Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 2, CAPUT XVIII. Ut Honorius, qui Iusto in episcopatum Dorovernensis Ecclesiae successit, ab eodem papa [Al. om. eodem papa] Honorio pallium et literas acceperit.
1 | Haec inter Iustus archiepiscopus ad caelestia regna sublevatus [Al., sublatus est] quarto Iduum Novembrium die [DCXXX], et Honorius pro illo est in praesulatum effectus [Al., electus]: qui ordinandus venit ad Paulinum, et occurrente sibi illo in Lindocolino quintus ab Augustino Doruvernensis Ecclesiae consecratus est antistes [DCXXXI]. Cui etiam praefatus papa Honorius misit pallium et literas, in quibus decernit [Al., decrevit] hoc ipsum, quod in epistola ad Aeduinum regem missa decreverat: scilicet ut cum Doruvernensis vel Eburacensis antistes de hac vita transierit, is qui superest consors eiusdem gradus, habeat potestatem alterum ordinandi, in loco eius qui transierat, sacerdotem; ne sit necesse ad Romanam usque civitatem per tam prolixa terrarum et maris spatia pro ordinando archiepiscopo semper fatigari. Quarum etiam textum literarum in nostra hac Historia ponere commodum duximus. |
2 | [DCXXXIV.] 'Dilectissimo fratri Honorio, Honorius. |
3 | 'Inter plurima quae Redemptoris nostri misericordia suis famulis dignatur bonorum munera praerogare, illud etiam clementer collata suae pietatis munificentia tribuit, quoties per fraternos affatus [Al., effectus] unianimam dilectionem quadam contemplatione alternis aspectibus repraesentat. Pro quibus maiestati eius gratias indesinenter exsolvimus, eumque votis supplicibus exoramus, ut vestram dilectionem in praedicatione Evangelii laborantem [Al., elaborantem] et fructificantem, sectantemque magistri et capitis sui [Al., vestri] sancti Gregorii regulam, perpeti [Al., perpetua] stabilitate confirmet, et ad augmentum Ecclesiae suae potiora per vos suscitet incrementa; ut fide et opere, in timore Dei et caritate, vestra adquisitio decessorumque vestrorum quae per domini Gregorii exordia pullulat, convalescendo amplius extendatur; ut ipsa vos dominici eloquii promissa in futuro respiciant, vosque vox ista ad aeternam festivitatem evocet: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos [Matth. XI, 28]. Et iterum: Euge, serve bone et fidelis; quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: intra in gaudium domini tui [Matth. XXV, 21]. Et nos equidem, fratres carissimi, haec vobis pro aeterna caritate exhortationis verba praemittentes, quae rursus pro Ecclesiarum vestrarum privilegiis congruere posse conspicimus, non desistimus impertire. Et tam iuxta vestram petitionem, quam filiorum nostrorum regum vobis per praesentem nostram praeceptionem [Al., praesenti nostra praeceptione] vice beati Petri apostolorum principis, auctoritatem tribuimus, ut quando unum ex vobis divina ad se iusserit gratia vocari [Al., evocari], is qui superstes fuerit alterum in loco defuncti debeat episcopum ordinare. |
4 | Pro qua etiam re singula vestrae dilectioni pallia pro eadem ordinatione celebranda direximus, ut per nostrae praeceptionis auctoritatem possitis Deo placitam ordinationem efficere; quia ut haec vobis concederemus, longa terrarum marisque intervalla, quae inter nos ac vos obsistunt, ad haec nos condescendere coegerunt, ut nulla possit Ecclesiarum vestrarum iactura per cuiuslibet occasionis obtentum quoquo modo provenire [Al., pervenire]; sed potius commissi vobis populi devotionem plenius propagare. |
5 | Deus te incolumem custodiat, dilectissime frater. Data die tertio Iduum Iunii, imperantibus dominis nostris Augustis, Heraclio anno vicesimo quarto, post consulatum eiusdem anno vicesimo tertio; atque Constantino filio ipsius anno vicesimo tertio, et consulatus eius anno tertio; sed et Heraclio felicissimo Caesare item filio eius anno tertio, indictione septima, id est, anno dominicae incarnationis sexcentesimo tricesimo quarto. |