis Eburacum, et inlatum postea in ecclesiam beati apostoli Petri, quam ipse coepit, sed successor eius Osualdus perfecit, ut supra docuimus, positum est in porticu sancti papae Gregorii, a cuius ipse discipulus verbum vitae susceperat.
5 Turbatis itaque rebus Nordanhymbrorum huius articulo cladis, cum nil alicubi praesidii nisi in fuga esse videretur, Paulinus adsumpta secum regina Aedilberge quam pridem adduxerat, rediit Cantiam navigio, atque ab Honorio archiepiscopo et rege Eadbaldo multum honorifice susceptus est. Venit autem illuc duce Basso, milite regis Aeduini fortissimo, habens secum Eanfledam [Al., Eanfredam] filiam, et Vuscfrean filium Aeduini, necnon et Yffi [Al., Iffi] filium Osfridi filii eius, quos postea mater metu Eadbaldi et Osualdi regum, misit in Galliam nutriendos regi [Daegberecto. Clotarii filio et Chilperici nepoti, cuius frater Charibertus genuerat Berctam Aedilbergae matrem. Ipsa ad villam Liming, a rege fratre datam, monasterium condidit, ubi velum, prima Anglorum, sumpsit, vitamque finivit. Memoria eius in Anglicano Martyrologio celebratur 10 Sept.] Daegberecto [Al., Dagbercto] qui erat amicus illius, ibique ambo in infantia defuncti, et iuxta honorem vel regiis pueris, vel innocentibus Christi congruum, in ecclesia sepulti sunt.
6 Attulit quoque secum vasa pretiosa Aeduini regis perplura, in quibus et crucem magnam auream, et calicem aureum consecratum ad ministerium altaris, quae hactenus in ecclesia Cantiae conservata monstrantur.
7 Quo in tempore, Hrofensis Ecclesia pastorem minime habebat, eo quod Romanus praesul illius ad Honorium papam a Iusto archiepiscopo legatarius missus, absorptus fuerat fluctibus Italici maris: ac per hoc curam illius praefatus Paulinus, invitatione Honorii antistitis et Eadbaldi regis suscepit ac tenuit, usquedum et ipse suo tempore ad caelestia regna cum gloriosi fructu laboris ascendit.
8 In qua Ecclesia moriens, pallium quoque, quod a Romano papa acceperat, reliquit.
9 Reliquerat autem in Ecclesia sua Eburacensi Iacobum diaconum, virum utique ecclesiasticum et sanctum, qui multo exhinc tempore in Ecclesia manens, magnas antiquo hosti praedas, docendo et baptizando eripuit: cuius [Cuius nomine vicus. Hodie Akeburg.] nomine vicus in quo maxime solebat habitare, iuxta Cataractam, usque hodie cognominatur. Qui quoniam cantandi in ecclesia erat peritissimus, recuperata postmodum pace in provincia, et crescente numero fidelium, etiam magister [Ecclesiasticae cantionis. De hac vide append. n. 12.] ecclesiasticae cantionis iuxta morem Romanorum seu Cantuariorum multis coepit existere: et ipse senex ac plenus dierum, iuxta Scripturas, Patrum viam secutus est.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.127 csg247.107 csg547.584 hab34.127

Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 2, XIX. Ut primo idem Honorius, et post Iohannes litteras genti Scottorum pro Pascha simul et pro Pelagiana haeresi miserit. <<<    
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 20

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik