Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 2, CAPUT XVII. Ut idem [Al., Aeduinus] ab Honorio papa exhortatorias literas acceperit, qui etiam Paulino pallium miserit.
1 | Quo tempore praesulatum sedis apostolicae Honorius Bonifacii successor habebat, qui ubi gentem Nordanhymbrorum cum suo rege ad fidem confessionemque Christi, Paulino evangelizante conversam esse didicit, misit eidem Paulino pallium, misit et regi Aeduino literas exhortatorias, paterna illum caritate accendens, ut in fide veritatis quam acceperant [Al., acceperat], persistere semper ac proficere curarent [Al., curaret]. Quarum videlicet literarum iste est ordo: |
2 | [DCXXXIV.] 'Domino excellentissimo atque praecellentissimo filio Aeduino regi Anglorum, Honorius episcopus servus servorum Dei, salutem. |
3 | 'Ita Christianitatis vestrae integritas circa sui Conditoris cultum, fidei est ardore succensa, ut longe lateque resplendeat, et in omni mundo adnunciata, vestri operis multipliciter referat fructum. Sic enim vos reges esse cognoscitis, dum Regem et Creatorem vestrum orthodoxa praedicatione edocti, Deum venerando creditis, eique, quod humana valet conditio, mentis vestrae sinceram devotionem exsolvitis. Quid enim Deo nostro aliud offerre valebimus, nisi ut in bonis actibus persistentes, ipsumque auctorem humani generis confitentes, eum colere, eique vota nostra reddere festinemus? |
4 | Et ideo, excellentissime fili, paterna vos caritate qua convenit, exhortamur, ut hoc quod vos divina misericordia ad suam gratiam vocare dignata est, sollicita intentione et adsiduis orationibus servare omnimodo festinetis; ut qui vos in praesenti saeculo ex omni errore absolutos, ad agnitionem sui nominis est dignatus perducere, et coelestis patriae vobis praeparet mansionem. Praedicatoris igitur vestri domini mei apostolicae memoriae Gregorii frequenter lectione occupati, prae oculis affectum doctrinae ipsius, quem pro vestris animabus libenter exercuit, habetote; quatenus eius oratio, et regnum vestrum populumque augeat, et vos omnipotenti Deo inreprehensibiles repraesentet. Ea vero quae a nobis pro vestris sacerdotibus ordinanda sperastis, haec pro fidei vestrae sinceritate, quae nobis multimoda relatione per praesentium portitores laudabiliter insinuata est, gratuito animo adtribuere ulla sine dilatione praevidemus [Al., praevidimus]; et duo pallia utrorumque [Al., utrique] metropolitanorum, id est, Honorio et Paulino direximus, ut dum quis eorum de hoc saeculo ad auctorem suum fuerit arcessitus [Al., accersitus], in loco ipsius alter [Al., alterum] episcopum ex hac nostra auctoritate debeat subrogare. |
5 | Quod quidem tam pro vestrae charitatis affectu, quam pro tantarum provinciarum spatiis quae inter nos et vos esse noscuntur, sumus invitati concedere, ut in omnibus devotioni vestrae nostrum concursum, et iuxta vestra desideria praeberemus. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.' |